Humanitext Reader

유스티니아누스 1세 · 학설휘찬 §31.0.88.6-31.0.88.11

머릿수별 유증과 미성년 보결상속에서의 유증 배가

9271개 구절 중 4818번째 · 라틴어

요약

본 청크는 토지의 머릿수별 분할, 미성년 상속인 사망 시 예비상속에 따른 유증의 배가 및 특정물 중복 청구 가능 여부, 보칙유언에 의한 채무자 변경 시 상속인의 의무, 무유언 상속인에게 지워진 신탁, 부존재하는 채무의 기재에 따른 신탁의 효력, 그리고 추방된 해방노예의 부양 청구권 등 유언 및 신탁유증에 관한 구체적인 법적 판단을 다룬다.

[SCAEUOLA libro tertio responsorum. ] §31.0.88.6Lucius Titius testamento ita cauit: 'praediolum meum dari uolo libertis libertabusque meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perueniat'. quaero, an Seia in communione cum libertis habeat portionem an uero sibi partem dimidiam eius praedioli uindicare possit. respondi perspicuam esse testantis uoluntatem omnes ad uiriles partes uocantis. §31.0.88.7Impuberem filium heredem instituit: uxori dotem praelegauit, item ornamenta et seruos et aureos decem: et si inpubes decessisset, substituit, a quibus ita leganit: 'quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus quoque heredis mei in duplum dari uolo'. quaeritur, an ex substitutione, impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur. respondi non uideri de dotis legato duplicando testatorem sensisse. item quaero, cum corpora legata etiam nunc ex lucratiua causa possideantur, an a substitutis peti possint. respondi non posse. §31.0.88.8'Ciuibus meis do lego chirographum Gaii Seii': postea codicillis netuit a Seio exigi et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis nominauit, eandem summam rei publicae daret. quaesitum est, si posterior idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant. respondi heredes rei publicae aduersus eum dumtaxat debitorem, qui nouissimis codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare debere. §31.0.88.9Filiam ex asse instituit heredem eique substituit nepotem suum et ita cauit: 'si, quod abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere uolo'. quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt et intestati bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum ad libertos pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur, si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filla et nepos, uideri legitimorum fidei commissum esse, ut praestaretur. §31.0.88.10'Quisquis mihi heres erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi et solui eis iubeo': quaesitum est, an, si non deberentur, actio esset. respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso. §31.0.88.11Lucius Titius Damam et Pamphilum libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legauit: 'quisquis mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumisi et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine in menses singulos certam pecuniam dato'. quaesitum est, an Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. respondi secundum ea quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse, ut his quoque legatum dari uellet: alioquin nihil ipsis praestetur.
[스카에볼라, 답변록 제3권으로부터.] 루키우스 티티우스는 유언장에서 다음과 같이 규정했다.

어휘·문법 주석

  1. §31.0.88.6ad uiriles partes — "머릿수대로", "1인당 균등하게"를 뜻하는 법적 관용어구. 유언에서 여러 수증자가 "et"으로 병렬 연결되어 있더라도, 특정 집단(해방노예들)과 개인(세이아)으로 2등분하는 것이 아니라 모든 개인에게 균등하게 분할됨을 나타낸다.
  2. §31.0.88.7a quibus ita legauit — 예비상속인들(앞의 "substituit"의 목적어로 생략됨)에게 부담을 지워 유증하였음을 나타내는 구문. "legare ab aliquo"는 "~로부터(즉, ~에게 의무를 지워) 유증하다"를 의미한다.
  3. §31.0.88.8actionem praestare debere — 상속인이 자신의 재산으로 전액을 변제(quantitatem praestare)할 의무를 지는 것이 아니라, 새로 지정된 채무자에 대한 "소권을 양도(actionem praestare)"할 의무만을 짐을 나타낸다.
  4. §31.0.88.9legitimorum fidei commissum — "legitimorum"(무유언 상속인들)은 주어적 속격(또는 의무자로서의 속격)이다. 지정상속인들이 사망했기 때문에 무유언 상속인(여기서는 증손자)이 상속 재산으로부터 이행해야 하는 "무유언 상속인에게 지워진 신탁"으로 해석된다.
  5. §31.0.88.10nullam quasi ex debito actionem esse, sed ex fideicommisso — 실제로는 채무가 존재하지 않으므로 채무 관계를 직접적인 근거로 하는 소송(quasi ex debito)은 성립하지 않으나, 유언자의 명시적인 반환 명령(iubeo)에 의해 신탁유증(fideicommissum)으로서의 효력이 발생하여 신탁에 기한 소송(ex fideicommisso)이 가능해짐을 나타낸다.
  6. §31.0.88.11eo animo... esse coepisse, ut... — "ut" 절은 명사 "animus"의 구체적인 내용을 설명하는 동격 명사절이다. 후원자(유언자)가 그들에 대해 "유증을 주기를 바라는 의도를 품기 시작했음"이라는 심리 상태의 변화를 가리킨다.

이 구절 인용하기

유스티니아누스 1세, 학설휘찬 §31.0.88.6-31.0.88.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/ko/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:31.0.88.6-31.0.88.11

AI 초고 번역임과 열람 날짜를 함께 적어 주세요.

번역·주석·요약은 AI가 생성한 초고이며 독자 의견을 반영해 수정됩니다.