§9.1.37et reliqua, ex conlocatione verborum quae sumuntur quasi lumina, magnum adferunt ornatum orationi.
そして、言葉の配置からいわば輝きとして得られる残りのものも、弁論に大きな装飾をもたらす。
sunt enim similia illis quae in amplo ornatu scenae aut fori appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.
なぜなら、それらは、舞台や広場の豪華な装飾において『徽章』と呼ばれるものに似ているからである。 それは、それらだけが装飾するからではなく、際立っているからである。
§9.1.38eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina et quodam modo insignia, cum aut duplicantur iteranturque verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo ducitur saepius oratio aut in idem coniicitur aut utrumque, aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur, aut continenter unum verbum non eadem sententia ponitur, aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
弁論の輝きであり、ある意味で徽章であるこれらについても、同じことが言える。 すなわち、言葉が二重にされたり繰り返されたりするとき、あるいはわずかに変更されて置かれるとき、あるいは同じ言葉からしばしば弁論が開始され、あるいは同じ言葉に帰着し、あるいはその両方であるとき、あるいは同じ言葉が繰り返されて付加され、あるいは同じ言葉が末尾に持ち戻されるとき、あるいは同じ意味ではなく一つの言葉が連続して置かれるとき、あるいは言葉が同様に格変化するか、あるいは同様に終わるときである。
§9.1.39aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus nosmet ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
あるいは、対立するものが多くの相反する方法で対応して言われるとき、あるいは段階的に上に向かって遡るとき、あるいは接続詞が取り除かれてばらばらに多くのことが語られるとき、あるいは何かを通り過ぎながら、なぜそうするのかを示すとき、あるいは自分自身を非難するかのように自分自身を訂正するとき、あるいは驚嘆や嘆きの何らかの感嘆がある場合、あるいは同じ名詞の格がしばしば変更されるときである。
§9.1.40sententiarum ornamenta maiora sunt;
思念の装飾はより重要である。
quibus quia frequentissime Demosthenes utatur, sunt qui patent, idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem.
デモステネスがこれらを極めて頻繁に用いるため、まさにそのために彼の雄弁術は最も称賛に値すると考える人々がいる。
et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
そして実際、彼が語る箇所で、思念の何らかの配置を伴わないものはほとんどなく、すべての、あるいは少なくとも大部分の思念を何らかの姿で彩ることなしに語ることなど、語ることではない。
quas cum tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut exemplis? tantummodo notetur locus.
ブルトゥスよ、あなたがこれらを実によく理解している以上、名称や例を挙げることに何の意味があろうか。 ただその箇所が指摘されれば十分である。
sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe mullis modis eadem et in una re haereat in eademque commoretur sententia.
したがって、われわれが求めるあの弁論家は、同じことをしばしば多くの方法で変化させ、一つの事柄に固執し、同じ思念の中に留まり続けるように語るであろう。
§9.1.42saepe etiam ut extenuet aliquid; saepe ut irrideat; ut declinet a proposito deflectatque sententiam; ut proponat quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat; ut se ipse revocet, ut quod dixerit iteret; ut argumentum ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi ad interrogata sibi ipse respondeat; §9.1.43ut contra ac dicat accipi et sentiri velit; ut addubitet quid potius aut quo modo dicat; ut dividat in partes; ut aliquid relinquat ac negligat; ut ante praemuniat; ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat; ut saepe cum iis qui audiunt, nonnunquam etiam cum adversario quasi deliberet; §9.1.44ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.
しばしばまた、何かを過小評価するため、しばしば嘲笑するため、本題からそれて思念を偏向させるため、自分が何を語るかを提示するため、すでに何かを片付けたときにそれを定義するため、自分自身を呼び戻すため、自分が言ったことを繰り返すため、論証を推論によって結論づけるため、問いかけることによって追い詰めるため、再びあたかも問いに答えるかのように自分自身に答えるため、語ることとは反対に受け取られ、理解されることを望むため、どちらを、あるいはどのように語るべきか迷うため、部分に分割するため、何かを残して無視するため、事前に対策を講じるため、自分が非難されるまさにその点において、罪を相手に転嫁するため、しばしば聴き手と、時には敵とさえもあたかも熟議するため、人間の性格や語り口を描写するため、ある種の口のきけないものを語り手として導入するため、扱われている事柄から人々の関心をそらすため、しばしば陽気さや笑いへと転じさせるため、反論されると予見されるものを先取りするため、類似のものを比較するため、例を用いるため、あるものをこれに、別のものをあれに割り当てて分配するため、遮る者を制止するため、何かを語らずに伏せると言うため、何を警戒すべきかを警告するため、より自由に何かを企てるため、怒ることも、時には譴責することもあるため、哀願し、懇願し、宥めるため、本題から幾分それるため、願い、呪い、自分が語る相手にとって親しい者となるため。
§9.1.45atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit;
そして、もし事態が要求するなら簡潔さといった、弁論の他のいわば徳をも追い求めるであろうし、しばしば語ることで事柄を目の前に描き出し、しばしば起こり得る限界を超えて高めるであろう。
significatio saepe erit maior quam oratio, saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque imitatio.
含意はしばしば語られる言葉よりも大きくなり、しばしば陽気さがあり、しばしば人生や人間の本性の模倣があるであろう。
hoc in gerere (nam quasi silvam vides) omnis eluceat oportet eloquentiae magnitudo.
この分野においては(なぜなら、あなたはあたかも森を見ているのだから)、雄弁術のすべての偉大さが輝き出さなければならない。