[IULIANUS libro trigesimo secundo digestorum. ] §30.1.81.prSi fundum sub condicione legatum heres pendente condicione sub alia condicione alii legasset et post existentem condicionem, quae priore testamento praeposita fuisset, tunc ea condicio, sub qua heres legauerat, exstitisset, dominium a priore legatario non discedit.
[ユリアヌス著『学説彙纂』第32巻より] もし、条件付きで遺贈された土地を、相続人がその条件の係属中に、別の条件のもとで他の者に遺贈しており、最初の遺言で設定されていた条件が成就した後に、相続人が遺贈した際のあの条件が成就したとしても、所有権は最初の受遺者から離れない。
§30.1.81.1Si seruo communi res legata fuisset, potest alter dominus agnoscere legatum, alter repellere: nam in hanc causam seruus communis quasi duo serui sunt.
もし共有の奴隷に物が遺贈された場合、一方の主人は遺贈を受け入れることができ、他方の主人は拒絶することができる。 なぜなら、この件においては、共有の奴隷はあたかも二人の奴隷であるかのようだからである。
§30.1.81.2'Stichum Sempronio do lego: si Sempronius Stichum intra annum non manumiserit, eundem Stichum Titio do lego'.
『スティクスをセンプロニウスに与え、遺贈する。 もしセンプロニウスがスティクスを1年以内に解放しなかったならば、同じスティクスをティティウスに与え、遺贈する。
quaesitum est, quid iuris esset.
』どのような法的効力があるかが問われた。
respondi Sempronium interim totum habiturum et, si quidem intra annum manumississet, liberum eum effecturum: sin autem hoc non fecisset, totum ad Titium pertinere.
私は、センプロニウスが差し当たりその全体を保持し、もし彼が1年以内に解放したならば、彼を自由の身にすることになるが、もしこれをしなかったならば、全体がティティウスに帰属すると回答した。
§30.1.81.3Qui fundum excepto aedificio legat, appellatione aedificii aut superficiem significat aut solum quoque, cui aedificium superpositum est.
建物を除外して土地を遺贈する者は、『建物』という呼称によって、地上物を意味するか、あるいはその建物が建てられている土地をも意味する。
si de sola superficie exceperit, nihilo minus iure legati totus fundus uindicabitur, sed exceptione doli mali posita consequetur heres id, ut sibi habitare in uilla liceat: in quo inerit, ut iter quoque et actum in ea habeat.
もし地上物のみを除外していた場合でも、遺贈の権利によって土地全体が請求されるが、悪意の抗弁が提出されることによって、相続人は、自分がその別荘に居住することが許されるという結果を得る。 これには、その場所における通行権および家畜・車両通行権を彼が有することも含まれる。
si uero solum quoque exceptum fuerit, fundus excepta uilla uindicari debebit et seruitus ipso iure uillae debebitur, non secus ac si duorum fundorum dominus alterum legauerit ita, ut alteri seruiret.
しかし、もし土地をも除外していた場合には、土地は別荘を除外して請求されなければならず、別荘のために法律当然に地役権が負わされることになる。 これは、二つの土地の所有者が、一方が他方に服するようにして一方を遺贈した場合と異ならない。
sed inclinandum est testatorem etiam de solo cogitasse, sine quo aedificium stare non potest.
しかし、建物がそれなしには存立しえない土地をも、遺言者が念頭に置いていたと解釈する方に傾くべきである。
§30.1.81.4Si libertus patronum ex septunce heredem scripserit, alios ex ceteris et ita legauerit: 'quisquis mihi alius ex supra scriptis cum patrono meo heres erit, seruos illum et illum Titio lego, quos aestimo singulos uicenis aureis', intellegendum erit a coherede patroni dumtaxat legatum datum et ideo Titium non amplius quincuncem in seruis uindicare posse.
もし解放奴隷がパトロヌスを12分の7の相続人に、他の者たちを残りの相続人に指定し、次のように遺贈したならば、すなわち『上述の指定相続人のうち、私のパトロヌスとともに相続人となる他の者は誰であれ、その者から、ティティウスに何某と何某の奴隷を遺贈する。 私はそれらを各々20アウレウスと評価する。 』パトロヌスの共同相続人からのみ遺贈がなされたと解されるべきであり、したがってティティウスは奴隷について12分の5を超えて請求することはできない。
adiectio autem illa 'quos aestimo singulos uicenis aureis' non mutat legati condicionem, si legis Falcidiae rationem habere oporteat: nihilo minus enim uerum pretium seruorum in aestimationem deducetur.
他方、『私はそれらを各々20アウレウスと評価する』というあの付け加えは、ファルキディア法の計算を行う必要がある場合、遺贈の条件を変更しない。 というのも、それにもかかわらず、奴隷の真の価格が評価として導入されるからである。
§30.1.81.5Titio fundum do lego, si heredi meo decem dederit'.
『ティティウスに土地を与える、もし彼が私の相続人に10を与えるならば。
si decem heres Titio debuisset et ea Titius accepta ei fecisset, fundum uindicare potest.
』もし相続人がティティウスに10を債務として負っており、ティティウスがその免除を相続人に対して行っていたならば、土地を請求することができる。
§30.1.81.6Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret ad se legatum pertinere, decesserit et eundem Seio legauerit et heres Titii legatum non repudiauerit, Stichum Seius uindicabit.
もしスティクスを遺贈されていたティティウスが、その遺贈が自分に属することを知る前に死亡し、かつ、同じ者をセイウスに遺贈しており、ティティウスの相続人が遺贈を拒絶しなかったならば、セイウスがスティクスを請求することになる。
§30.1.81.7Si pater familias ab impubere filio Titio fundum legauerit et a substituto eundem eidem Titio et pupillus patri heres exstiterit: siue uindicauerit Titius legatum siue repudiauerit, quamuis filius impubes decesserit, a substituto uindicare non poterit.
もし家父が、未適齢の息子からティティウスに土地を遺贈し、さらに予備相続人からも同じ土地を同じティティウスに遺贈しており、被後見人が父親の相続人となった場合:ティティウスが遺贈を請求したか拒絶したかにかかわらず、たとえ未適齢の息子が死亡したとしても、予備相続人から請求することはできない。
hoc enim, quod rursus a substituto legatur, perinde habendum est ac si repetita legata essent.
なぜなら、予備相続人から再び遺贈されるこのことは、あたかも遺贈が反復されたかのように扱われるべきだからである。
quare et si pure a filio, sub condicione a substituto legatum fuerit, perinde omnia seruabuntur ac si tantum a filio legatum fuisset: contra autem si a filio sub condicione, a substituto pure legatum fuerit et pupillus pendente condicione decesserit, ex substitutione sola legatum ualebit.
それゆえ、もし息子からは無条件で、予備相続人からは条件付きで遺贈された場合であっても、すべてはあたかも息子からのみ遺贈されたかのように維持される。 これに対して、もし息子からは条件付きで、予備相続人からは無条件で遺贈され、被後見人が条件の係属中に死亡したならば、予備相続のみから遺贈が効力を持つ。
§30.1.81.8His uerbis 'Lucio et Titio eorumue cui fundum do lego' utiliter legatur et, si utrique uixerint, utrique, si alter, alteri debebitur.
『ルキウスとティティウス、または彼らのうちのいずれかに、土地を与える。 』というこれらの言葉によって有効に遺贈がなされ、もし両名が生存していれば両名に、もし一方が生存していれば、その一方に対して債務が負われる。
§30.1.81.9Cum statuliber sub condicione legatus est et pendente condicione legati condicio statutae libertatis deficit, legatum utile fit: nam sicut statuta libertas tunc peremit legatum, cum uires accipit, ita legatum quoque non ante peremi potest, quam dies cesserit eius.
条件付き解放の身分の奴隷が条件付きで遺贈され、遺贈の条件が係属中に、規定された自由の条件が不成就となった場合、遺贈は有効となる。 なぜなら、規定された自由はそれが効力を生じたときに遺贈を消滅させるのと同様に、遺贈もまた、その権利が確定する前には消滅させられえないからである。
§30.1.81.10A filio impubere legatus et a substituto liber esse iussus, si quidem pupillus ad pubertatem peruenerit, ab eo cui legatus fuerat uindicabitur: mortuo uero pupillo libertas competit.
未適齢の息子から遺贈され、予備相続人からは自由であるよう命じられた奴隷は、もし被後見人が適齢に達したならば、遺贈を受けた者によって請求される。 しかし、被後見人が死亡した場合には、自由が認められる。
longe magis hoc seruari conueniet, si idem seruus sub condicione ab impubere legatus fuerit et pendente condicione filius intra pubertatem decesserit.
このことは、同じ奴隷が未適齢の息子から条件付きで遺贈され、その条件が係属中に、息子が適齢に達する前に死亡した場合に、はるかにいっそう適用されるのが適切である。