§42octoginta autem ciuium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis ciuis maior annis uiginti minorue †decem, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur; neue ii, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent.
しかし、8万人の市民が海外の植民地に分散されたため、人口が減少した都市の居住者数をも維持できるように、軍務の誓約に縛られていない20歳超50歳[伝本では10歳]未満の市民は誰であれ、連続して3年を超えてイタリアを離れてはならないこと、また元老院議員の息子は、政務官の同伴者または随行員としてでなければ、外国へ赴いてはならないこと、および牧畜業を営む者は、牧夫の中に自由身分の成人のうち少なくとも3分の1を雇わなければならないことを定めた。
omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, ciuitate donauit.
また、彼ら自身がより進んで都市に居住し、他の人々がそれを望むように、ローマで医業を営むすべての者、および自由学芸の教師たちに市民権を与えた。
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
借入金については、度々持ち上がっていた徳政令の期待を打ち砕き、ついに、債務者は内乱前に各資産を購入した価格での資産評価額によって債権者に弁済すべきこと、ただし、利息の名目で支払われたか帳簿に記載された額は負債の総額から差し引くことを定めた。
qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.
この条件により、債権の約4分の1が消滅した。
cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit.
古来より組織されていたものを除き、すべての組合を解散させた。
poenas facinorum auxit;
犯罪の罰を重くした。
et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multauit.
富裕層は全財産を保持したまま亡命できるため、より容易に罪に身を委ねていたので、キケロが書いているように、尊属殺には全財産の没収、その他の犯罪には財産の半分の没収を科した。
§43ius laboriosissime ac seuerissime dixit. repetundarum conuictos etiam ordine senatorio mouit.
裁判を極めて熱心かつ厳格に行い、公金横領で有罪となった者を元老院階級からも追放した。
diremit nuptias praetorii uiri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamuis sine probri suspicione.
夫と別れた後わずか2日後にすぐ結婚した法務官経験者の婚姻を、不義の疑いがなかったにもかかわらず解消させた。
peregrinarum mercium portoria instituit.
外国産商品の関税を制定した。
lecticarum usum, item conchyliatae uestis et margaritarum nisi certis personis et aetatibus perque certos dies ademit.
輿の使用、また貝紫色の衣服や真珠の使用を、特定の人物、年齢、特定の日に限って許可し、それ以外からは剥奪した。
legem praecipue sumptuariam exercuit dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra uetitum retinerent deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, iam adposita e triclinio auferrent.
特に奢侈禁止法を厳格に執行し、市場の周囲に監視人を配置して、禁止されている食材を押収させ、自分のところへ運ばせた。 時としてリクトルや兵士を送り込み、監視人の目を盗んで既に食卓に出されていたものを食堂から持ち去らせることさえした。
§44Nam de ornanda instruendaque urbe, item de tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: in primis Martis templum, quantum nusquam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio monti accubans; ius ciuile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset publicare data Marco Varroni cura comparandarum ac digerendarum; siccare Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum; uiam munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque; perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pontum et Thraciam effuderant, coercere; mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi ante expertos adgredi proelio.
というのも、都市の装飾と整備、および帝国の防衛と拡大について、日増しに多くの、より壮大な計画を企てていたからである。 第一に、模擬海戦の見世物を催した池を埋め立てて平地にし、かつてない規模のマルス神殿を建設すること、またタルペイアの丘の斜面に寄りかかる最大規模の劇場を建設すること、市民法を一定の基準に整理し、膨大で散漫な法律の山から、最良かつ必要なものだけを極めて少数の書物にまとめること、ギリシア語とラテン語の、できる限り大規模な図書館を公開すること(その収集と整理の任務をマルクス・ウァロに委ねた)、ポンプティナ湿原を干拓すること、フキヌス湖を排水すること、上海からアペニン山脈の背骨を通りチベリス川に至る道路を敷設すること、コリントス地峡を掘削すること、ポントスやトラキアに溢れ出ていたダキア人を制圧すること、次いで、小アルメニアを経由してパルティア人に戦争を仕掛け、彼らの実力を試す前には戦闘に突入しないこと。
Talia agentem atque meditantem mors praeuenit.
このようなことを実行し、企てていた彼を、死が不意に襲った。
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
それについて語る前に、彼の容姿、立ち振る舞い、衣服、習慣、さらには市民的生活や軍事的生活の探求に関係することについて、概要を説明することは無駄ではないだろう。
§45Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
彼は長身で、色白、引き締まった手足、ややふっくらした顔立ち、黒く生き生きとした目を持ち、晩年に突然失神したり、睡眠中にうなされたりするようになった以外は、健康体であったと伝えられている。
comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est.
また、実務の最中にてんかんに二度襲われた。
circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.
身体の手入れに関しては極めて細かく、髪を刈り髭を剃るだけでなく、一部の者が非難したように、無駄毛を抜くことさえした。 禿げの醜さにはとりわけ耐えがたく、しばしば中傷者たちの嘲笑の的になるのを経験していた。
ideoque et deficientem capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae.
それゆえ、薄くなった髪を頭頂部から前に持ってくるのを常としており、元老院と民衆から彼に授けられたすべての栄誉の中で、月桂冠を常に着用する権利ほど、彼が進んで受け入れ、また好んで用いたものはなかった。
Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura;
衣服においても際立っていたと伝えられる。 すなわち、手の部分に房飾りのついた幅広の紫の帯のある服を用い、それを帯の上から締めることはなく、しかもかなり緩めに締めていた。
unde emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentis, ut male praecinctum puerum cauerent.
そこから、スッラが最適層に対して「だらしなく帯を締めた少年に気をつけるように」としばしば警告していたという言葉が生まれた。