Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 克劳狄乌斯传 §11-14

恢复秩序、尊崇亲族与致力于政务

第 4 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

确立帝位后,克劳狄乌斯抹去了盖乌斯遇刺后混乱两天的记忆,并对亲属表示敬意。他以谦逊和市民化的姿态致力于政务和司法,赢得了民众的极大拥护,但同时也面临着各种阴谋和内乱。

§11Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p.
确立帝位后,他认为没有比抹去那两天(即国家体制变更曾被犹豫不决的两天)的记忆更重要的事了。
statu haesitatum erat, memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse cognouerat.
因此,他宣布对那期间的所有言行予以永久宽恕与遗忘,并付诸实行,仅处决了针对盖乌斯的谋刺者中极少数的护民官和百人队长,这既是为了以儆效尤,也是因为他得知这些人曾同样要求处死他自己。
conuersus hinc ad officia pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
从此,他转向履行对亲属的敬意(虔敬)之责,他所制定的最神圣、最频繁的誓言无过于以阿发 August 的名义宣誓。
auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua recusatum.
他下令为祖母莉维娅追赠神圣的荣誉,并在竞技会游行中使用与奥古斯都相似的象拉战车;为父母举行公祭,此外,在父亲生日那天举办年度竞技会,为母亲提供在竞技场中巡游的双轮马车(卡彭图姆),并追授她生前拒绝接受的“奥古斯塔”称号。
†a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit.
†为了纪念他的兄弟,在一切可能的场合举行庆祝,他还在那不勒斯竞技会上上演了一部希腊喜剧,并根据评委的决定为其加冕。
ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni.
他甚至没有让马克·安东尼在没有荣誉和感激提及的情况下被遗忘,他曾在一份法令中声明,自己之所以如此热切地要求大家庆祝父亲德鲁苏斯的生日,是因为这一天正巧也是他祖父安东尼的生日。
Tiberio marmoreum arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit.
他为提比略在庞培剧院旁建成了一座大理石凯旋门,这门虽曾由元老院议决,却一直被搁置未建。
Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
尽管他撤销了盖乌斯的所有法令,但仍禁止将盖乌斯遇刺之日列入节日,尽管这一天也是他自己统治的开端。
§12At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum domestica religione transegit.
然而,在提升自身地位方面,他表现得节制且具有市民风范,不使用“大元帅”(Imperator)的头衔,谢绝了过度的荣誉,并在沉默中仅通过家庭仪式度过了女儿的订婚和新生孙子的生日。
neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit.
非经元老院授权,他不恢复任何流亡者的地位。
ut sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit.
他通过请求的方式才获得了允许近卫军长官和军事护民官随同自己进入议事堂、以及他的代理人在裁判中做出的决定具有法律效力的特权。
ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit.
他向执政官们请求在私有地产上举办集市的权利。
cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est.
他经常作为顾问之一出席高级官吏的审判;当这些官吏主持竞技会时,他本人也会随同其他群众一同起立,用声音和手势向他们致敬。
tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
面对在审判台前找他的平民护民官,他因场地狭窄导致他们只能站着而无法听清他们的陈述而表示歉意。
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
结果,他在极短的时间内赢得了极大的爱戴与拥护,以至于当有传言说他前往奥斯提亚后因遭遇伏击而丧生时,民众陷入极度恐慌,不断用可怕的诅咒痛斥士兵为叛徒、元老院为弑君者,直到一个又一个、很快有更多的官员将他平安且正接近的消息在讲坛(罗斯特拉)上予以证实后,民众才停止了抗议。
§13Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem et denique ciuili bello infestatus est.
尽管如此,他并非在所有地方都免于阴谋,而是不断受到个人、党派乃至内战的侵扰。
e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adoreretur.
一名平民男子在半夜于他的卧室旁被发现携带匕首而被捕;还发现有两名骑士阶层的人携带着带鞘短剑和猎刀在公共场所守候,一个企图在他离开剧场时袭击他,另一个则企图在他于马尔斯神庙祭祀时下手。
conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis.
此外,演说家波利奥和梅萨拉的孙子加卢斯·阿西尼乌斯与斯塔提利乌斯·科尔维努斯企图发动政变,并拉拢了克劳狄乌斯本人的数名解放奴隶和奴隶。
bellum ciuile mouit Furius Camillus Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
达尔马提亚的总督弗里乌斯·卡米卢斯·斯克里博尼亚努斯发动了内战;但在五天之内他便被军团击败,那些军团虽然曾经改变了誓言,却因宗教敬畏而转向悔改,因为在向新皇帝进军的命令下达后,由于某种偶然和神意,军旗既无法装点,也无法被拔起移动。
§14Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus.
除先前的执政官职外,他还担任过四次执政官;其中前两次是连续担任的,随后的几次则每隔三年在第四年担任,最后一次任期为六个月,其余为期两个月,而在第三次任期中,他是作为替代已故者而补任的,这在元首中尚属首例。
ius et consul et extra honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque antiquitus et religiosis.
无论是在担任执政官期间还是在公职之外,他都极尽辛劳地主持审判,甚至在自己和家人的节日、有时甚至在古老的节日和宗教忌日也是如此。
nec semper praescripta legum secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.
他并不总是墨守成规,而是根据善良与公正的原则,随着他个人的感受来调节许多法律惩罚的严厉与宽容程度;因为他既为那些在私审判官前因要求过多而丧失诉权的人恢复了诉讼,又对犯有重大欺诈罪而被定罪的人超越了法定刑罚,判处他们去斗兽。

词汇与语法注释

  1. §11.1nihil antiquius duxit quam — 意为“认为没有比……更重要的事”的惯用表达。形容词 antiquus 从时间上的“古老”转译为“更重要、更优先”。主语是克劳狄乌斯,quam 之后的不定式短语作为比较的对象。
  2. §11.2†a fratris memoria — 文本此处有残损(以剑号 † 表示),显示手稿传承存在混乱。根据上下文,此处一般解释为克劳狄乌斯为纪念其兄日耳曼尼库斯而采取的行动(如在那不勒斯竞技会上上演喜剧)。
  3. §12.3non ante destiterit, quam — non ante... quam 的关联句型(“直到……才停止”)。接续法完成式 destiterit 和未完成式 confirmarent(位于 quam 引导的时间从句中)与结果从句 ut 相关联,展现了历史事件的紧张推移。
  4. §14.1plus petendo formula excidissent — 指罗马法中因“过度索赔”(plus petitio)而败诉。在程式诉讼(formula)程序中,原告如果提出了超出其合法权利范围的过高要求,诉讼本身即告无效,原告丧失该诉权(即 formula excidere)。克劳狄乌斯通过恢复诉权(restituit actiones)来宽免这种严苛的法律规定。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 克劳狄乌斯传 §11-14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.humanitext-lat2:11-14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。