§68Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet;
彼は大柄で頑健な身体つきをしており、身長は通常の基準を超えるものであった。
latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens;
肩や胸の幅が広く、他の手足も爪先に至るまで均整が取れて調和していた。
sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret.
左手は右手よりもしなやかで力強く、関節は非常に強固であったため、新鮮で傷のない林檎を指で突き通すことができ、少年や時には青年の頭をデコピンで傷つけるほどであった。
colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur;
肌の色は白く、後頭部の髪はうなじを覆うほど長く伸ばされており、これは彼の一族に特有の習慣のように見えた。
facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent;
顔立ちは端正であったが、しばしば突発的な腫れ物ができ、目は非常に大きく、驚くべきことに、夜間や暗闇でも、ただし短い間であり、眠りから覚めた直後に限って、ものを見ることができたが、その後は再びかすんでしまうのであった。
deinde rursum hebescebant. incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione.
彼は首を硬くこわばらせて傾け、うつむき加減で、ほぼ無表情で歩き、大抵は沈黙し、最も親しい者たちとさえも言葉を交わさないか、交わしたとしても極めて稀で、かつ非常に遅く、また指を細かく動かす特有の身振りを伴っていた。
quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi.
これらの無愛想で傲慢さに満ちた態度のすべてを、アウグストゥスは彼の中に見て取り、元老院や民衆の前でしばしば、これらは彼の性質の欠陥であって精神によるものではないと言明して、弁護しようと努めた。
ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.
彼は極めて良好な健康を享受し、帝位にあった全期間を通じてほぼ無傷であったが、三十歳以降は、医師の助けや助言を一切受けることなく、自らの判断で健康を管理していた。
§69Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
神々や宗教に関してはやや不熱心であり、占星術に心酔し、すべては運命によって支配されていると確信していたが、それでも雷に対しては常軌を逸して怯え、天候が荒れると常に頭に月桂冠を戴いていた。 この種の葉は落雷に遭わないと言われていたからである。
§70Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit.
彼はラテン語とギリシア語の両方の自由学芸を極めて熱心に修めた。
in oratione Latina secutus est Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat.
ラテン語の演説においては、青年時代にその老境を観察していたコルウィヌス・メッサラを模倣した。
sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur.
しかし、過度な気取りと凝り性のために文体を難解にしてしまい、入念に準備したものよりも、即興で語ったものの方がいくらか優れていると見なされるほどであった。
composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'conquestio de morte L. Caesaris.
彼はまた「ルキウス・カエサルの死に関する哀歌」という題の叙情詩を創作した。
' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos auctores dedicauit;
さらにエウポリオーン、リアノス、パルテニオスを模倣してギリシア語の詩も作り、これらの詩人を非常に好んだため、彼ら全員の著作と肖像を、古代の主要な作家たちに交えて公共図書館に奉納した。
et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt.
このため、多くの学者たちが競って彼にこれらに関する多くの著作を捧げた。
maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum;
しかし、彼が最も執着したのは、愚かで物笑いの種になるほどの、神話の歴史に関する知識であった。
nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.
というのも、彼が特に好んで求めていた学者たちを、大体次のような質問で試したからである。 「ヘクベの母親は誰か」「アキレウスが処女たちの間にいたときの名は何であったか」「セイレンたちは普段何を歌っていたか」。
' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.
また、アウグストゥスの逝去後に初めて元老院に入った日、敬神と宗教的義務を同時に果たすかのように、ミノスの例に倣い、香とワインをもって、ただし笛吹きなしで祈りを捧げた。 それはかつてミノスが息子の死に際して行ったのと同じであった。
§71sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu;
ギリシア語については、他の点では極めて流暢で堪能であったが、いかなる場合でも用いたわけではなく、特に元老院では使用を避けた。
adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset.
実際、「独占」という言葉を口にしようとしたときには、外国語を使用しなければならないことについて、あらかじめ許しを請うたほどであった。
atque etiam cum in quodam decreto patrum ἔμβλημα recitaretur, commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per ambitum uerborum rem enuntiandam.
さらに、元老院のある決議文の中に「エンブレーマ」という語が読み上げられた際、彼はその表現を改めるべきだと考え、外国語の代わりに自国語を求めるべきであり、もし見つからない場合は、より多くの語句を用いて遠回しにその内容を説明すべきであると主張した。
militem quoque Graece testimonium interrogatum nisi Latine respondere uetuit.
また、ギリシア語で尋問された兵士に対しても、ラテン語でなければ証言することを禁じた。