[SCAEUOLA libro secundo quaestionum.
[スカエウォラ『学問集』第2巻。
] §21.2.69.prQui libertatis causam excepit in uenditione, siue iam tunc cum traderetur liber homo fuerit, siue condicione quae testamento proposita fuerit impleta ad libertatem peruenerit, non tenebitur euictionis nomine.
] 売却において自由の事由を除外した者は、引き渡された時に既にその者が自由人であった場合でも、あるいは遺言に提示された条件が成就して自由に達した場合でも、追奪を理由としては責任を負わない。
§21.2.69.1Qui autem in tradendo statuliberum dicit, intellegetur hanc speciem dumtaxat libertatis excipere, quae ex testamento impleta condicione ex praeterito possit optingere: et ideo si praesens testamento libertas data fuerit et uenditor statuliberum pronuntiauit, euictionis nomine tenetur.
しかし、引渡しにおいて条件付き自由人であると告げる者は、遺言により条件が成就することによって過去に遡って生じ得るこの種の自由のみを除外したものと理解される。 したがって、もし遺言によって即時に自由が与えられており、売主が彼を条件付き自由人と称していた場合には、追奪を理由として責任を負う。
§21.2.69.2Rursus qui statuliberum tradit, si certam condicionem pronuntiauerit, sub qua dicit ei libertatem datam, deteriorem condicionem suam fecisse existimabitur, quia non omnem causam statutae libertatis, sed eam dumtaxat quam pronuntiauerit excepisse uidebitur: ueluti si quis hominem dixerit decem dare iussum isque annum ad libertatem peruenerit, quia hoc modo libertas data fuerit: 'Stichus post annum liber esto', euictionis obligatione tenebitur.
他方、条件付き自由人を引き渡す者が、彼に自由が与えられたとされる特定の条件を明言した場合には、自己の立場をより不利にしたとみなされる。 なぜなら、その者は条件付き自由のすべての事由を除外したのではなく、彼が明言した事由のみを除外したとみなされるからである。 例えば、ある者がその奴隷は10を支払うよう命じられていると言ったが、実際には「スティクスは1年後に自由たるべし」という形で自由が与えられていたために、1年後に自由に達した場合、売主は追奪責任に拘束される。
§21.2.69.3Quid ergo, qui iussum decem dare pronuntiat uiginti dare debere, nonne in condicionem mentitur? uerum est hunc quoque in condicionem mentiri et ideo quidam existimauerunt hoc quoque casu euictionis stipulationem contrahi: sed auctoritas Seruii praeualuit existimantis hoc casu ex empto actionem esse, uidelicet quia putabat eum, qui pronuntiasset seruum uiginti dare iussum, condicionem excepisse, quae esset in dando.
では、10を支払うよう命じられた者について20を支払う義務があると明言する者は、条件について嘘をついているのではないか。 この者も条件について嘘をついていることは真実であり、それゆえに一部の者はこの場合にも追奪問答契約に基づく義務が生じると考えた。 しかし、この場合には買主の訴えが生じると考えるセルウィウスの権威が優勢となった。 すなわち、セルウィウスは、奴隷が20を支払うよう命じられていると明言した者は、与える行為に存する条件を除外したものと考えていたからである。
§21.2.69.4Seruus rationibus redditis liber esse iussus est: hunc heres tradidit et dixit centum dare iussum.
奴隷が計算報告を行うことによって自由になるよう命じられていた。 相続人がこの奴隷を引き渡し、彼が100を支払うよう命じられていると告げた。
si nulla reliqua sunt quae seruus dare debeat et per hoc adita hereditate liber factus est, obligatio euictionis contrahitur, eo quod liber homo tamquam statuliber traditur.
もしその奴隷が支払うべき残高が何も存在せず、それゆえに相続受諾によって彼が自由人となったならば、自由人が条件付き自由人として引き渡されたことになるため、追奪義務が生じる。
si centum in reliquis habet, potest uideri heres non esse mentitus, quoniam rationes reddere iussus intellegitur summam pecuniae quae ex reliquis colligitur iussus dare: cui consequens est, ut, si minus quam centum in reliquis habuerit, ueluti sola quinquaginta, ut, cum eam pecuniam dederit, ad libertatem peruenerit, de reliquis quinquaginta actio ex empto competat.
もし彼が帳簿残高の中に100を有していたならば、計算報告を命じられた者は、帳簿の残高から集計される金額を支払うよう命じられたと理解されるため、相続人は嘘をついていないとみなされ得る。 このことから論理的に生じる結果として、もし残高が100未満、例えば50にすぎず、彼がその金銭を支払った時に自由に達したならば、残りの50については買主の訴えが認められる。
§21.2.69.5Sed et si quis in uenditione statuliberum perfusorie dixerit, condicionem autem libertatis celauerit, empti iudicio tenebitur, si id nescierit emptor: hic enim exprimitur eum, qui dixerit statuliberum et nullam condicionem pronuntiauerit, euictionis quidem nomine non teneri, si condicione impleta seruus ad libertatem peruenerit, sed empti iudicio teneri, si modo condicionem, quam sciebat praepositam esse, celauit: sicuti qui fundum tradit et, cum sciat certam seruitutem deberi, perfusorie dixerit: 'itinera actus quibus sunt utique sunt, recte recipitur', euictionis quidem nomine se liberat, sed quia decepit emptorem, empti iudicio tenetur.
しかしまた、売却において条件付き自由人であると大雑把に言っただけで、自由の条件を隠していた場合、買主がそのことを知らなかったならば、売主は買主の訴えによる裁判で責任を負う。 なぜなら、条件付き自由人であると言いながらいかなる条件も明言しなかった者は、条件が成就して奴隷が自由に達した場合には追奪を理由としては責任を負わないが、課されていると知っていた条件を隠していた限りにおいては、買主の訴えによる裁判で責任を負うということが、ここに明示されているからである。 これは、土地を引き渡す者が、特定の地役権が課されていることを知りながら、「通路や通行権が誰かにある限り、それらは存する」と大雑把に言い、これが適切に受け入れられた場合、追奪を理由とする責任からは免れるが、買主を欺いたために買主の訴えによる裁判で責任を負うのと同じである。
§21.2.69.6In fundo uendito cum modus pronuntiatus deest, sumitur portio ex pretio, quod totum colligendum est ex omnibus iugeribus dictis.
売却された土地において、表明された面積が不足している場合、価格から相応の割合が差し引かれるが、その総額は表明されたすべてのユゲラから算出されるべきものである。