[PAPINIANUS libro septimo quaestionum. ] §21.2.64.prEx mille iugeribus traditis ducenta flumen abstulit.
[PAPINIANUS libro septimo quaestionum.] 引き渡された1000ユーゲルのうち、200ユーゲルを川が押し流した。
si postea pro indiuiso ducenta euincantur, duplae stipulatio pro parte quinta, non quarta praestabitur: nam quod perit, damnum emptori, non uenditori attulit.
もしその後に、共有分として200ユーゲルが追奪されるならば、2倍額の問答契約(の責任)は、4分の一に対してではなく、5分の一の割合に対して履行される。 なぜなら、滅失したものは、売主ではなく買主に損失をもたらしたからである。
si totus fundus quem flumen deminuerat euictus sit, iure non deminuetur euictionis obligatio, non magis quam si incuria fundus aut seruus traditus deterior factus sit: nam et e contrario non augetur quantitas euictionis, si res melior fuerit effecta.
もし川によって減少していた土地の全体が追奪されたならば、不注意によって引き渡された土地や奴隷が劣化したとしても追奪担保義務が減少しないのと同様に、法律上、その義務は減少しない。 なぜなら、それとは逆に、物がより良くなったとしても追奪の額は増加しないからである。
§21.2.64.1Quod si modo terrae integro qui fuerat traditus ducenta iugera per alluuionem accesserunt ac postea pro indiuiso pars quinta totius euicta sit, perinde pars quinta praestabitur, ac si sola ducenta de illis mille iugeribus quae tradita sunt fuissent euicta, quia alluuionis periculum non praestat uenditor.
しかし、もし引き渡されていた土地の面積が完全なままであったところに、沖積によって200ユーゲルが加わり、その後に全体の5分の一の共有分が追奪されたならば、引き渡されたあの1000ユーゲルのうちの200ユーゲルだけが追奪された場合と同様に、5分の一の割合が履行される。 なぜなら、売主は沖積について担保責任を負わないからである。
§21.2.64.2Quaesitum est, si mille iugeribus traditis perissent ducenta, mox alluuio per aliam partem fundi ducenta attulisset ac postea pro indiuiso quinta pars euicta esset: pro qua parte auctor teneretur.
1000ユーゲルが引き渡されたうち、200ユーゲルが滅失し、その後、土地の別の部分を通じて沖積により200ユーゲルがもたらされ、その後に5分の一の共有分が追奪された場合、売主はいかなる割合について責任を負うかが問われた。
dixi consequens esse superioribus, ut neque pars quinta mille iugerum neque quarta debeatur euictionis nomine, sed perinde teneatur auctor, ac si de octingentis illis residuis sola centum sexaginta fuissent euicta: nam reliqua quadraginta, quae uniuerso fundo decesserunt, pro rata nouae regionis esse intellegi.
私は、前述の諸原則から論理的に帰結することとして、追奪の名において、1000ユーゲルの5分の一も、4分の一も債務とはならず、むしろ、残されたあの800ユーゲルのうち、160ユーゲルだけが追奪された場合と同様に売主が責任を負う、と答えた。 なぜなら、土地全体から減少した残りの40ユーゲルは、新しい区域の割合に応じたものであると解されるからである。
§21.2.64.3Ceterum cum pro diuiso pars aliqua fundi euincitur, tametsi certus numerus iugerum traditus sit, tamen non pro modo, sed pro bonitate regionis praestatur euictio.
他方、特定の区画として土地の何らかの部分が追奪される場合、たとえ一定のユーゲル数が引き渡されていたとしても、追奪(担保)は、面積の割合に応じてではなく、その区域の質に応じて履行される。
§21.2.64.4Qui unum iugerum pro indiuiso solum habuit, tradidit, secundum omnium sententias non totum dominium transtulit, sed partem dimidiam iugeri, quemadmodum si locum certum aut fundum similiter tradidisset.
1ユーゲルを共有分としてのみ所有していた者がそれを引き渡した場合、すべての者の意見によれば、彼は所有権の全体を移転したのではなく、1ユーゲルの半分の(共有持分を)移転したのである。 これは、特定の場所や土地を同様に引き渡した場合と同様である。