§29his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem, sed ministrum egit, compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus.
私が言ったように、これら[の解放奴隷]や妻たちに支配されて、彼は君主としてではなく臣下として振る舞った。 彼ら各人の利益のため、あるいは彼らの熱意や情欲に応じて、官職や軍の指揮権、免責、処罰を、しかも多くは自ら知ることなく、無知のまま与えた。
ac ne singillatim minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.
そして、彼の取り消された恩恵、破棄された判決、偽造されたり公然と改変されたりした官職授与の認可状など、より些細なことを一々列挙しないためにも[これだけを言おう]。 彼は義理の父アッピウス・シラヌス、および二人のユリア(一人はドゥルススの娘、他方はゲルマニクスの娘)を、不確かな罪状により、いかなる弁明の機会も与えずに処刑した。 また同様に、長女の夫グナエウス・ポンペイウス、次女の婚約者ルキウス・シラヌスをも[殺害した]。
ex quibus Pompeius in concubitu dilecti adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique initio anni coactus die ipso Claudi et Agrippinae nuptiarum.
彼らのうち、ポンペイウスは愛する美青年の添い寝の最中に刺し殺され、シラヌスは1月1日の4日前に法務官を辞任させられ、年の初めに、まさにクラウディウスとアグリッピナの婚礼の日に死を強制された。
in quinque et triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut, cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent.
35人の元老院議員、および300人以上のローマ騎士に対し、彼は非常に安易に処刑を行ったため、ある執政官級の人物の死について、百人隊長が「あなたの命じた通りに実行した」と報告した際、自分は何一つ命じていないと否定したものの、解放奴隷たちが「兵士たちは皇帝の復讐のために自発的に駆けつけたのだから、義務を果たしたのだ」と主張すると、それにもかかわらず、その行為を承認した。
nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per quaedam ostenta portenderetur.
というのも、メッサリナが姦通相手のシリウスと行った婚礼において、彼自身が持参金契約書に署名したということは、およそ信じがたいことである。 [しかし彼は]、ある種の不吉な兆候によって彼自身に差し迫っていると予言された危険を回避し転嫁するために、わざとそれを装っているのだと言い含められて、それ[署名]を行ったのである。
§30Auctoritas dignitasque formae non defuit †et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis ceruicibus;
立っているときも座っているときも、そして特にじっとしているときには、姿の威厳や品格は欠けてはいなかった。 というのも、彼は長身で細身ではなく、美しく豊かな白髪とがっしりした首を持っていたからである。
ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu, umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in quantulocumque actu uel maxime tremulum.
しかし、歩くときには、あまり頑丈でない膝が彼を支えきれず、また寛いでいるときも真面目なときも、多くの不格好な点が彼の品位を損ねていた。 見苦しい笑い方、泡を吹く口元や濡れた鼻の穴を伴うより見苦しい怒り、さらには呂律の回らない言葉、そして、いつでも、また極めて小さな動作の際にもとりわけ激しく震える頭部である。
§31ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore, quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.
健康状態は、かつては虚弱であったが、皇帝となってからは、胃痛を除けば良好であった。 彼はその痛みに襲われた際、自死することさえ考えたと語っている。
§32Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni simul discumberent.
彼は、しばしば一度に600人が同時に席につくほど、盛大かつ頻繁な宴会を、たいていは非常に開けた場所で催した。
conuiuatus est et super emissarium Fucini lacus ac paene summersus, cum emissa impetu aqua redundasset.
彼はフキヌス湖の排水口の上でも宴会を行い、勢いよく放出された水が溢れ出たときには、危うく溺れそうになった。
adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris puellisque nobilibus, qui more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur.
すべての夕食会に、自分の子供たちを、彼らと一緒にベッドの脚に座って食事をする古風な習慣に従う名門の少年少女たちとともに同席させた。
conuiuae, qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem fictilem apposuit.
前日に黄金の杯を盗んだと疑われた賓客に対しては、翌日再び招いた際、陶器の杯を出した。
dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia repperisset.
彼はまた、おならを我慢したことで体調を崩した者がいると知って、宴席において放屁を許可する布告を検討したとも言われている。
§33Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur, deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit.
食べ物とワインに対しては、いつでもどこでも極めて貪欲であり、かつてアウグストゥスの広場で裁判を行っていた際、隣のマルス神殿でサリイの神官たちのために用意されていた昼食の匂いに刺激され、裁判席を去って神官たちのもとへ登っていき、一緒に席について食事をした。
nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum.
胃が張って酔い潰れるまで、食堂を去ることはめったになく、すぐに仰向けに寝て口を開けて眠る彼の口に、胃を空にするために羽毛が差し込まれた。
somni breuissimi erat.
睡眠時間は極めて短かった。
nam ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure dicendo obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur.
というのも、たいてい真夜中前には起きていたからである。 それでも昼間、裁判の最中に居眠りをすることがしばしばあり、弁護士たちがわざと声を張り上げてようやく彼を起こすこともあった。
libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers.
女性に対する情欲は非常に旺盛であったが、男性に対しては全く興味がなかった。
aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
双六を熱心にプレイし、その技術についての本も著した。 馬車での移動中にもプレイする習慣があり、遊びが混乱しないように、馬車と盤が固定できるように改造されていた。