Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 图密善传 §12-14

财政危机下的掠夺、傲慢与暗杀密谋

第 5 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

本章节描述了多米提安因财政枯竭而诉诸掠夺和严酷征税,其傲慢的言行招致了人们的强烈反感,最终他在极度的猜忌与恐惧中,被亲信及妻子的阴谋所推翻。

§12Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi habuit quin praedaretur omni modo.
由于公共工程和竞技会的巨额开支以及他所增加的军饷而导致财政枯竭,他确实曾试图减少士兵人数以减轻军事开支;但当他意识到由于这一举措,自己将处于易受蛮族攻击的境地,且即便如此仍无法摆脱债务的困境时,他便毫无顾忌地以各种手段进行掠夺。
bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur.
无论告密者是谁,罪名是什么,生存者和死者的财产都在到处被没收。
satis erat obici qualecumque factum dictumue aduersus maiestatem principis.
只要被控以任何针对皇帝尊严的行为或言论,就已足够。
confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse.
即使只有一个人声称自己听过死者生前说过凯萨尔是其继承人,极其无关的遗产也会被充公。
praeter ceteros Iudaicus fiscus acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui uel inprofessi Iudaicam uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
除其他税收外,犹太人税的征收最为严酷;凡是未公开宣称而过着犹太式生活的人,或者隐瞒出身而未缴纳该民族特有税款的人,都会被举报。
interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset.
我记得在我年轻时,我曾亲眼看见在代理官和极多评议员面前,一名九十岁的老人被检查是否受过割礼。
Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus, Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit;
他自年轻时起就毫无平民般谦逊的胸怀,傲慢无礼,且在言语和行动上都毫无节制。
generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere, proclamauit: οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη. §13principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri imperium dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere reuocatam eam in puluinar suum.
当他父亲的情妇凯妮丝从伊斯特里亚归来,并像往常一样向他献上亲吻礼时,他只向她伸出了手;他因无法容忍他哥哥的女婿也拥有身着白衣的侍从,便大声喊道: οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη. 然而,一旦获得帝位,他不仅毫不犹豫地在元老院中夸耀,是自己将帝国授予了父亲和哥哥,他们只是把帝国归还给了自己;而且在与妻子离婚又将她接回时,他还下诏宣称,她是被召回到了他神圣的褥榻之上。
adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter audiit: 'domino et dominae feliciter!' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti consensu precantis, ut Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de oratoribus coronatum, nullo responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis.
在圆形竞技场的宴会之日,他也乐于听见众人的欢呼:“祝我们的主人和女主人幸福! ”但在卡皮托里亚竞技会中,当全体观众以极大的共识恳求他恢复曾经被逐出元老院、而当时在雄辩术竞赛中获得桂冠的帕尔富里乌斯·苏拉的职位时,他没有给予任何答复,而只是通过报幕员的声音命令众人保持安静。
pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit: 'dominus et deus noster hoc fieri iubet.
带着同样的傲慢,当他以其代理官的名义口授一封格式公函时,他这样开头:“我们的主人和神命令这样做。
' unde institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter.
”从此以后,便确立了这样一种惯例:任何人的书面或口头言语中,都不得以其他名称称呼他。
statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit ac ponderis certi.
他只允许在卡皮托里亚山上为自己竖立金制和银制的雕像,且必须达到特定的重量。
Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit: 'arci.
他在罗马城的各个辖区内建造了如此之多、如此宏伟的,配有四马战车和凯旋徽章的雅努斯神门和凯旋门,以至于有人在其中一个门上用希腊语写道:“够了。
' consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo; ex quibus septem medios continuauit, omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal. Mai. , plerosque ad Idus usque Ianuarias.
” 他担任了十七次执政官,这在他之前无人能及;其中中部的七次是连续担任的,但他几乎所有任期都只是徒有虚名,没有任何一次任期超过五月一日,大多数甚至只到一月十三日为止。
post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod altero suscepisset imperium, altero natus esset.
在两次凯旋仪式之后,他采用了“日耳曼尼库斯”的称号,并将九月和十月分别更名为“日耳曼尼库斯”和“多米蒂安乌斯”,因为他在前者继承了帝位,在后者出生。
§14Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris.
这一切使他成为人人敬畏和憎恨的对象,最终,他在他的亲信朋友、解放奴隶以及妻子的共同阴谋中被推翻。
annum diemque ultimum uitae iam pridem suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis.
很久以前,他就对自己生命的最后一年和日子,甚至具体时刻和死法心存怀疑。
adulescentulo Chaldaei cuncta praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret.
在他是年轻人的时候,迦勒底人就已经预言了这一切;他的父亲在一次晚餐中,看到他避开蘑菇不吃,也曾公开嘲笑他不懂自己的命运,因为他居然不更害怕铁器。
quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum commouebatur.
因此,他总是胆战心惊、焦虑万分,甚至对最细微的怀疑也会产生过度的动摇。
ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant: " κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. " eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
为了宽免关于砍伐葡萄园的诏令,据信他并不是因为其他原因,而主要是因为散布着写有如下诗句的传单: "κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. "出于同样的恐惧,他拒绝了由元老院提出的一项新颖且精心设计的光荣,尽管他是所有此类名誉的最热切追求者:该决议规定,每当他担任执政官时,通过抽签选出的、身着仪礼披风并手持军用长枪的罗马骑士们,应该在护卫兵和公职人员中走在他的前面。
Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
然而,随着预感中的危险时刻日益临近,他一天比一天更加焦虑,于是用镜面石装饰了自己常去散步的廊道墙壁,这样他就可以通过镜面石的光泽反射,看清自己身后发生的一切。
nec nisi secreto atque solus plerasque custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat.
而且,除了在私底下且独自一人,并且手里切实握着被告的锁链之外,他从不审问大多数被监禁的人。
utque domesticis persuaderet, ne bono quidem exemplo audendam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus existimabatur.
为了让家仆们确信,即使为了正当的先例,也决不可企图谋害主人,他将他的奏折秘书埃帕普罗狄图斯处以死刑,因为据信在尼禄失去帝位自尽时,其双手曾协助尼禄寻死。

词汇与语法注释

  1. ¦2¦Iudaicus fiscus acerbissime actus est — 译为“犹太人税的征收最为严酷”。`Iudaicus fiscus` 指对犹太人征收的税或管理该税收的国库。动词 `agere` 在此表示税收的“征收”或“运营”,在被动语态下,以 `fiscus` 为主语,表示税收管理和征收工作被极其严厉地执行。
  2. ¦3¦Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum praebuit — `Caenidi` 为与格,作 `manum praebuit`(伸出手)的间接宾语。`reuersae` 和 `offerenti` 均为与格单数女性分词,修饰 `Caenidi`。该句描述了多米提安高傲(非平民化)的态度:面对想要像往常一样向他献上“亲吻(osculum)”致意的情妇,他拒绝了亲吻,而仅仅向她伸出了“手(manum)”。
  3. ¦2¦arci — 罗马市民利用了拉丁语中凯旋门(arcus)的复数形式 `arci`(在此处被假拟为第二变格复数形式)与希腊语中表示“够了、足够了”的 `ἀρκεῖ`(音译为 arkei)的谐音而写的双关语落叶,用以讽刺多米提安建造了过多的凯旋门。
  4. ¦2¦non alia magis re compulsus creditur, quam quod — 双重否定的比较结构。直译为“不相信他被其他任何事情促使,比因为(quod从句)……更多”,实际上表示强烈的肯定意味,即“人们相信,没有什么比……这一事实更能促使他做出决定”。
  5. ¦4¦plerasque custodias, receptis quidem in manum catenis, audiebat — `custodias` 在此指“被拘留者、被告”。动词 `audiebat` 用于司法意义上的“审问、听审”。`receptis ... catenis` 为夺格独立结构,意为“将(被告们的)锁链收握在自己手中”,描绘了多米提安出于极度猜忌和对袭击的恐惧,在审讯时必须亲自握住对方锁链的异常防范心理。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 图密善传 §12-14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo022.humanitext-lat2:12-14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。