Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 提贝里乌斯传 §28-32

宽容诽谤与对元老院权威的尊重

第 8 段,共 18 段 · 拉丁语

内容简介

提贝里乌斯对针对自己的诽谤表现得十分宽容,并通过维护元老院和政务官的权威、将国家公私大事呈报元老院来维持自由的外表。他还要求地方总督和军事指挥官尊重元老院并温和统治。

§28sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere;
但即使面对针对自己和家人的侮辱、恶毒谣言和诽谤诗歌,他也表现得坚定而宽容,不时声称在自由的国家中,言论和思想应当是自由的。
et quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: 'non tantum,' inquit, 'otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos deferentur.
一次,当元老院要求对这类控诉及被告进行审判时,他说:“我们并没有那么多闲暇,以至于应当让自己卷入更多的事务中;如果你们打开这扇窗户,你们将无法做任何其他事情,因为所有人的恩怨都会假借这个借口呈递到你们面前。
' extat et sermo eius in senatu perciuilis: 'siquidem locutus aliter fuerit, dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseuerauerit, in uicem eum odero. '
”他在元老院中还有一段极具公民精神的发言:“如果他确实说了不同的话,我将努力对我的所作所为和言论做出解释;如果他执意如此,我也会同样憎恨他。
§29Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis modum.
” 且这些事情之所以更加引人注目,是因为他自己在称呼和敬重个人及集体时,几乎超越了礼貌的限度。
dissentiens in curia a Q. Haterio: 'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.
在议事堂与昆图斯·哈特里乌斯意见相左时,他说:“我请求你原谅,如果我作为一名元老,对你说了什么过于直白的话。
' et deinde omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c. , bonum et salutarem principem, quem uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo. '
”接着他向所有人说道:“各位征召元老,我现在以及过去经常在其他场合说过,你们赋予其如此巨大且自由权力的、善良且有益的元首,应当为元老院服务,并经常为全体公民服务,甚至多半也为个人服务;我并不后悔说过这样的话,我过去和现在都拥有你们作为善良、公正和宽容的主人。
§30Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et maiestate pristina et potestate.
” 更有甚者,他通过为元老院和政务官保留往昔的尊严与权力,引入了某种自由的外外表。
neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut extraordinaria bella mandari, quid et qua forma regum litteris rescribi placeret.
公私事务中,无论多么微不足道还是多么重大,没有一件不呈报给各位征召元老的:关于税收和垄断、关于建造或修复工程、甚至关于招募或退役士兵以及军团和辅助军的部署,最后还包括应当延长谁的指挥权或将非常规战争委任给谁、对于国王们的来信乐意以何种形式回复。
praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
他强迫一名被控暴力和掠夺的骑兵翼长在元老院中为自己辩护。
numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se remouit.
他进入议事堂时从未带过随从,总是独自一人;一次他因病被抬进议事堂时,也让侍从们退下。
§31quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est.
某些决定违背了他的意愿,他也甚至没有抱怨。
negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
尽管他主张当选的政务官不应当缺席,以便能亲自安享荣誉,但一名候任法务官还是获得了自由使节(公费私差旅行权)。
iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin rata uoluntas legatoris esset.
又有一次,他建议允许特雷比亚人将遗赠用于建造新剧院的资金转用于修路,但他未能成功,遗赠人的意愿仍被判定有效。
cum senatus consultum per discessionem forte fieret, transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo.
当元老院决议碰巧通过退场表决进行时,他走向人数较少的一侧,却没有任何人跟随他。
Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem missi forent.
其他事务也同样仅通过政务官并依法定程序处理,执政官的权威如此之大,以至于来自非洲的使节向他们申诉,抱怨自己被他们所派遣去晋见的人——恺撒(提贝里乌斯)所拖延。
nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere uia.
这也不足为奇,因为显而易见,他自己对执政官们也同样起立并让路。
§32corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non omnium tribuendorum ipsi ius haberent.
他训斥了统领军队的执政官级指挥官,因为他们没有向元老院书面呈报战绩,且在授予某些军事赏赐时向他请示,仿佛他们自己没有授予所有这些赏赐的权力似的。
praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi.
他赞扬了一位法务官,因为其在就职时恢复了在集会上宣讲自己祖先的古老传统。
quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit.
他甚至一直陪同某些显贵人物的葬礼走到火葬柴堆旁。
Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit.
他对地位较低的人和较小的事务也表现出了同样的克制。
cum Rhodiorum magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit.
当罗德岛的政务官们送来没有署名的公文时,他召见他们,甚至没有用一句话训斥,仅仅命令他们署名后便遣回。
Diogenes grammaticus, disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
文法学家狄奥根尼在罗德岛习惯于在安息日进行辩论,当提贝里乌斯在正常时间之外来听其讲课时,狄奥根尼没有接见他,而是通过自己的小奴隶推迟到了第七天;当这名学者在罗马为了向他请安而站在门前时,提贝里乌斯对他仅告诫说,让其在第七年之后再来。
praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
当总督们建议应当加重属国税收时,他回复道,好牧人应当剪羊毛,而不是剥羊皮。

词汇与语法注释

  1. §28non tantum... otii — otii 是部分属格(partitive genitive),修饰代词 tantum(“如此多的”),表示整体中的一部分。直译为“如此多的闲暇”。
  2. §29eo notabiliora... quod — 夺格 eo 是表示程度差异的夺格(ablative of degree of difference),修饰比较级形容词 notabiliora(“更加引人注目”),并预示了由 quod(“因为”)引导的原因从句。
  3. §32boni pastoris esse — boni pastoris 是表示性质或本分的属格(possessive genitive of characteristic),与系动词 esse(在此为由 rescripsit 引导的“宾格加不定式”结构)连用,表示“是好牧人的本分/性质”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 提贝里乌斯传 §28-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo013.humanitext-lat2:28-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。