§28sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere;
しかし、彼は自らや身内に対する悪口や悪評、誹謗中傷の詩に対しても毅然として耐え忍び、自由な国家においては言葉と精神も自由であるべきだと、しばしば言明していた。
et quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: 'non tantum,' inquit, 'otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus;
かつて元老院がこの種の罪状や被告に対する査問を要求したときには、彼はこう言った。 「我々には、より多くの用件に身を絡めるほどの暇(いとま)はない。
si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur.
もしこの窓を開けてしまえば、あなた方は他のことを何もできなくなるだろう。 あらゆる敵意が、この口実のもとにあなた方のもとへ持ち込まれることになるからだ。
' extat et sermo eius in senatu perciuilis: 'siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam;
」また、元老院における彼の極めて市民的な発言も残っている。 「もしその者がこれとは異なるように語るなら、私は自らの行いと言葉の理由を説明するよう努めよう。
si perseuerauerit, in uicem eum odero. '
もし彼がそれを続けるなら、私はお返しに彼を憎むであろう。
§29Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis modum.
」そして、これらのことは、彼自身が個人に対しても全体に対しても、呼びかけや敬意の表し方において、ほとんど人間の節度を超えるほどであったことから、いっそう注目に値するものであった。
dissentiens in curia a Q. Haterio: 'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.
議場でクィントゥス・ハテリウスと意見が対立した際、彼は「もし私が元老院議員として、あなたに対して少し率直すぎることがあれば、許してほしい」と言った。
' et deinde omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c.
さらに、全員に向けてこう語りかけた。
, bonum et salutarem principem, quem uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis ciuibus saepe et plerumque etiam singulis;
「元老院議員の諸君、私は今も、また他の多くの機会にも言ってきたが、あなた方がこれほど大きく自由な権力を与えた善良で有益な元首は、元老院に仕えるべきであり、しばしば市民全体に、そして多くの場合には個々の市民にも仕えるべきである。
neque id dixisse me paenitet, et bonos et aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo. '
私はそのように言ったことを後悔していない。 私はあなた方を、善良で公正で好意的な主人として戴いてきたし、今なお戴いている。
§30Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et maiestate pristina et potestate.
」それどころか、元老院と政務官に往時の威厳と権力を維持させることによって、彼はある種の自由の外観を導入しさえした。
neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut extraordinaria bella mandari, quid et qua forma regum litteris rescribi placeret.
公私の用件で、元老院議員たちに諮られないような、極めて小さな事柄も極めて大きな事柄も存在しなかった。 それは税金や専売、公共建造物の建設や修復、さらには兵士の徴募や退役、レギオン(軍団)や補助軍の配備、そして最終的には、誰の指揮権(インペリウム)を延長すべきか、あるいは特別な戦争を誰に委ねるべきか、王たちからの親書に対してどのような形で返答するのがよいか、といった事柄に至るまでであった。
praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
彼は、暴力と略奪の罪で告発された騎兵翼長に対して、元老院で弁明することを強制した。
numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se remouit.
彼は一度も一人以外の姿で議場に入ったことはなく、かつて病気のために輿で中に運び込まれた際にも、同行者たちを遠ざけた。
§31quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est.
彼は、自らの意向に反する決定がなされた際にも、不平さえ言わなかった。
negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
指名された政務官は職務に専念できるよう不在であってはならないと彼が主張したにもかかわらず、次期法務官が自由使節(公費での私用旅行権)を獲得した。
iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin rata uoluntas legatoris esset.
また、彼が、トレビアの人々が新しい劇場の建設のために遺贈された資金を道路の舗装に転用することを認めるよう再度提案した際、遺贈者の意志が尊重されるべきであるとして、彼は自らの主張を通すことができなかった。
cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi forent.
元老院決議がたまたま退場投票によって行われた際、彼が少数派のいる反対側へ移動したときには、誰も彼に従わなかった。 その他の事柄も、政務官を通じて、また通常の法律に基づいてのみ執り行われ、執政官の権威は非常に大きかったため、アフリカからの使節たちが彼らのもとに参内し、自分たちが派遣された相手であるカイサルによって引き延ばされていると苦情を申し立てたほどであった。
nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere uia.
それも不思議ではない。 彼自身が公然と執政官たちに対して起立し、また道で避けていたことが明らかだったからである。
§32corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
彼は軍隊を率いる執政官級の指揮官たちを叱責した。 彼らが自らの業績について元老院に報告書を送らず、また特定の軍指的恩賞の授与について自分に諮ってきたからであり、まるで彼ら自身がすべての恩賞を授与する権利を持っていないかのようであるとした。
praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi.
彼は、ある法務官が就任に際して、民会を前に自らの先祖について言及するという古代の習慣を復活させたことを称賛した。
quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit. Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit.
彼は、一部の著名な人々の葬儀に、火葬の薪の山に至るまで付き添った。 彼は、より地位の低い人々やより小さな事柄に対しても、同様の節度を示した。
cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit.
ロドス島の政務官たちが署名のない公文書を彼に送ってきたため呼び出した際、彼は一言の非難も浴びせることなく、ただ署名をするよう命じて送り返した。
Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat;
ロドス島で安息日に討論を行う習慣のあった文法学者ディオゲネスは、彼が通常の講義時間外に講義を聴きに来た際、彼を受け入れず、自らの召使いを通じて七日目まで延期した。
hunc Romae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
この学者がローマへ表敬訪問のために彼の門前に立っていたとき、ティベリウスは彼に対し、七年後に戻ってくるようにとだけ告げて立ち去らせた。
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
総督たちが属州の税負担を重くすることを勧めた際、彼は「良い羊飼いは羊の毛を刈るものであり、皮を剥ぐものではない」と返答した。