[ULPIANUS libro trigesimo quinto ad edictum. ] §27.3.13.prSi tutor post pubertatem pupilli negotia administrauerit, in iudicium tutelae ueniet id tantum, sine quo administratio tutelae expediri non potest: si uero post pubertatem pupilli is qui tutor eius fuerat fundos eius uendiderit, mancipia et praedia comparauerit, neque uenditionis huius neque emptionis ratio iudicio tutelae continebitur.
[ウルピアヌス、告示注解第35巻] もし後見人が、被後見人の成年に達した後に事務を管理したならば、後見訴訟の審判には、それなしには後見の管理が決済され得ないものだけが持ち込まれる。 しかし、もし被後見人の成年に達した後に、彼の後見人であった者が、彼の土地を売却し、奴隷や土地を購入したならば、この売却の計算も購入の計算も、後見訴訟の審判には含まれない。
et est uerum ea quae conexa sunt uenire in tutelae actionem: sed et illud est uerum, si coeperit negotia administrare post tutelam finitam, deuolui iudicium tutelae in negotiorum gestorum actionem: oportuit enim eum a semet ipso tutelam exigere.
そして、密接に関連している事柄が後見の訴えに持ち込まれるということは正しい。 しかし、もし後見が終了した後に事務を管理し始めたならば、後見訴訟の審判から事務管理訴訟の訴えへと移行するということもまた正しい。 なぜなら、彼は自分自身に対して後見の決済を請求すべきであったからである。
sed et si quis, cum tutelam administrasset, idem curator adulescenti fuerit datus, dicendum est negotiorum gestorum eum conueniri posse.
しかしまた、ある者が後見を管理した上で、その同じ者が若者の補佐人に任じられた場合には、彼は事務管理の訴えによって被告とされ得ると言うべきである。