§102.12"Quid ergo? "inquit, "et fama erit unius hominis existimatio et infamia unius malignus sermo? Gloriam quoque," inquit, "latius fusam intellego, consensum enim multorum exigit. "Diversa horum condicio est et illius. Quare? Quia, si de me bene vir bonus sentit, eodem loco sum, quo si omnes boni idem sentirent; omnes enim, si me cognoverint, idem sentient. Par illis idemque iudicium est, aeque vero inficiscitur. Dissidere non possunt; ita pro eo est, ac si omnes idem sentiant, quia aliud sentire non possunt. " §102.13Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio. "Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. " §102.14Sed laus," inquit, "nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est. "Cum dicunt claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est. §102.15Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis. §102.16Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse "laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait "laus alit artis," non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio. §102.17Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam citra vocem contingere contenta iudicio. Plena est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, "Cuius," inquit, "bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita? §102.18Utrum laudati an laudantis? "Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse sum boni causa. §102.19Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est. §102.20Cavillatoribus istis abunde responderimus. Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna molestia debeas relegere? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.
「それでは、」と相手は言う、「噂もまた一人の人間の評価であり、悪名もまた一人の悪意ある言葉だというのか?栄光についても、」と彼は言う、「私はそれがより広く行き渡ったものであると理解している。なぜなら、それは多くの人々の合意を必要とするからだ。」これら(噂や悪名)の状況と、それ(名声)の状況は異なっている。なぜなら、もし一人の善い人が私について善く思ってくれるなら、私はすべての善い人々が同じように思ってくれているのと同等の立場にあるからだ。実際、すべての人が私を知れば、同じように思うであろう。彼らの判断は等しく同一であり、同様に真理に染まっている。彼らが意見を異にすることはあり得ない。したがって、それはすべての人が同じように思っているのと同様である。なぜなら、彼らはそれ以外のことを思うことができないからだ。栄光や噂にとっては、一人の意見だけでは十分ではない。「あちら(名声)においては、一人の意見がすべての人の意見と同じ力を持つ。なぜなら、すべての人に順に尋ねていけば、彼らの意見は一つになるからだ。こちら(栄光や噂)においては、異なる人々による多様な判断が存在する。君は、扱いにくい感情、すべてが疑わしく、軽薄で、不確かなものを見出すだろう。君は、すべての人の意見が一つになり得ると思うか?一人の人間においてさえ、一つの意見しかないわけではない。あちら(善い人)には真理が気に入る。真理の力は一つであり、その姿も一つである。これら(大衆)のもとには、彼らが同意する偽りのものがある。しかし、偽りのものには決して一貫性がない。それらは変化し、対立するのだ。」「しかし、称賛とは、」と相手は言う、「声以外の何物でもなく、声は善ではない。」人々が「名声とは、善い人々によって善い人々に与えられる称賛である」と言うとき、彼らは声ではなく、判断を指している。なぜなら、たとえ善い人が沈黙していても、誰かを称賛に値すると判断するなら、その人は称賛されたことになるからだ。さらに、称賛と頌詞は別のものであり、後者は声をも必要とする。したがって、誰も「葬儀の称賛」とは言わず、「葬儀の頌詞」と言う。その役割は演説から成り立っている。私たちが誰かを称賛に値すると言うとき、私たちはその人に人々の好意的な言葉ではなく、判断を約束しているのだ。したがって、称賛は、沈黙していても善く思い、心の中で善い人を称賛している人のものでもある。次に、私が言ったように、称賛は心に向けられるものであり、言葉に向けられるのではない。言葉は、心に抱かれた称賛を外に引き出し、多くの人の知るところへと送り出すにすぎない。称賛すべきだと判断する者が、称賛しているのである。私たちのところのあの悲劇詩人が「称賛された人から称賛されること」は素晴らしいことだと言うとき、彼は「称賛に値する人から」と言っているのだ。そして、同じく古代の詩人が「称賛は芸術を育てる」と言うとき、彼は芸術を台無しにする「頌詞」のことを言っているのではない。なぜなら、大衆の迎合ほど、雄弁術や、耳に捧げられる他のあらゆる学問を損なってきたものはないからだ。噂は確かに声を必要とするが、名声は判断に満足し、声がなくても生じ得る。それは沈黙している人々の間だけでなく、反対する人々の間でも満ちている。名声と栄光の違いを言おう。栄光は多くの人々の判断から成り立っているが、名声は善い人々の判断から成り立っている。「名声、すなわち善い人々から善い人に与えられる称賛は、」と相手は言う、「誰の善なのか?称賛される者の善か、それとも称賛する者の善か?」両者の善である。称賛される私の善である。なぜなら、自然は私をすべての人の愛好者として生み出したのであり、私は善いことをしたのを喜び、私の徳の感謝すべき理解者たちを見出したことを喜ぶからだ。これは、彼らが感謝しているという点で多くの人々の善であるが、私の善でもある。なぜなら、私は他人の善を自分の善と判断するように、とりわけ私がその善の原因となった人々の善をそうみなすように、心の中で整えられているからだ。それは称賛する人々の善でもある。なぜなら、それは徳によって行われるからであり、徳のあらゆる行為は善だからだ。もし私がそのような人間でなかったなら、このことが彼らに生じることはなかっただろう。したがって、当然受けるべき称賛を受けることは両者の善である。それは、ヘラクレスにかけて、正しく判断したことが判断した者の善であり、その判断によって勝訴した者の善であるのと全く同様である。君は、正義がそれを持つ者の善であると同時に、債務を支払われた者の善でもあることを疑うだろうか?値する者を称賛することは正義である。したがって、それは両者の善なのだ。これらの屁理屈を言う者たちには、十分に答えた。しかし、私たちの目的は、些細なことを議論し、哲学をその威厳からこのような狭い窮地に引きずり下ろすことであるべきではない。大きな労力を払って引き返さなければならないような曲がり道を自分で配置するよりも、開かれたまっすぐな道を行く方が、どれほど良いことか。なぜなら、そのような議論は、互いに巧みに罠にかけようとする者たちの遊びにすぎないからだ。