Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 卡里古拉传 §9-13

卡利古拉绰号的由来、青年时期与即位

第 3 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

本段记述了盖乌斯因深受士兵喜爱而获得“卡利古拉”绰号的由来,他在提贝里乌斯监视下假装温顺却暗藏残酷本性的青年时期,以及在提贝里乌斯死后受到大众热烈欢迎并继承帝位的过程。

§9Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur.
“卡利古拉”这一绰号源于军营中的玩笑,因为他穿着普通士兵的装束在士兵中长大。
apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit.
由于这种抚养的习惯,他在士兵中获得了极大的爱戴和好感,这一点在奥古斯都去世后最为明显地体现出来:当时士兵们发动叛乱,陷入近乎疯狂的境地,而毫无疑问,仅凭他的出现就独自平息了这场风波。
non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiam uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.
因为直到士兵们察觉到他因叛乱的危险而被送走并安置到邻近的城市时,他们才停止了暴动;这时他们终于转而悔悟,拦下并挽留他的车辆,恳求原谅他们所招致的怨恨。
§10comitatus est patrem et Syriaca expeditione.
他也随同父亲参加了叙利亚远征。
unde reuersus primum in matris, deinde ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit; quam defunctam praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit.
从那里回来后,他起初和母亲住在一起,在母亲被流放后,他便住在曾祖母莉维娅·奥古斯都的家中;当莉维娅去世时,他当时虽仍穿着少年的宽边托加,却在讲坛上为她发表了悼词。
transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.
随后他转到祖母安东尼亚的家中,在他十九岁那年,被提贝里乌斯召往卡普里亚埃,在同一天里换上了成年托加并刮了胡须,但没有任何像他兄长们成年时那样的荣誉仪式。
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.
在这里,他受到那些企图引诱或强迫他发出怨言之人的各种阴谋的考验,但他从未给予任何机会,他完全忘记了家人的遭遇,仿佛任何人都没有发生过任何事,而对自己所遭受的待遇则以令人难以置信的伪装加以应付,对祖父及身边的人极其顺从,以至于人们说“从未有过比他更好的奴隶,也从未有过比他更坏的主人”,这绝非没有道理。
§11naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has mansuefieri posset ferum eius ingenium.
然而,即使在当时,他也无法抑制自己残忍和下流的天性,不仅极热衷于观看对死刑犯的行刑和惩罚,而且在夜间戴上假发、穿上长袍,乔装打扮出入酒馆和通奸场所,并极其热心地追求舞蹈和唱歌等舞台艺术。 提贝里乌斯对这些表现出相当的宽容,心想如果能通过这些方式使他野蛮的性格变得温和一些就好了。
quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum educare.
这位极具洞察力的老皇帝已经完全看穿了盖乌斯,以至于有时公开预言说:盖乌斯活着是他自己和所有人的毁灭,他正在为罗马人民抚养一条水蛇,为整个世界抚养一个法厄同。
§12Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uiri f(iliam) duxit uxorem.
此后不久,他娶了极显赫的马尔库斯·西拉努斯的女儿尤尼亚·克劳迪拉为妻。
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano †uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
随后,他被选定接替其兄长德鲁苏斯担任占卜官,但在正式就职前,他被转任为祭司长,这成了他孝心和天赋的显著证明;因为当宫廷在失去其他支柱而变得荒凉,塞雅努斯先是被怀疑继而被铲除之后,他逐渐被推向了继承王位的希望。
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset; deque ea re et iure iurando et chirographo cauit.
为了进一步巩固这一地位,在尤尼亚因难产去世后,他勾引了当时统领近卫军大队的马克罗的妻子恩尼亚·奈维亚,并许诺如果自己获得帝位就娶她为妻;关于此事,他不仅立下誓言,还写下了亲笔保证书。
per hanc insinuatus Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim in crucem acto.
通过她,他巴结上了马克罗,并向提贝里乌斯下手投毒(正如一些人所认为的那样),在提贝里乌斯还有呼吸时,下令夺下他的戒指,且因提贝里乌斯表现出紧抓不放的迹象,他便下令将枕头压在上面,甚至用自己的手掐住其喉咙,而一名因这一暴行的残忍而惊呼的解放奴隶则立即被处以十字架刑。
nec abhorret a ueritate, cum sint quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam parricidio professum; gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi dormientis et misericordia correptum abiecto ferro recessisse; nec illum, quanquam sensisset, aut inquirere quicquam aut exequi ausum.
这与事实并无出入,因为有些作者记载,他本人后来虽然没有承认完成了弑亲,但确实承认过曾经有过这样的想法;因为他经常在宣扬自己的孝心时炫耀说,为了给母亲和兄长报仇,他曾手持短剑进入正在熟睡的提贝里乌斯的卧室,但因动了恻隐之心而扔下武器退了出来;而提贝里乌斯虽然察觉到了,却既不敢进行任何调查,也不敢采取任何行动。
§13Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum genus, uoti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris miserationemque prope afflictae domus.
他就这样取得了帝位,使罗马人民,或者说使全人类,如愿以偿。 对于大部分属州居民和士兵来说,他是最受期盼的元首,因为他们中大多数人在他婴儿时期就认识他;而对于整个城市平民来说,由于对其父日耳曼尼库斯的记忆以及对这个几乎毁灭的家族的同情,他也同样备受渴望。
itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu et funus Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina 'sidus' et 'pullum' et 'pupum' et 'alumnum' appellantium;
因此,当他从米塞努姆出发时,尽管他身着丧服跟随在提贝里乌斯的出丧队伍之后,但他依然在祭坛、祭品和燃烧的火把之间,在无比密集和欢乐的迎候人群中前行,人们除了称呼他吉祥的名字外,还称他为“星辰”、“雏鸟”、“宝贝”和“爱儿”;

词汇与语法注释

  1. §9.1tumultuantis et in furorem usque praecipites — 这是修饰被省略的宾格名词“milites”(士兵们)的现在分词和形容词,该名词充当动词“flexit”的直接宾语。前面的“Augusti”是修饰“excessum”的属格,而“tumultuantis”是宾格复数形式(-īs),而非属格单数。
  2. §10.2perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset — 短语“obliterato... casu”是独立夺格结构。连词“ac si”(仿佛,好似)引导虚拟语气的条件从句,此处与过去完成时虚拟语气“accidisset”连用,用以强调他对过去家族惨剧的彻底佯装不知和遗忘。
  3. §11.1quin et animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset — 这是由 quin 引导的虚拟语气从句,依赖于前面的“non poterat inhibere”(无法抑制不……)。此处的“et”起强调副词的作用,意为“甚至”或“也”。
  4. §12.1Seiano †uete suspecto mox et oppresso — 一个独立夺格结构。手稿在“†uete†”处存在损坏,通常学者会尝试将其重构为“ante”(此前)或“ubi”(当……时)等副词,亦或“uelut”(仿佛)。从语境上看,它描述了塞雅努斯受到怀疑并随后被铲除的政治背景。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 卡里古拉传 §9-13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.humanitext-lat2:9-13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。