[TRYPHONINUS libro tertio decimo disputationum. ] §26.6.4.prCredendum est et eam matrem constitutione contineri, quae a patre non legitime tutores testamento uel codicillis datos filiis impuberibus non postulauit decreto confirmari.
[トリフォニヌス、『論議集』第十三巻] 父親によって、幼児である子供たちに対し、遺言書または補足遺言により適法ではない形で指定された後見人たちについて、決定による確認を請求しなかった母親もまた、勅法の適用範囲に含まれると解すべきである。
§26.6.4.1Sin autem idoneis datis tutoribus pluribus unus eorum uel decessit uel temporalem excusationem accepit, mater, quae propterea in loco illius alium non petit, quia numerus reliquorum administrationi tutelae sufficiebat, incidit quidem in uerba constitutionis, sed sententia excusatur.
しかし、複数の適任の後見人が指定されたが、そのうちの一人が死亡したか、あるいは一時的な免除を得た場合において、残りの者の数が後見事務の執行に十分であったために、その代わりに他の者を請求しなかった母親は、確かに勅法の文言には抵触するが、その趣旨によって免責される。
§26.6.4.2Sed si suspecto tutore pupilli accusato decretum erit ei adiungi alios, mater eos quoque petere debet et, si non petit, incidet in sententiam constitutionis.
しかし、被後見人の後見人が不適格として告発され、彼に他の者たちを付加すべきことが決定された場合、母親は彼らをも請求しなければならず、もし請求しないならば、勅法の趣旨に抵触することになる。
§26.6.4.3Haec autem mater ab omni quidem bonorum uindicatione intestatorum filiorum repellitur.
一方、この母親は、無遺言の子供たちの財産のいかなる請求からも排斥される。
si uero maritus ei fideicommissum a filio reliquerit, cui mulier non petit tutorem, 'si sine liberis decesserit', uel sub hac ipsa condicione 'si intestatus mortuus erit', fideicommissi petitio, quae ex alieno iudicio descendit, non est perempta.
しかし、もし夫が、彼女が後見人を請求しなかった子供から給付されるべき遺託を、「もし子供なしに死亡したならば」という条件、あるいはまさに「もし無遺言で死亡したならば」という条件のもとで彼女に残していた場合、他者の意思に由来するものである遺託の請求権は、消滅しない。
§26.6.4.4Quae autem suspectum tutorem non fecit, nec uerbis nec sententia constitutionis in poenam incidit, quod eiusmodi facta diiudicare et aestimare uirilis animi est et potest etiam delicta ignorare mater, satisque est eam petisse talem, qui inquisitione per praetorem habita idoneus apparuit.
しかし、後見人を不適格として告発しなかった母親は、勅法の文言によっても趣旨によっても罰則に抵触しない。 なぜなら、このような事由を判断し評価することは男性的精神に属することであり、また母親は非行を知らないこともあり得るからである。 そして、法務官による審理が行われた結果として適任と認められたような者を彼女が請求したことで十分だからである。
et ideo nec iudicium eius sufficit ad eligendos tutores, sed inquisitio fit, etiamsi maxime in bona propria liberis suis testamento tutores dederit.
それゆえ、後見人を選定するにあたって彼女の判断だけでは十分ではなく、たとえ彼女が自身の財産のために遺言によって子供たちに後見人を指定したとしても、やはり審理が行われるのである。