Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 恺撒传 §29-32

与元老院谈判破裂及渡过鲁比肯河

第 7 段,共 19 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒为维护自己的特权竭力抵抗元老院的压力,在妥协最终破裂后,他毅然决定渡过鲁比肯河,发动内战。

§29Commotus his Caesar ac iudicans, quod saepe ex eo auditum ferunt, difficilius se principem ciuitatis a primo ordine in secundum quam ex secundo in nouissimum detrudi, summa ope restitit, partim per intercessores tribunos, partim per Seruium Sulpicium alterum consulem.
凯撒对此感到动摇,并且认为——正如人们所传,常能从他口中听到的话——国家第一人从第一等地位被贬入第二等,要比从第二等被贬入最末等更为困难。 因此,他竭尽全力予以抵抗,部分是通过行使否决权的护民官,部分是通过另一位执政官塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯。
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
在接下来的第二年,当接替其堂兄马尔库斯担任执政官的该乌斯·马尔凯卢斯企图进行同样的尝试时,凯撒以巨额酬金拉拢了马尔凯卢斯的同僚埃米利乌斯·保卢斯和护民官中最激进的该乌斯·库里奥,使他们成为自己的辩护者。
sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent;
但是,当他看到一切事情都被更加强硬地推进,甚至当选的下届执政官也是对立派的人时,他便上书元老院,恳求不要剥夺人民赋予他的恩惠,或者让其他将领也同样离开军队。
confisus, ut putant, facilius se, simul atque libuisset, ueteranos conuocaturum quam Pompeium nouos milites.
人们认为,他确信只要自己愿意,他能比庞培招募新兵更轻易地召集他的退伍老兵。
cum aduersariis autem pepigit, ut dimissis octo legionibus Transalpinaque Gallia duae sibi legiones et Cisalpina prouincia uel etiam una legio cum Illyrico concederetur, quoad consul fieret.
此外,他与对手达成了协议,只要解散八个军团并放弃阿尔卑斯山以外的高卢,就允许他保留两个军团和阿尔卑斯山以内属州,或者至少保留一个军团和伊利里库姆,直到他当选执政官。
§30uerum neque senatu interueniente et aduersariis negantibus ullam se de re publica facturos pactionem, transiit in citeriorem Galliam, conuentibusque peractis Rauennae substitit, bello uindicaturus si quid de tribunis plebis intercedentibus pro se grauius a senatu constitutum esset.
然而,由于元老院没有介入,且对手们也拒绝就国家事务达成任何协议,他便前往阿尔卑斯山以内的高卢,并在结束了司法会议后留驻拉文纳。 他准备在元老院如果对为他行使否决权的平民护民官做出任何过严的决定时,用战争来进行报复。
Et praetextum quidem illi ciuilium armorum hoc fuit; causas autem alias fuisse opinantur.
而这确实是他发动内战的借口;但人们认为另有其他原因。
Gnaeus Pompeius ita dictitabat, quod neque opera consummare, quae instituerat, neque populi expectationem, quam de aduentu suo fecerat, priuatis opibus explere posset, turbare omnia ac permiscere uoluisse.
格奈乌斯·庞培经常这样说:因为凯撒用个人财富既无法完成他所开工的工程,也无法满足人民因他的归来而抱有的期待,所以他想要把一切搞乱并混淆。
alii timuisse dicunt, ne eorum, quae primo consulatu aduersus auspicia legesque et intercessiones gessisset, rationem reddere cogeretur; cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset; cumque uulgo fore praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret.
其他人则说,他害怕自己被迫为在第一任执政官期间违反吉兆、法律和护民官否决权所做的事情进行交待;因为马尔库斯·加图一再且誓言旦旦地宣称,只要凯撒一解散军队,他就会起诉他;而且人们普遍预言,如果他作为私人回到罗马,他将效仿米洛的先例,在武装人员的包围下在法官面前受审辩护。
quod probabilius facit Asinius Pollio, Pharsalica acie caesos profligatosque aduersarios prospicientem haec eum ad uerbum dixisse referens: 'hoc uoluerunt; tantis rebus gestis Gaius Caesar condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem.
阿西尼乌斯·波里奥使这一点更加可信,他记述道,当凯撒看着在法萨卢斯战役中被击杀和溃败的对手时,逐字逐句地说了这样的话:“他们想要如此;在建立了如此伟大的功勋之后,如果我没有向军队寻求帮助,我,该乌斯·凯撒,就会被判有罪。
' quidam putant captum imperii consuetudine pensitatisque suis et inimicorum uiribus usum occasione rapiendae dominationis, quam aetate prima concupisset.
” 有些人认为,他是被统治的习惯所俘虏,并在权衡了自己和敌人的力量之后,利用机会篡夺了他自年轻时起就觊觎的统治权。
quod existimasse uidebatur et Cicero scribens de Officiis tertio libro semper Caesarem in ore habuisse Euripidis uersus, quos sic ipse conuertit: " nam si uiolandum est ius, regnandi gratia uiolandum est: aliis rebus pietatem colas. "
西塞罗在撰写《论义务》第三卷时似乎也这样认为,他说凯撒口中总是挂着欧里庇得斯的诗句,他自己将其翻译如下: "因为如果必须违反法律,为了统治的缘故就应当违反;在其他事情上你当固守虔敬。
§31Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset, praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moueretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, considerauit et ex consuetudine conuiuio se frequenti dedit.
"因此,当传来护民官的否决权已被取消、且他们自己已离开罗马城的消息时,他立即秘密派出了几个大队,以免引起任何怀疑,自己则通过伪装参加了公开的表演,并审查了准备建造角斗士学校的图纸,像往常一样投入到人数众多的宴会中。
dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad uehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est;
随后在日落之后,他将附近磨坊的骡子套在车上,带着少量的随从踏上了极秘密的旅程。
et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit.
当灯火熄灭、迷失方向后,他徘徊了很久,终于在拂晓时找到了向导,通过极狭窄的小径徒步脱险。
consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui prouinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conuersus ad proximos: 'etiam nunc,' inquit, 'regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt. '
在鲁比肯河(那是他属州的边界)追上他的大队后,他停顿了片刻,思索着自己正在谋划多么重大的事情,转过身对身边的人说:“现在,”他说,“我们还可以退回去;但如果我们渡过这口小桥,一切都必须用武器来决定了。
§32cunctanti ostentum tale factum est.
” 正在他犹豫不决时,发生了这样一个奇兆。
quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens;
一个体型和容貌都极为非凡的人突然出现在附近坐着,吹奏着芦笛。
ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosiliuit ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam.
为了听他演奏,除了牧人外,甚至有极多哨所的士兵也聚集过来,其中还有喇叭手。 那人突然从一个喇叭手手中夺过小号,跳向河中,用巨大的气力吹起进军号,径直向对岸走去。
tunc Caesar: 'eatur,' inquit, 'quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas uocat.
这时凯撒说:“走吧,”他说,“神明的昭示和敌人的不公正在召唤我们。
iacta alea est,' inquit.
骰子已掷下,”他说。

词汇与语法注释

  1. §29difficilius — 比较级中性形容词,在“对格加不定式”结构(difficilius se ... detrudi)中作谓语。在这里传达了对凯撒而言“更困难”或“更难以容忍”的意思。
  2. §30bello uindicaturus — 将来主动分词 uindicaturus 表示主语(凯撒)的意图或目的(意为“企图报复”或“为了维护”)。动词 uindicare 在此具有报复或收复被侵犯权利的含义。
  3. §30delaturum se nomen eius — 这是一个“对格加不定式”结构,使用了法律术语 nomen deferre(起诉,字面意为“呈报姓名”)。se 是主格对格,nomen 是宾语,delaturum [esse] 是将来不定式,指加图宣称自己将起诉凯撒。
  4. §30fore praedicarent, ut si priuatus redisset... causam apud iudices diceret — 间接引语中表示未来的结构,由 fore(esse 的将来不定式)后接带不完成过去时虚拟语气 diceret 的 ut 从句构成。这种迂回句法用于强调未来的结果(“将会发生……的事”)。
  5. §30condemnatus essem, nisi ab exercitu auxilium petissem — 过去虚拟条件句,在条件从句(petissem)和主句(condemnatus essem)中均使用过去完成时虚拟语气,以表示与过去事实相反的假设。
  6. §32iacta alea est — 由过去被动分词 iacta 和 est 构成的现在完成时被动直陈语气。虽然据说凯撒所引用的希腊语原话是祈使语气(“让骰子掷下吧”),但在拉丁语译文中已确立为直陈语气完成时(“骰子已被掷下”)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 恺撒传 §29-32. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo011.humanitext-lat2:29-32

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。