§29Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium alterum consulem.
これらに動揺し、また(人々が伝えるところによれば、彼からしばしば聞かれたことだが)国家の第一人者が最高の地位から第二の地位へと引きずり下ろされることは、第二の地位から最下級へと落とされることよりも困難であると判断して、カエサルは、ある部分は彼の提案を阻止する護民官たちを通じて、ある部分はもう一人の執政官セルウィウス・スルピキウスを通じて、全力で抵抗した。
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
翌年も、従兄弟のマルクスを執政官職において引き継いだガイウス・マルケルスが同じことを企てた際、カエサルは、彼の同僚であるアエミリウス・パウルスと、護民官の中で最も過激なガイウス・クリオを、巨額の報酬によって擁護者として確保した。
sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent;
しかし、事態がより頑強に進められていること、また次期執政官たちも敵対派から選ばれたことを見て、彼は手紙で元老院に、民衆からの恩恵を奪われないように、あるいは、他の将軍たちも同様に軍隊から離れるようにと嘆願した。
confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites.
人々が考えているところによれば、彼は、自分が望みさえすれば、ポンペイウスが新兵を集めるよりも容易に退役兵を召集できると確信していたからである。
cum aduersariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.
しかし彼は敵対者たちと、8個軍団とアルプス以北のガリアを手放す代わりに、自分が執政官になるまで、2個軍団とアルプス以南の属州、あるいはせめて1個軍団とイリュリクムを認められるよう妥協した。
§30uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset.
しかし、元老院が調停に入らず、敵対者たちも国家に関するいかなる妥協も結ばないと拒否したため、彼はアルプス以南のガリアへ渡り、司法集会を終えた後、ラウェンナに滞留した。 もし元老院が、自分のために介入している護民官たちに対して過酷な決定を下したならば、武力をもってそれを回復するつもりであった。
Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit;
そして、彼にとっての内乱の口実はこれであった。
causas autem alias fuisse opinantur.
しかし、本当の原因は別にあったと考えられている。
Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse.
グナエウス・ポンペイウスはしばしば次のように言っていた。 カエサルは、自身が着手した事業を完成させることも、自身の帰還について民衆に抱かせた期待を私的な財産で満たすこともできなかったため、すべてを混乱させ、掻き乱すことを望んだのだ、と。
alii timuisse dicunt, ne eorum, quae primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur;
他の人々は、彼が最初の執政官期に、吉兆や法律、護民官の拒否権に反して行ったことについて、責任を追及されることを恐れたのだと言う。
cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret.
マルクス・カトが、カエサルが軍隊を解散するやいなや、彼を告発すると、誓いを交えて繰り返し宣言していたからであり、また、もし彼が私人として帰還すれば、ミロの例のように、武装兵に囲まれた中で裁判官たちの前で弁明することになるだろうと世間で広く予言されていたからである。
quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens: 'hoc uoluerunt;
このことをより信憑性高くしているのはアシニウス・ポリオであり、彼は、カエサルがファルサロスの戦いで打ち倒され壊滅した敵対者たちを見渡しながら、文字通り次のように言ったと伝えている。 「彼らがこれを望んだのだ。
tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem.
これほどの偉業を成し遂げた私、ガイウス・カエサルは、もし軍隊に援助を求めなかったならば、有罪判決を受けていたであろうに。
'
quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset.
」支配の習慣に囚われ、自分と敵の力を天秤にかけた上で、若い頃から熱望していた支配権を強奪する機会を利用したのだ、と考える者たちもいる。
quod existimasse uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse Euripidis uersus, quos sic ipse conuertit:
"
nam si uiolandum est ius, regnandi gratia
uiolandum est: aliis rebus pietatem colas. "
キケロも『義務について』第三巻でそう考えていたようで、カエサルが常にエウリピデスの詩句を口にしていたと書いている。 キケロ自身はそれを次のように訳している。 "なぜなら、もし正義を破らねばならないなら、支配するために破るべきであり、他の事柄においては敬神を尊ぶべきだからだ。
§31Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, considerauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti dedit.
"そこで、護民官の拒否権が奪われ、彼ら自身が市を退去したとの報が入ると、彼は疑念を招かないよう、すぐにいくつかのコホルスを密かに先発させ、自らは、他を装うために公開の見せ物に列席し、また、建設予定であった剣闘士養成所の設計図を検討し、いつものように多くの人が集まる宴会に身を投じた。
dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est;
その後、日没の後に近くの製粉所からラバを馬車に繋がせ、少数の供を連れて極めて秘密裏に旅路に就いた。
et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit.
しかし、灯火が消えて道を外れてしまい、長い間迷った末、ついに夜明けに案内人を見つけ、極めて狭い小道を徒歩で通り抜けた。
consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conuersus ad proximos: 'etiam nunc,' inquit, 'regredi possumus;
そして、ルビコン川(それが彼の属州の境界であった)で先発のコホルスに追いつくと、彼はしばらく佇み、自分がどれほど重大な企てをしようとしているかを熟考し、傍らにいる者たちを振り返って言った。 「今ならまだ、私たちは引き返すことができる。
quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt. '
だが、もしあの小さな橋を渡ってしまえば、すべては武器によって決せられねばならなくなる。
§32cunctanti ostentum tale factum est.
」躊躇している彼に、次のような奇兆が現れた。
quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens;
並外れた大きさと美しさを持つ何者かが、近くに座って葦笛を吹いているのが突如として現れた。
ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam.
彼の演奏を聴くために、牧人たちだけでなく、警備兵たちの間から非常に多くの兵士たち、さらにはその中にラッパ手たちも駆け寄ったところ、その何者かは一人のラッパ手からラッパをひったくり、川へと飛び出して、凄まじい息吹で突撃合図を吹き鳴らしながら、対岸へと進んで行った。
tunc Caesar: 'eatur,' inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas uocat.
そのときカエサルは言った。 「神々の兆しと敵の不正が呼ぶところへ進もう。
iacta alea est,' inquit.
賽は投げられた。 」と言った。