§9Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur.
「カリグラ」というあだ名は、彼が兵士たちの間で兵卒の服装をして育てられたため、陣営での冗談から生じたものである。
apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit.
この養育の習慣によって、彼が兵士たちの間でいかに大きな愛と好意を得ていたかは、アウグストゥスの逝去ののち、暴動を起こし狂乱へと突き進んでいた兵士たちを、彼がただ姿を見せただけで、疑いなく引き戻した(なだめた)ときに最もよく分かった。
non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent;
なぜなら、反乱の危険を避けるために彼がそこから退去させられ、隣の都市へと送り届けられようとするのに気づくまでは、兵士たちは暴動をやめなかったからである。
tunc demum ad paenitentiam uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.
その時になってようやく、彼らは悔恨の念に駆られ、彼を乗せた車を呼び止めて引き留め、自分たちに向けられる非難を許してほしいと懇願した。
§10comitatus est patrem et Syriaca expeditione.
彼は父のシリア遠征にも同行した。
unde reuersus primum in matris, deinde ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit;
そこから帰還すると、最初は母のもとで、次いで母が流刑にされると、曾祖母リウィア・アウグスタの家で暮らした。
quam defunctam praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit.
リウィアが他界したときには、彼は当時まだ未成年のトーガを着た身でありながら、演壇から彼女の追悼演説を行った。
transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
その後、祖母アントニアのもとへ移り、19歳のときにティベリウスによってカプレアエに召され、同じ日のうちに大人のトーガをまとい、髭を剃ったが、彼の兄たちの成人の儀式の際に見られたような名誉ある儀礼は一切伴わなかった。
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
ここで彼は、自分から不満の言葉を引き出そう、あるいは強制的に吐き出させようとする者たちのあらゆる陰謀に試されたが、一度もそのような機会を与えなかった。 自らの家族の没落を、まるである人にも何も起こらなかったかのように完全に忘れ去り、自身が被った不当な扱いに対しては信じられないほどの偽装工作をもってやり過ごし、祖父や周囲の人々に対して非常に恭順であったため、「これほど優れた奴隷は他におらず、これほど邪悪な主人も他にいなかった」と言われたのも不当ではなかった。
§11naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
しかし、その残虐で破廉恥な本性を、当時においてさえ抑えることはできず、死刑囚の処刑や拷問には進んで立ち会い、夜にはかつらで変装し、長い衣を身にまとって居酒屋や姦通の現場を徘徊し、舞踊や歌唱といった舞台芸術に熱心に没頭した。 ティベリウスは、これらによって彼の野蛮な性質が和らげられるならと、これを極めて寛容に見守っていた。
quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum educare.
この極めて洞察力の鋭い老帝は、ガイウスの本性を完全に見抜いており、しばしば「ガイウスは自分自身の、そしてすべての人々の破滅のために生きている」「自分はローマ人民のために水蛇を、世界のためにファエトンを育てているのだ」と言い放ったほどであった。
§12Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uiri f(iliam) duxit uxorem.
それからそれほど経たないうちに、彼は最も高貴な人物であるマルクス・シラヌスの娘、ユニア・クラウディッラを妻に迎えた。
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano †uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
その後、兄ドルススの代わりにアウグルに指名されたが、任命される前にポンティフェクスへと鞍替えされ、それは彼の孝心と資質を示す顕著な証拠となった。 なぜなら、他の後継者候補が去って荒廃した宮廷において、セヤヌスが疑われ、やがて打倒されたのち、彼が次第に後継者の望みへと近づけられていったからである。
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset; deque ea re et iure iurando et chirographo cauit.
この地位をより確固たるものにするため、ユニアを出産で亡くしたのち、彼は当時近衛兵大隊を率いていたマクロの妻、エンニア・ナエウィアを誘惑して肉体関係を持ち、もし自分が帝位を得たなら彼女と結婚するという約束を、誓約と直筆の署名文書によって保証した。
per hanc insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto.
彼女を通じてマクロに取り入ると、ティベリウスに対して毒を用いて襲いかかった、と考える者もいる。 まだ息のあるうちにティベリウスから指輪を奪い取り、ティベリウスがそれを放さないような様子を見せたため、枕を投げつけるよう命じ、さらには自身の親の手でその喉を締め上げ、その犯行の凄惨さに叫び声をあげた解放奴隷を、ただちに十字架刑に処した。
nec abhorret a ueritate, cum sint quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam parricidio professum;
これらは真実から遠くはない。 というのも、彼自身がのちに、親殺しを成し遂げはしなかったものの、かつて企てたことについては公言していたと伝える者たちがいるからである。
gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse;
彼は自分の親への情愛を振り返る中で、母と兄たちの仇を討つために、眠っているティベリウスの寝室に短剣を持って侵入したが、哀れみの情に駆られて鉄器を投げ捨てて立ち去ったのだと、絶えず自慢げに語っていた。
nec illum, quanquam sensisset, aut inquirere quicquam aut exequi ausum.
そしてティベリウスは、それに気づいていたにもかかわらず、一切の取り調べも、報復も敢えて行わなかったのだと。
§13Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum genus, uoti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris miserationemque prope afflictae domus.
こうして帝位に就くと、彼はローマ人民、いや人類すべてと言おうか、その願いを成就させた。 彼は属州民や兵士たちの大部分にとって、彼らの多くが彼の幼少期を知っていたがゆえに、最も待望されたプリンケプスであり、また、都市ローマの全平民にとっても、父ゲルマニクスの記憶と、滅亡寸前に追い込まれたその家系への同情ゆえに、切望された存在であった。
itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu et funus Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina 'sidus' et 'pullum' et 'pupum' et 'alumnum' appellantium;
それゆえ、彼がミセヌムから出発したとき、喪服の姿でティベリウスの葬列に従っていたにもかかわらず、彼は祭壇と犠牲獣、そして燃え盛る松明の間を、出迎える人々の非常に密集した歓喜に満ちた群衆の中を進んでいき、人々は彼をめでたい名に加えて「星」や「雛」、「坊や」、「愛児」と呼んだのである。