[IULIANUS libro quinto decimo digestorum. ] §18.4.18.prSi ex pluribus heredibus unus, antequam ceteri adirent hereditatem, pecuniam, quae sub poena debebatur a testatore, omnem soluerit et hereditatem uendiderit nec a coheredibus suis propter egestatem eorum quicquam seruare poterit, cum emptore hereditatis uel ex stipulatu uel ex uendito recte experietur: omnem enim pecuniam hereditario nomine datam eo manifestius est, quod in iudicio familiae herciscundae deducitur, per quod nihil amplius unusquisque a coheredibus suis consequi potest, quam quod tamquam heres impenderit.
[ユリアヌス、学説彙纂第15巻]複数の相続人のうちの一人が、他の相続人たちが相続を承認する前に、遺言者によって違約金付きで負わされていた金銭債務のすべてを支払い、かつ自己の相続分を売却し、しかも共同相続人から彼らの困窮のゆえに何ものも回収できないときは、その者は相続財産の買主に対し、約定(問答契約)に基づき、あるいは売却(契約)に基づき、正当に訴訟を提起する。 というのも、相続人の名義で支払われたすべての金銭[が回収可能であること]は、それが遺産分割の訴えにおいて考慮されるという事実から、それだけいっそう明白だからである。 その訴えを通じて、各人は共同相続人から、自分が相続人として費やした額を超えて何ものも得ることはできないのである。