[ULPIANUS libro uicensimo octauno ad edictum. ] §13.7.9.prSi rem alienam mihi debitor pignori dedit aut malitiose in pignore uersatus sit, dicendum est locum habere contrarium iudicium.
[ウルピアーヌス、告示註釈第28巻] もし債務者が他人の物を私に質権として与えたか、または質に関して悪意をもって行動したならば、反対の裁判が成立すると言うべきである。
§13.7.9.1Non tantum autem ob pecuniam, sed et ob aliam causam pignus dari potest, ueluti si quis pignus alicui dederit, ut pro se fideiubeat.
しかし、金銭のためだけでなく、他の原因のためにも質は与えられうる。 例えば、誰かが、自分のために保証人となってもらうために、ある者に質を与えた場合である。
§13.7.9.2Proprie pignus dicimus, quod ad creditorem transit, hypothecam, cum non transit nec possessio ad creditorem.
厳密には、債権者に移転するものを質と言い、移転せず、また占有も債権者に移転しない場合を抵当と言う。
§13.7.9.3Omnis pecunia exsoluta esse debet aut eo nomine satisfactum esse, ut nascatur pigneraticia actio.
質権訴訟が発生するためには、すべての金銭が完済されているか、あるいはその名目で満足が与えられていなければならない。
satisfactum autem accipimus, quemadmodum uoluit creditor, licet non sit solutum: siue aliis pignoribus sibi caueri uoluit, ut ab hoc recedat, siue fideiussoribus siue reo dato siue pretio aliquo uel nuda conuentione nascitur pigneraticia actio.
ところで、支払われていなくても、債権者が望んだ通りに満足が与えられたと私たちは解する。 すなわち、この質から退くために、他の質物によって自分に保証がなされることを望んだ場合であれ、あるいは保証人によってであれ、あるいは共同債務者が与えられることによってであれ、あるいは何らかの対価や、単なる合意によってであれ、質権訴訟が発生する。
et generaliter dicendum erit, quotiens recedere uoluit creditor a pignore, uideri ei satisfactum, si ut ipse uoluit sibi cauit, licet in hoc deceptus sit.
そして一般的に、債権者が質から退くことを望んだときはいつでも、たとえこの点において欺かれていたとしても、彼自身が望んだ通りに自分に対して保証がなされたならば、彼に満足が与えられたとみなされるべきであると言うことになる。
§13.7.9.4Is quoque, qui rem alienam pignori dedit, soluta pecunia potest pigneraticia experiri.
他人の物を質に供した者であっても、金銭が支払われたならば、質権訴訟を提起することができる。
§13.7.9.5Qui ante solutionem egit pigneraticia, licet non recte egit, tamen, si offerat in iudicio pecuniam, debet rem pigneratam et quod sua interest consequi.
支払いの前に質権訴訟を提起した者は、たとえ不適法に提起したとしても、もし裁判において金銭を提供するならば、質物および自己の利益を得るべきである。