[ULPIANUS libro tertio disputationum. ] §23.3.43.prLicet soleat dos per acceptilationem constitui, tamen, si ante matrimonium acceptilatio fuerit interposita nec nuptiae secutae, Scaeuola ait matrimonii causa acceptilationem interpositam non secutis nuptiis nullam esse atque ideo suo loco manere obligationem: quae sententia uera est.
[ウルピアヌス、『論議書』第3巻] 口頭債務免除によって持参金が設定されるのが通例ではあるが、しかし、婚姻前に口頭債務免除が行われ、その後に婚姻が成立しなかったならば、婚姻を原因として行われた口頭債務免除は、婚姻が成立しなかった場合には無効であり、したがって債務は元の状態にとどまる(存続する)とスカエウォラは言っている。 この学説は正しい。
§23.3.43.1Quotiens autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, si quidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur: nisi forte sic accepto tulit, ut uelit mulieri in totum donatum: tunc enim credendum est breui manu acceptum a muliere et marito datum: ceterum mulieri per liberam personam condictio adquiri non potest.
しかし、第三者が持参金を設定する目的で債務者に債務を免除する場合、もしその後に婚姻が成立しなかったならば、債務の消滅(解放)は生じない。 ただし、その第三者が、女に対して完全に贈与することを望むような形で免除を行った場合は例外である。 なぜなら、その場合には、女によって受け取られ、かつ(夫に)与えられたという簡易引渡しがあったとみなされるべきだからである。 しかしながら、女は自由人を通じて不当利得返還請求権を取得することはできない。
§23.3.43.2Plane secutis nuptiis mulier soluto matrimonio dotis exactionem habebit, nisi forte sic accepto tulit extraneus, ut ipse, quoquo modo solutum fuerit matrimonium, condictionem habeat: tunc enim non habebit mulier actionem.
明らかに、婚姻が成立した場合には、婚姻が解消されたときに女は持参金の請求権を有する。 ただし、その第三者が、婚姻がどのような形で解消されようとも自らが不当利得返還請求権を有するような形で免除を行っていた場合は例外である。 なぜなら、その場合には女は訴権を有しないからである。
secundum quae constituta dote per acceptilationem et secutis nuptiis is effectus erit dotis exactioni, ut, si quidem pura sit obligatio quae accepto lata est, non ipsa iam restituenda sit, sed soluenda dos secundum sua tempora.
これらによれば、口頭債務免除によって持参金が設定され、かつ婚姻が成立した場合、持参金の請求権について次のような効果が生じる。 すなわち、免除された債務が無条件のものであったならば、もはやその債務自体が返還される(復活する)のではなく、持参金がその支払期限に従って支払われるべきである。
sin uero obligatio in diem fuit nec ante solutum matrimonium dies obligationis praeteriit, restauranda est in diem pristinum obligatio et, si debitum cum satisdatione fuerit, satisdatio renouanda est.
しかし、もし債務が期限付きのものであり、婚姻が解消される前に債務の期限が到来していなかったならば、債務は元の期限をもって復帰されるべきであり、また、もし債務が担保付きであったならば、その担保は更新されるべきである。
similique modo et si condicionalis fuerit obligatio quae in dotem conuersa est et pendente obligatione diuortium fuerit secutum, uerius obligationem sub eadem condicione restitui debere: sed si condicio exstiterit constante matrimonio, ex die diuortii tempora exactionis numerantur.
同様に、持参金に変換された債務が条件付きであり、債務が係属している間に離婚が成立したならば、債務は同一の条件のもとで復帰されるべきであるとするのがより正しい。 しかし、婚姻継続中に条件が成就したならば、離婚の日から請求のための期間が計算される。