[IDEM libro sexto ad Sabinum. ] §26.7.16.prCum quaeritur iudicio tutelae, quae nomina a tutore facta agnoscere pupillus debeat, Marcellus putabat, si tutor pecuniam pupilli mutuam dedisset et suo nomine stipulatus esset, posse dici nomina integra pupillo salua esse, deperdita et male contracta ad tutorem pertinere.
[同じ著者が、サビヌス註釈第6巻において] 後見訴訟において、被後見人が、後見人によって行われたどの債権を承認すべきかが問題となる場合、マルケッルスは次のように考えていた。 もし後見人が被後見人の金銭を貸し付け、自己の名において問答契約を結んでいたならば、健全な債権は被後見人のために確保され、失われた債権や不良な形で契約された債権は後見人に帰属すると言われ得る、と。
sed uerius se putare posse tutorem eam condicionem adulescenti deferre, ut id quod gessisset tutor in contrahendis nominibus aut in totum agnoscere aut a toto recedere, ita ut perinde esset ac si tutor sibi negotium gessisset.
しかし、後見人が若年者に対し、債権の契約において後見人が行ったことを、全面的に承認するか、あるいは全面的に退けるかという条件を提示できるとする方がより正しい、と自分は考える。 それは、あたかも後見人が自己のために事務を処理したかのようであるためである。
idem est et si pupilli nomine credidisset.
後見人が被後見人の名において貸し付けていた場合であっても、同様である。