Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 恺撒传 §42-45

各项改革举措与宏图规划及容貌特征

第 10 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

本章节叙述了凯撒在海外殖民、债务清理、司法改革方面的措施,以及他所规划的宏伟基建与军事计划,并详细介绍了他的容貌、仪态和衣服习惯。

§42octoginta autem ciuium milibus in transmarinas colonias distributis, ut exhaustae quoque urbis frequentia suppeteret, sanxit, ne quis ciuis maior annis uiginti minorue †decem, qui sacramento non teneretur, plus triennio continuo Italia abesset, neu qui senatoris filius nisi contubernalis aut comes magistratus peregre proficisceretur;
然而,在将八万名公民分配到海外殖民地之后,为了使人口流失的城市也能维持充足的人数,他下令:任何未受军事誓言约束的、年龄在二十岁以上五十岁[传抄本中为十岁]以下的公民,连续离开意大利的时间不得超过三年;任何元老院议员的儿子,除非作为政务官的同伴或随行人员,否则不得前往国外;经营牧畜业的人,在其牧夫中自由身分成年人的比例不得少于三分之一。
neue ii, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent. omnisque medicinam Romae professos et liberalium artium doctores, quo libentius et ipsi urbem incolerent et ceteri adpeterent, ciuitate donauit.
他又将公民权授予所有在罗马行医的人以及自由艺术的教师,以便他们自己更乐于居住在城中,也吸引其他人前来。
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset; qua condicione quarta pars fere crediti deperibat.
关于借贷资金,在彻底消除经常被提起的废除债务(新账簿)的期望后,他最终规定:债务人应通过对财产的估价来向债权人进行清偿,估价以各财产在内战前的购买价为准,并扣除在利息名义下已支付或登记的任何金额;在这一条件下,债权大约损失了四分之一。
cuncta collegia praeter antiquitus constituta distraxit.
除了自古设立的组织外,他解散了所有的组合。
poenas facinorum auxit; et cum locupletes eo facilius scelere se obligarent, quod integris patrimoniis exulabant, parricidas, ut Cicero scribit, bonis omnibus, reliquos dimidia parte multauit.
他加重了对犯罪的惩罚;由于富人过去因为可以带着完好无缺的祖产流亡而更容易犯罪,正如西塞罗所写,他处以尊属杀人者没收全部财产,其余犯罪者没收半数财产的处罚。
§43ius laboriosissime ac seuerissime dixit.
他极其勤勉且严格地执行司法。
repetundarum conuictos etiam ordine senatorio mouit.
即使是元老院阶层中被判犯有勒索罪的人,也被他开除。
diremit nuptias praetorii uiri, qui digressam a marito post biduum statim duxerat, quamuis sine probri suspicione.
一位前法务官在某妇人与丈夫离婚仅两天后便与其结婚,尽管没有不道德的嫌疑,他仍强行解除了这段婚姻。
peregrinarum mercium portoria instituit.
他开征了外国商品的进口税。
lecticarum usum, item conchyliatae uestis et margaritarum nisi certis personis et aetatibus perque certos dies ademit.
除非针对特定的人群、年龄以及特定的日子,否则他剥夺了人们使用舆轿、穿着贝紫染衣服和佩戴珍珠的权利。
legem praecipue sumptuariam exercuit dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra uetitum retinerent deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, iam adposita e triclinio auferrent.
他尤其严格执行奢侈法,在食品市场周围布置了监督人员,扣留违反禁令的食品并运送到他那里,有时甚至派遣扈从和士兵,在监督人员有所疏漏时,直接从餐厅将已经上桌的菜肴拿走。
§44Nam de ornanda instruendaque urbe, item de tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies destinabat: in primis Martis templum, quantum nusquam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque summae magnitudinis Tarpeio monti accubans; ius ciuile ad certum modum redigere atque ex immensa diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset publicare data Marco Varroni cura comparandarum ac digerendarum; siccare Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum; uiam munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim usque; perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pontum et Thraciam effuderant, coercere; mox Parthis inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi ante expertos adgredi proelio.
因为对于美化和建设城市,以及保护和扩大帝国,他日益筹划着更多且更伟大的宏图:首先是建立一座空前宏伟的战神殿,将他曾举办过模拟海战演出的池塘填平,并在塔耳佩亚山坡上建造一座规模宏大的剧场;将民事法整顿到一定限度,并从浩瀚散乱的法律中将最好和最必要的部分浓缩进极少数的书中;向公众开放尽可能大的希腊语和拉丁语图书馆,将收集和整理的重任交给了马尔库斯·瓦罗;排干蓬普提纳湿地;排空富基努斯湖;修筑一条从上游海穿过亚平宁山脊直达台伯河的道路;开凿地峡;遏制涌入 Pontus 和色雷斯的达基亚人;不久后通过小亚美尼亚对巴提亚人发起战争,但在先期试探之前绝不轻易交战。
Talia agentem atque meditantem mors praeuenit.
正当他实行并谋划这些事情时,死亡夺去了他的生命。
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
在谈及他的死亡之前,简要介绍一下有关他的容貌、仪态、穿着、习惯,以及他在民政和军事方面的追求,将不是多余的。
§45Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.
据传他身材高大,皮肤白皙,四肢匀称,面部稍显丰满,眼睛黑而有神,身体健康,只是在晚年时常常突然昏厥,并在梦中受惊。
comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est.
在处理政务期间,他也曾两次突然癫痫发作。
circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.
对于身体的打理,他相当挑剔,不仅仔细理发和剃须,甚至还像某些人指责的那样拔除体毛;对于秃顶这一缺陷他极其难以忍受,因为他常体验到这成为诽谤者们嘲笑的焦点。
ideoque et deficientem capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae.
因此,他习惯于将渐趋稀疏的头发从头顶往前梳,而在元老院和人民授予他的所有荣誉中,他最乐于接受和使用的莫过于终身佩戴月桂冠的权利。
Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam ut super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura; unde emanasse Sullae dictum optimates saepius admonentis, ut male praecinctum puerum cauerent.
据说他的穿着也引人注目:他穿着一件袖口有流苏的宽幅紫边突尼克,而且系带总是系在它上面,且系得相当松垮;据说苏拉曾多次警告贵族们“要当心那个衣带系得很不像样的男孩”,这一名言便源出于此。

词汇与语法注释

  1. §42minorue †decem — 抄本中的 `decem`(十)在上下文中是不合理的(这会导致极低且无意义的年龄限制),因此被认为是抄写错误。通常被纠正为 `quinquaginta`(五十,记作 L),意为“五十岁以下”。
  2. §42deducto summae aeris alieni — `deducto` 构成独立夺格结构,以无人称方式或以 `si quid...` 从句作为主语,意为“在……被扣除之后”。`summae` 是表示剥夺的与格(或属格),意为“从债务总额中”。
  3. §43si qua custodes fefellissent — `si qua` 中的 `qua` 是不定代名词 `quis` 的中性复数主格或宾格(意为“如果有任何东西”)。虚拟式过去完成时 `fefellissent` 表示在主句过去时动作(`auferrent`)之前发生的重复性假设动作(“如果有什么瞒过了监视人”)。
  4. §44quantum nusquam esset — 由关系代名词 `quantum` 引导的从句中,使用虚拟式 `esset` 表示特征或限定(“属于在任何地方都不曾有过的规模”),用以强调计划中神殿的宏伟程度。
  5. §44Talia agentem — 现在分词 `agentem` 为宾格,修饰主句中被省略的宾语(即凯撒,“他”)。
  6. §45animo linqui — 被动不定式 `linqui`(来自 `linquo`)与夺格 `animo`(精神、心智)结合,构成惯用表达,意为“失去知觉”或“昏厥”。
  7. §45ut super eum cingeretur — `ut` 引导方式从句(“以至于……”),`eum` 指代前文带有一宽带的突尼克(`lato clauo`)。被动(或中动)语态的 `cingeretur` 表示他“在它上面系上腰带”。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 恺撒传 §42-45. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.humanitext-lat2:42-45

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。