§11Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p.
帝位が確立されると、彼は国家体制の変更について躊躇されていたあの二日間の記憶を消し去ることを、何よりも優先すべきことと考えた。
statu haesitatum erat, memoriae eximere.
それゆえ、その二日間のすべての言動に対する恩赦と忘却を永久に規定し、それを実行した。
omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse cognouerat.
ただし、ガイウスに対する陰謀者のうち、わずかな護民官と百人隊長だけは、見せしめのため、また彼らが自分自身の殺害をも要求していたことを知ったために処刑された。
conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
ここから親族への敬意(ピエタス)の義務へと目を向け、アウグストゥスにかけて誓うことほど、彼にとって神聖で頻繁な誓言を制定しなかった。
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit;
祖母リウィアに対して神格化の栄誉と、サーカスの行列においてアウグストゥスのものに類似した象の戦車を議決するよう手配した。
parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
両親には公的な追悼の捧げ物を、さらに父親にはその誕生日に毎年のサーカス競技を、母親にはサーカス内を引かれて進むための二輪馬車(カルペントゥム)と、生前に彼女が拒んでいた「アウグスタ」の称号を授けるよう手配した。
†a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
†兄弟の記憶がすべての機会において祝われたが、ナポリの競技会においてギリシア語の喜劇を上演させ、審査員の決定に従ってそれに月桂冠を授けた。
ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni.
マルクス・アントニウスさえも、栄誉を与えず感謝の言及もなしに通り過ぎることはなく、かつて布告を通じて、父ドルススの誕生日を祝うことをより熱心に求めるのは、それが彼の祖父アントニウスの誕生日と同じだからであると表明した。
Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit.
ティベリウスのためにポンペイウス劇場の近くに、かつて元老院によって議決されながらも放置されていた大理石の凱旋門を完成させた。
Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
ガイウスのすべての行為を取り消したものの、彼が殺害された日は、自身の治世の始まりであったにもかかわらず、祝祭日に含めることを禁止した。
§12At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
しかし、自身の身分を高めることにおいては控えめで市民的であり、インペラトルの前名を名乗るのを控え、過度の栄誉を辞退し、娘の婚約と生まれた孫の誕生日を、沈黙のうちに、家庭内の儀礼だけで済ませた。
neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit.
元老院の承認によるのでなければ、追放者の誰一人として復帰させなかった。
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit.
近衛隊長や軍事護民官を自分とともに議場へ同伴することを許されること、および彼の代理人(プロクラトル)たちが裁判において決定したことが有効とされることを、請願によって得た。
ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit.
私有地での市場開催権を執政官たちに求めた。
cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit;
政務官たちの裁判に、顧問の一人として頻繁に出席した。
eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est.
彼らが競技会を主催したときには、自身も他の群衆とともに立ち上がり、声と手をもって敬意を表した。
tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
裁判席の彼のもとにやってきた護民官たちに対し、場所の狭さのために彼らが立ったままでなければ要望を聞くことができないと言い訳した。
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
それゆえ、短期間のうちに非常に多くの愛と支持を集めたので、彼がオスティアに向けて出発した後に陰謀によって死亡したという知らせが届いたとき、大いなる狼狽の中で、民衆は、兵士を裏切り者として、元老院を父殺しとして、恐ろしい呪いの言葉で非難することをやめなかった。 それは、一人また一人、そしてやがてさらに多くの者が政務官たちによってロストラ(演壇)に立たされ、彼が無事であり、近づいていることを明言するに及んでようやくのことであった。
§13Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est.
しかしながら、彼はどこまでも陰謀と無縁であり続けたわけではなく、個人によっても、徒党によっても、そして最後には内乱によっても脅かされた。
e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est;
平民出身のある男が、真夜中に彼の寝室の近くで短剣を持っているところを逮捕された。
reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur.
また、騎士階級の二名が、一方は仕込み杖を、他方は狩猟用のナイフを持って公の場で待ち伏せしているのが発見された。 一方は劇場から出てくるところを、他方はマルス神殿で犠牲を捧げているところを襲撃するためであった。
conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis.
さらに、弁論家ポッリオとメッサラの孫であるガッルス・アシニウスとスタティリウス・コルウィヌスが、クラウディウス自身の解放奴隷や奴隷を複数引き入れて、政変を企てた。
bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus;
ダルマティアの総督であったフリウス・カミッルス・スクリボニアヌスが内乱を起こしたが、五日以内に軍団によって鎮圧された。
uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
軍団は、一度は忠誠の誓いを変更したものの、宗教的な畏怖によって悔い改めへと転じた。 というのも、新しい皇帝のもとへの進軍が命じられた後、ある偶然と神意によって、鷲の紋章を飾ることも、軍旗を引き抜いて動かすこともできなかったからである。
§14Consulatus super pristinum quattuor gessit;
以前のものに加えて、さらに四回の執政官職を務めた。
ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
それらのうち、最初の二回は連続して、続く回は間隔を置いて四年目ごとに行い、最後のものは六ヶ月間、その他のものは二ヶ月間であった。 しかし第三のものは、プリンケプスに関する新しい先例として、死亡した者の後任として就任した。
ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis.
彼は執政官のときも、そうでないときも、非常に精力的に裁判を主宰し、自身や家族の記念日においてさえも、また、時には古来の祝祭日や宗教的な忌み日においてさえもそうであった。
nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est;
必ずしも法律の規定に常に従うわけではなく、多くの罰則の厳しさや緩やかさを、自身の心の動きに応じて、善と正義に基づいて調整した。
nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.
なぜなら、私的裁判官の前で過大要求のために訴訟手続き上の権利を失った人々に対し、訴権を回復してやり、他方で、より重大な詐欺行為で有罪となった者に対しては、法定の刑罰を超えて、野獣刑に処したからである。