§12Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere;
彼は、公共建築や見世物の莫大な出費、および自分が引き上げた兵士の給与によって困窮し、軍事費を軽減するために兵士の数を削減しようと試みはした。
sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo.
しかし、これによって自分が蛮族に対して無防備になることに気づき、かつそれにもかかわらず債務の解決に窮し続けたため、あらゆる手段で略奪することに何の躊躇も持たなかった。
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
生存者および死者の財産が、告発者が誰であろうと、罪名が何であろうと、至る所で没収された。
satis erat obici qualecumque factum dictumue aduersus maiestatem principis.
皇帝の尊厳に対する、どのような行為であれ言葉であれ、それが申し立てられるだけで十分であった。
confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse.
皇帝とは全く縁もゆかりもない遺産が、故人が生存中に「自分はカエサルを相続人に指定している」と話すのを耳にした、と言う者がただ一人存在するだけで没収された。
praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est;
とりわけユダヤ人税の取り立ては極めて過酷に行われた。
ad quem deferebantur, qui uel inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
これには、公言せずにユダヤ的な生活を送っている者、あるいは出自を隠してその民族に課された税を納めていない者が告発された。
interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset.
私は、自分がまだ非常に若かった頃、代理官と非常に多くの評議会員の前で、九十歳の老人が割礼を受けているかどうか検査される現場に立ち会ったのを覚えている。
Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus, Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit;
若い頃から全く市民的な謙虚さを持たず、傲慢で、言葉においても行動においても節度を欠いていた彼は、イストリアから戻ってきて、いつものように口づけを求めてきた父の側室カイニスに対して、ただ手を差し出した。
generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere, proclamauit:
οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη. §13principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri imperium dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere reuocatam eam in puluinar suum.
兄の婿が自分と同じように白い服を着た給仕たちを従えているのを不快に思い、彼は大声で叫んだ。 οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη. しかし、帝位を得ると、彼は元老院において、自分が父や兄に帝国を授けたのであり、彼らはそれを自分に返還したにすぎないと豪語することを躊躇しなかったし、離婚した妻を連れ戻す際にも、彼女が自分の神床に呼び戻されたと布告することをためらわなかった。
adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit: 'domino et dominae feliciter!' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti consensu precantis, ut Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis.
また、円形闘技場において、祝宴の日に「主人と女主人に幸あれ! 」と歓呼されるのを喜んで聞き入れた。 しかし、カピトリアの競技会において、かつて元老院から追放され、そのとき弁論の部で戴冠されたパルフリウス・スラを復権させるよう、群衆全員が大きな一致をもって懇願した際には、何の返答も与えるに値せず、ただ布告係の声によって静粛にするよう命じただけであった。
pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit: 'dominus et deus noster hoc fieri iubet.
同様の傲慢さをもって、自身の代理官たちの名において公式の書簡を口述させた際、彼は次のように書き始めた。 「我らが主人にして神は、このように行われることを命ず。
' unde institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter.
」これ以降、誰の書き物においても言葉においても、彼がこれ以外の名で呼ばれることはないという慣行が確立された。
statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit ac ponderis certi.
カピトリアの丘に自分の像を建てることを、金製または銀製で、かつ一定以上の重量のものに限り許可した。
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit: 'arci.
彼は、四頭立て馬車や凱旋式の記章をあしらったヤヌス神の門や凱旋門を、ローマ市内の各地区に非常に大きく、かつ数多く建設したため、ある凱旋門にはギリシア語で「もう十分だ」と落書きされたほどであった。
' consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo;
彼は十七回の執政官職を引き受けた。 これは彼以前には誰も行わなかった数である。
ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal. Mai. , plerosque ad Idus usque Ianuarias.
そのうち中間の七回は連続して務めたが、そのほぼすべてを名目だけにすぎず務め、五月一日を越えて務めたことはなく、その大半は一月十三日まで務めたにすぎなかった。
post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero natus esset.
さらに、二度の凱旋式の後、ゲルマニクスの称号を名乗り、九月と十月の月を自身の呼称から「ゲルマニクス」および「ドミティアヌス」と改名した。 それは、前者において帝位を継承し、後者において生まれたからであった。
§14Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris.
これらのことによってすべての人から恐れられ、憎まれた彼は、ついに親しい友人や解放奴隷たち、さらには妻の陰謀によって倒された。
annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis.
彼は、自らの人生の最後の年と日、さらには時間や死に方に至るまで、ずっと以前から予感していた。
adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant;
若い頃に、カルデア人たちがすべてを彼に予言していた。
pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret.
父もかつて、夕食の席でキノコを避けていた彼を、自分の運命を知らない者だと公然と嘲笑し、なぜ代わりに鉄を恐れないのかと言ったことがあった。
quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur.
そのため、彼は常に怯え、不安を抱き、極めて些細な疑念に対しても度を越して動揺していた。
ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant:
"
κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω,
ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. "
eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
ブドウ園の伐採に関して公示された勅令を取り消したのも、以下の詩が書かれたパンフレットが散布されたこと以上に、彼を駆り立てた原因はなかったと信じられている。 "κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. "同じ恐怖から、元老院から提案された新しく考案された名誉を、彼は辞退した。 本来なら彼はそのような名誉を誰よりも切望していたのだが、その名誉とは、彼が執政官を務めるたびに、抽選で選ばれたトラベアを着用し軍用槍を持ったローマの騎士たちが、護衛兵や公務員に混じって彼の前を行進する、という決議であった。
Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
しかし、危惧される危険の時期が近づくにつれ、日を追って不安を募らせた彼は、いつも散歩をしていた回廊の壁をフェンギテス石で装飾した。 その石の輝きによる反射映像によって、自分の背後で何が起きているかを見通せるようにするためであった。
nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat.
また、彼は多くの被告たちの取り調べを、自らの手に彼らの鎖を握りしめた状態で、秘密裏に一人で行うことしかしなかった。
utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo audendam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
そして、家臣たちに、たとえ正当な理由があっても主人を殺害することを企ててはならないということを納得させるために、訴願担当官であったエパプロディトゥスを死刑に処した。 彼はネロが帝位を失った後、自死を遂げる際にその手を貸したと考えられていたからである。