§66.45Nec est, quare hoc inter nostra placita mireris;
また、このことを私たちの主張の間で不思議に思う理由はない。
apud Epicurum duo bona sunt, ex quibus summum illud beatumque conponitur, ut corpus sine dolore sit, animus sine perturbatione.
エピクロスのもとでも、二つの善が存在し、それらからあの至高で幸福な生が構成されている。 すなわち、肉体が苦痛のない状態にあり、魂が動揺のない状態にあることである。
Haec bona non crescunt, si plena sunt.
これらの善は、満ちているならば、増大することはない。
Quo enim crescet, quod plenum est? Dolore corpus caret;
なぜなら、満ちているものが、どこへ増大しうるだろうか。 肉体は苦痛を欠いている。
quid ad hanc accedere indolentiam potest? Animus constat sibi et placidus est;
この無痛状態に、何を付け加えることができるだろうか。 魂は自ら安定しており、平穏である。
quid accedere ad hanc tranquillitatem potest?
この平穏に、何を付け加えることができるだろうか。
§66.46Quemadmodum serenitas caeli non recipit maiorem adhuc claritatem in sincerissimum nitorem repurgata, sic hominis corpus animumque curantis et bonum suum ex utroque nectentis perfectus est status et summam voti sui invenit, si nec aestus animo est nec dolor corpori.
空の晴天が、最も純粋な輝きへと浄化された後は、もはやそれ以上の明るさを受け入れないように、そのように、肉体と魂を気遣い、両者から自らの善を織りなす人間の状態は完成されており、もし魂に興奮がなく、肉体に苦痛がないならば、自らの願いの極みに達している。
Si qua extra blandimenta contingunt, non augent summum bonum, sed ut ita dicam, condiunt et oblectant.
もし何か外部の魅力が付け加わるとしても、それらは最高善を増大させるのではなく、いわば、それに味付けをし、楽しませるだけである。
Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
なぜなら、人間本性のあの完成された善は、肉体と魂の平和によって満足しているからである。
§66.47Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum.
私はエピクロスのもとにも、私たちのこの区分に非常によく似た善の区分を、さらに君に示そう。
Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis.
なぜなら、彼のもとでも、ある種のものは、自らに生じることをより望むものであり、例えば、あらゆる不快から自由な肉体の安静や、自らの善の観照を喜ぶ魂の弛緩である。
Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo.
また別のものは、たとえ生じることを望まないとしても、それにもかかわらず称賛し認めるものであり、例えば、私が少し前に述べていた、病気や極めて重い苦痛の忍耐などであり、エピクロス自身が彼のあの最後にして最も幸福な日にその状態にあった。
Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem.
というのも、彼は、膀胱と潰瘍のできた胃の激痛に耐えており、それはこれ以上の痛みの増加を受け入れないほどのものであるが、それにもかかわらず、その日が自分にとって幸福な日であると言っているからである。
Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.
しかし、最高善の中にいる者でなければ、幸福な日々を送ることはできない。
§66.48Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt.
したがって、エピクロスのもとでも、経験しないに越したことはないが、事態がそうなった以上は、抱きしめられ、称賛され、最高の善と同等に扱われるべき、これらの善が存在するのである。
Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.
エピクロスが最後の声で感謝を捧げた、幸福な生の締めくくりをもたらしたこの善が、最大の善と同等ではないと言うことはできない。
§66.49Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem.
もっとも優れた人であるルキリウスよ、私に少し大胆なことを言うのを許してほしい。 もし何らかの善が他の善よりも大きくなりうるのだとしたら、私は、悲惨に見えるこれらの善を、あの軟弱で安逸な善よりも優先し、これらの方をより大きいと言っただろう。
Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.
なぜなら、困難を打ち破ることは、喜ばしいことを制御することよりも大いなることだからである。
§66.50Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat.
同じ理由によって、ある人が幸運をよく耐え、災難を勇敢に耐えるということが起こるのだと、私は知っている。
Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit;
敵が陣地を襲撃してこない中、塁壁の前で安全に見張りに立っていた者と、膝の裏を切られて膝をつきながらも武器を手放さなかった者とは、等しく勇敢でありうる。
"macte virtute esto "sanguinolentis ex acie redeuntibus dicitur.
「そなたの勇気に栄れあれ」とは、戦場から血に染まって帰ってきた者たちに対して言われる言葉である。
Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.
それゆえ、私は、試練を受け、勇敢で、運命と闘ったこれらの善をこそ、より称賛したい。
§66.51Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.
ムキウスのあの切り落とされ、焼け焦げた手を、他のどんなに勇敢な男の無傷の手よりも、私がより称賛することを疑うだろうか。 彼は敵と炎を軽蔑して立ち、敵の火鉢の中で自分の手が滴り落ちるのを見つめていた。 ついに、彼の処罰を望んでいたポルセンナがその栄光を嫉妬し、不本意そうに彼から火を取り除くよう命じるまで。
§66.52Hoc bonum quidni inter prima numerem tantoque maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? "Quid ergo?" inquis, "hoc bonum tibi optabis? "Quidni? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.
この善を、私はどうして第一の善の中に数え上げ、運命に脅かされず試されもしなかったあの善よりも、手を失って敵に勝つことが武器を持って勝つことよりもはるかに稀であるのと同じくらい、大いなるものとみなさないでおれようか。 「それでは何ですか? 」と君は言う。 「この善を自分自身に望むのですか? 」どうして望まないでおれようか。 なぜなら、これを望むことさえできる者でなければ、これを行うこともできないからである。
§66.53An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset? In integrum restituit quidquid erraverat;
それとも私はむしろ、マッサージされるべき関節を自分の寵童たちに差し出すことを望むべきだろうか。 あるいは、女々しい女や、男から女へと成り果てた誰かが、私の指を引っ張ってくれることを望むべきだろうか。 ムキウスが、まるでその手をマッサージ師に差し出したかのように火を扱ったのだから、私はどうして彼をより幸福だと思わないでおれようか。 彼は自らが犯したいかなる過ちをも完全に回復した。
confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit.
彼は武器を持たず、不自由な身でありながら戦争を終結させ、あの切り落とされた手によって二人の王を打ち破ったのである。
VALE.
お元気で。