[POMPONIUS libro tricensimo quinto ad Sabinum. ] §13.7.8.prSi necessarias impensas fecerim in seruum aut in fundum, quem pignoris causa acceperim, non tantum retentionem, sed etiam contrariam pigneraticiam actionem habebo: finge enim medicis, cum aegrotaret seruus, dedisse me pecuniam et eum decessisse, item insulam fulsisse uel refecisse et postea deustam esse, nec habere quod possem retinere.
[ポンポニウス、サビヌス註釈第35巻] もし私が、質権の目的として受け取った奴隷または土地に対して必要な費用を支出したならば、私は留置権を有するだけでなく、反対の質権訴訟をも提起できる。 例えば、奴隷が病気になったときに私が医師たちに金を支払い、その後奴隷が死亡した、あるいは、共同住宅を支柱で支えるか修繕し、その後に焼失して、私が留置できるものを何も有していないと仮定してみよ。
§13.7.8.1Si pignori plura mancipia data sint, et quaedam certis pretiis ita uendiderit creditor ut euictionem eorum praestaret, et creditum suum habeat, reliqua mancipia potest retinere, donec ei caueatur, quod euictionis nomine promiserit, indemnem eum futurum.
もし複数の奴隷が質権として与えられ、債権者がそのうちの幾人かを、それらについての追奪担保を履行するような形で、特定の価格で売却し、かつ自己の債権の回収を得ていたとしても、追奪の名目で彼が約束したことについて彼が損害を被らないことが保証されるまでは、残りの奴隷を留置することができる。
§13.7.8.2Si unus ex heredibus debitoris portionem suam soluerit, tamen tota res pignori data uenire poterit, quemadmodum si ipse debitor portionem soluisset.
もし債務者の相続人の一人が自己の持分を支払ったとしても、債務者自身が持分を支払った場合と同様に、なお質権に供された物件の全体が売却されうる。
§13.7.8.3Si annua bima trima die triginta stipulatus acceperim pignus pactusque sim, ut nisi sua quaque die pecunia soluta esset, uendere eam mihi liceret, placet, antequam omnium pensionum dies ueniret, non posse me pignus uendere, quia eis uerbis omnes pensiones demonstrarentur: nec uerum est sua quaque die non solutam pecuniam, antequam omnes dies uenirent, sed omnibus pensionibus praeteritis, etiamsi una portio soluta non sit, pignus potest uenire.
もし私が、1年目、2年目、3年目の支払期日から30日以内という条件で約束して質権を受け取り、それぞれの支払期日に金銭が支払われなかった場合には私にそれを売却することが許されると合意していた場合、すべての分割払いの期日が到来する前には、私が質権を売却することはできないとするのが妥当である。 なぜなら、それらの文言によってすべての分割払いが指し示されているからである。 そして、すべての期日が到来する前に「それぞれの支払期日に支払われなかった金銭」を理由に売却できるとするのは正しくなく、すべての分割払いの期日が経過した後に、たとえ一部分が支払われていなくても、質権は売却されうる。
sed si ita scriptum sit: 'si qua pecunia sua die soluta non erit', statim competit ei pacti conuentio.
しかし、もし「もし何らかの金銭がその期日に支払われないならば」と記されていたならば、ただちに彼に合意に基づく権利が生じる。
§13.7.8.4De uendendo pignore in rem pactio concipienda est, ut omnes contineantur: sed et si creditoris dumtaxat persona fuerit comprehensa, etiam heres eius iure uendet, si nihil in contrarium actum esset.
質物の売却に関する合意は、すべての者が含まれるように、対物的に作成されるべきである。 しかし、仮に債権者本人の身元のみが記載されていたとしても、反対の合意がなされていない限り、その相続人もまた適法に売却を行う。
§13.7.8.5Cum pignus ex pactione uenire potest, non solum ob sortem non solutam uenire poterit, sed ob cetera quoque, ueluti usuras et quae in id impensa sunt.
合意に基づいて質物を売却できる場合、未払いの元本のためだけでなく、その他のもの、例えば利息や、それに対して支出された費用のために売却することもできる。