Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提贝里乌斯传 §68-71

提贝里乌斯的外貌特征、文学素养与宗教信仰

第 17 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

本章节描述了提贝里乌斯皇帝的身体特征、夜视能力、冷漠傲慢的态度以及极佳的健康状况,并叙述了他对占星术的沉迷、对希腊与拉丁古典学问的偏爱,以及在元老院中避免使用希腊语的倾向。

§68Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens;
他身材高大强壮,身高超过了普通标准;肩膀和胸部宽阔,其他肢体直到脚底也都很匀称协调。
sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret.
他的左手更为敏捷和强壮,关节非常坚固,以至于可以用手指戳穿一个新鲜且完好无损的苹果,用弹指就能击伤少年甚至青年的头部。
colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur;
他的肤色白皙,后脑勺的头发留得较长,以至于遮住了脖子,这在他身上似乎是家族的特征。
facie honesta, in qua tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent; deinde rursum hebescebant.
他的容貌俊美,但脸上经常会突然出现肿胀,眼睛非常大,令人惊奇的是,在夜间和黑暗中也能看见东西,但时间很短,且仅在刚从睡梦中睁开眼时,随后便又变得黯淡。
incedebat ceruice rigida et obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione.
他行走时脖子僵硬而前倾,神色几乎总是紧绷,大多数时候保持沉默,即使与最亲近的人也极少交谈,且语速极慢,并伴有一种手指的轻微手势。
quae omnia ingrata atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi.
这些令人不快且充满傲慢的举止,奥古斯特在他身上都注意到了,并经常在元老院和人民面前试图为其开脱,声称这些是天性的缺陷,而非心术不正。
ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum.
他的健康状况极佳,在担任皇帝的几乎整个时期都未受损害,尽管从三十岁起,他就完全根据自己的判断来管理健康,不需要医生的协助或建议。
§69Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis.
他对神明和宗教较为冷淡,因为他沉迷于占星术,并坚信一切都由命运主宰,但他对雷声却异常恐惧,每当天气恶劣时,他总是头戴月桂冠,因为据说这种叶子不会受到雷击的伤害。
§70Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit.
他极度热心地学习了两种语言的自由学艺。
in oratione Latina secutus est Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat.
在拉丁语演说中,他效仿了科尔维努斯·梅萨拉,他在年轻时曾观察过这位老人的风范。
sed adfectatione et morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur.
但由于过分做作和挑剔,他的文体变得晦涩难懂,以至于人们认为他即兴发挥的水平要比经过精心准备的还要好。
composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'conquestio de morte L. Caesaris.
他还创作了一首抒情诗,题名为《哀悼卢修斯·カエサル之死》。
' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt.
他还模仿欧福里翁、里亚努斯和帕尔特尼乌斯写了希腊语诗歌,他非常喜爱这些诗人,并将他们的著作和画像与古代最杰出的作家一起陈列在公共图书馆中;因此,许多学者竞相向他呈献了大量关于这些诗人的著作。
maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.
然而,他最关心的莫过于神话历史的知识,甚至达到了荒谬可笑的地步;因为他特别喜欢亲近语法学者,并常用这类问题来考验他们:“赫卡柏的母亲是谁? ”“阿喀琉斯在少女中时的名字是什么? ”“塞壬们通常唱些什么?
' et quo primum die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.
”在奥古斯特去世后他第一次进入元老院大厅的那天,他仿佛为了同时履行敬神和宗教义务,效仿米诺斯的先例,用香和美酒祭祀,但没有用笛手,就像米诺斯当年在儿子去世时所做的那样。
§71sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset.
尽管他在希腊语方面本极流利且运用自如,但他并非在所有场合都使用,尤其是在元老院中极力避免;事实上,当他准备说出“垄断”这个词时,他先请求原谅,因为他必须使用一个外来语。
atque etiam cum in quodam decreto patrum ἔμβλημα recitaretur, commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per ambitum uerborum rem enuntiandam.
而且,当元老院的某项决议中读到“嵌花”一词时,他认为应当更改这个词,用本土词汇来代替外来词,或者如果找不到,就应该用更多的词汇和迂回的说法来表达。
militem quoque Graece testimonium interrogatum nisi Latine respondere uetuit.
对于用希腊语接受质询的士兵,他也禁止其用拉丁语之外的语言回答。

词汇与语法注释

  1. 68.2qui, quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent — 关系代词“qui”引导的关系从句与前面的描述性夺格/介词短语(colore candido / facie honesta / cum praegrandibus oculis)并列。“qui”的先行词是“oculi”(复数),虚拟语气“uiderent”表示特征(描述性虚拟语气)。插入语“quod mirum esset”中的虚拟语气表示主观评价(令人惊奇的是)。
  2. 70.1aliquanto ex tempore quam a cura praestantior — “aliquanto”是表示程度差异的夺格,修饰比较级“praestantior”。对比的两个部分中,“ex tempore”(即兴地)是副词短语,而“a cura”(经过准备/精心,介词“a”表示来源或原因)采用了“介词 + 夺格”的形式,呈现出非对称的语法结构。
  3. 70.3quod genus hominum — 关系代词吸引(attraction)的一个例子。虽然其逻辑先行词是前句中的“grammaticos”(宾格复数阳性),但关系代词“quod”在性、数上与从句中的谓语名词“genus”(单数中性)保持一致。
  4. 71.1militem quoque Graece testimonium interrogatum — “interrogatum”是修饰“militem”(宾格单数)的过去 passive 分词。由于动词“interrogare”可以接双宾格(询问某人某事),在变为 passive 分词后,表示事物的宾格“testimonium”(证言)依然被保留。整个结构作为“uetuit”引导的宾格加不定式结构,其中“militem”是不定式“respondere”的逻辑主语。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提贝里乌斯传 §68-71. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.humanitext-lat2:68-71

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。