[PAPINIANUS libro tertio responsorum. ] §16.1.27.prBona fide personam mulieris in contrahendo secutus ob ea, quae inter uirum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione senatus consulti non summouetur.
[パピニアヌス、解答録第3巻] 契約において善意で女性の人的信用を頼りにした者は、夫と妻の間で金銭を受け取って行われた行為を理由として、元老院議決の抗弁によって退けられることはない。
§16.1.27.1Cum serui ad negotiationem praepositi cum alio contrahentes personam mulieris ut idoneae sequuntur, exceptione senatus consulti dominum summouet: nec uidetur deterior causa domini per seruum fieri, sed nihil esse domino quaesitum, non magis, quam si litigiosum praedium seruus aut liberum hominem emerit.
取引事業を任された奴隷たちが、他者と契約するにあたり、女性の信用を支払能力があるものとして頼りにした場合、女性は元老院議決の抗弁によって主人を退ける。 そして、奴隷によって主人の法的地位が悪化させられたとみなされるのではなく、むしろ主人には何も獲得されなかったとみなされる。 これは、奴隷が係争中の土地や自由人を買い入れた場合と変わらない。
§16.1.27.2Uxor debitricem suam uiro delegauit, ut uir creditori eius pecuniam solueret: si fidem suam pro ea quam delegauit apud uirum obligauerit, locum exceptio senatus consulti non habebit, quia mulier suum negotium gessit.
妻が自分の債務者を夫に委託し、夫が妻の債権者に対して金銭を支払うようにしたとする。 もし妻が、委託した債務者のために夫に対して自己の信用を拘束したとしても、元老院議決の抗弁が適用される余地はない。 なぜなら、その女性は自らの事務を処理したからである。