§16data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status, Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
彼は再び5年間の護民官職権を与えられ、ゲルマニアを平定する任務が委ねられ、パルティアの使節たちは、ローマでアウグストゥスに任務の報告を果たした後、属州において彼をも訪ねるよう命じられた。
sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
しかし、イリュリクムの反乱が報じられると、彼は新たな戦争の指導へと移った。 それはポエニ戦争以後、すべての対外戦争の中で最も困難なものであり、15の軍団と同等数の補助兵の軍勢によって、あらゆる事物の多大な困難と極度の食料不足の中で、3年間にわたって戦われた。
et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit, metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus.
そして、何度も呼び戻されたにもかかわらず、彼は粘り強く踏みとどまった。 近くにいて強力な敵が、自発的に退却する者たちに襲いかかるのではないかと恐れたからである。
ac perseuerantiae grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in dicionem redacto.
そして、その粘り強さの大きな報酬を得た。 イタリアとノリクム王国、トラキアとマケドニアの間、そしてドナウ川とアドリア海の湾の間に広がっているイリュリクム全体が、完全に平定され、支配下に置かれたのである。
§17cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit.
この栄光に、好機からさらに大きな積み重ねが加わった。
nam sub id fere tempus Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
というのも、ほぼその時期に、クィンティリウス・ウァルスが3つの軍団とともにゲルマニアで敗死し、もしイリュリクムが事前に平定されていなかったなら、勝利したゲルマン人がパンノニア人と合流したであろうことは、誰も疑わなかったからである。
quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores.
これらのことのために、彼に凱旋式と、多くの大きな栄誉が議決された。
censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut Pius cognominaretur.
ある人々は彼が「パンノニクス」、他の人々は「インウィクトゥス」、またある人々は「ピウス」と名付けられるべきだと提案した。
sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se defuncto suscepturus esset.
しかし、その添え名についてはアウグストゥスが介入し、自分が亡くなった後に彼が受け継ぐことになる名で満足するよう約束させた。
triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade Variana;
彼自身は、ウァルスの敗戦によって国家が悲しみに暮れていたため、凱旋式を延期した。
nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit;
それにもかかわらず、彼は縁取りのあるトガを着用し、月桂冠を戴いて市に入り、サエプタに設けられた演壇に、元老院が傍立する中で登り、2人の執政官の中間にアウグストゥスと並んで座った。
unde populo consalutato circum templa deductus est.
そこから民衆に挨拶を送った後、諸神殿の周りを導かれて巡った。
§18Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit;
翌年、再びゲルマニアに向かった際、ウァルスの敗戦が将軍の無謀と怠慢によって起こったことに気づいていたため、彼はすべてのことを軍事会議の意見に基づいて行った。
semper alias sui arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione belli communicauit.
他のときには常に自分自身の判断に従い、自分一人で満足していたが、その時は習慣に反して、多くの人々と戦争の方針について相談した。
curam quoque solito exactiorem praestitit.
また、いつも以上に厳重な配慮を示した。
traiecturus Rhenum commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
ライン川を渡ろうとするとき、一定の基準に制限されたすべての補給物資を、川岸に立って車両の積載物を自ら検査するまでは、許可されたもの、または必要なもの以外は何も運ばれないようにするために、決して渡らせなかった。
trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
しかしライン川の向こうでは、以下のような生活様式を維持した。 すなわち、裸の芝生の上に座って食事を取り、しばしば天幕なしで夜を明かし、翌日のすべての命令や、突発的な任務を課す必要がある場合は、書面によって与えた。
addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
さらに、「各自が疑問に思うことがあれば、夜のいかなる時間であっても、他の仲介者を通じることなく、直接自分を頼るように」という警告を付け加えた。
§19disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam uenatum misisset, ignominia notato.
彼は古代から復古させた様々な処罰や不名誉の処分によって、規律を極めて厳格に実行し、軍団のレガトゥスに対しても、自分の解放奴隷とともに数名の兵士を対岸へ狩猟に派遣したという理由で、不名誉の処分を科したほどであった。
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo.
彼は運や偶然にほとんど委ねない性質であったが、戦いにはいくぶん決然とした態度で臨んだ。 彼が夜遅くまで仕事をしているときに、突然、誰も触れていないのに灯火が落ちて消えてしまったときは、いつでもそうであり、彼は、自らの先祖たちがすべての軍司令においてその効力を最もよく経験していた前兆を信頼している、と語っていた。
sed re prospere gesta non multum afuit quin a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.
しかし、軍事行動が成功裏に運んだ後、ブルクテリ族のある男によって殺害されかかった。 その男は彼の最も近くでうろついており、おびえた様子から見破られ、拷問によって企てていた犯行の自白が絞り出されたのである。
§20a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat.
2年後にゲルマニアから市に帰還し、延期していた凱旋式を挙行した。 その際、彼が凱旋式の装飾を勝ち取ってやったレガトゥスたちをも従えていた。
ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
そしてカピトリウム丘へと曲げる前に、戦車から降り、式を主宰している父の膝元に身をひれ伏した。
Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset euadere.
パンノニアの指導者バトを、莫大な恩賞を与えた上でラウェンナへ移したが、これはかつて彼が不利な地形の中で軍隊とともに包囲された際、脱出するのを許してくれたことに対する感謝を報いるためであった。
prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim dedit.
その後、千の食卓による昼食を民衆に振る舞い、市民一人につき300ヌムスの特別配給を与えた。
dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de manubiis.
また、戦利品から、コンコルディア神殿を、同様にポルクスとカストルの神殿を、自分と弟の名において奉献した。