§2.20.1illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque laudari per se nec vituperari possunt, sed utiles aut secus secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, virtus.
より大きな問いは、それ自体としては賞賛も非難もされ得ず、使う者の人柄に従って有益にもその逆にもなる「中間の技術」に修辞学を数えるべきなのか、それとも、多くの哲学者たちも同意するように、徳であると見なすべきなのか、ということである。
§2.20.2equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
私としては、多くの人々が弁論の学習において実践してきたし実践しているあのことについては、技術ではない(無技術と呼ばれる)ものと見なすか(というのも、理路もなく教養もなく、厚顔無恥または飢えが導くままに、多くの人々が突進していくのを私は目にするからである)、あるいは、私たちが悪技術と呼ぶ、悪しき技術のようなものであると見なす。
nam et fuisse multos et esse nonnullos existimo, qui facultatem dicendi ad hominum perniciem converterint.
なぜなら、話す能力を人々の破滅へと向けさせた多くの人々がかつて存在し、今なおいくらか存在していると私は考えるからである。
§2.20.3ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
また、無駄な技術というものもある。 すなわち、技術の無用な模倣であり、それは確かに善いことも悪いことも全く含まないが、虚しい労力を含んでいる。 例えば、離れた場所から投げられたヒヨコマメの粒を、次々と、かつ失敗することなく、針に突き刺していたあの男の労力のようなものである。 アレクサンドロスは彼を観賞した時、同じ豆一モディウスを彼に与えたと言われており、それは確かに、その業績に最もふさわしい報酬であった。
§2.20.4his ego comparandos existimo, qui in declamationibus, quas esse veritati dissimillimas volunt, aetatem multo studio ac labore consumunt.
真実とは極めてかけ離れたものであると自ら望んでいる弁論演習に、多大な熱意と労力をもって生涯を費やす人々は、これらと比較されるべきだと私は考える。
verum haec, quam instituere conamur et cuius imaginem animo concepimus, quae bono viro convenit quaeque est vere rhetorice, virtus erit.
しかし、私たちが確立しようと努めており、そのイメージを心に抱いているところの、善き人にふさわしく、真に修辞学であるところのこれ(修辞学)は、徳となるであろう。
§2.20.5quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.
このことは、哲学者たちは多くの鋭い推論によって結論づけているが、私にとっては、より平易で、私たちの専ら固有のこの論証によっても、自明であるように思われる。
ab illis haec dicuntur.
彼らによって次のように言われている。
si consonare sibi in faciendis ac non faciendis virtus est, quae pars eius prudentia vocatur, eadem in dicendis ac non dicendis erit.
「なすべきこととなすべきでないことにおいて自分自身と調和していることが徳であり、その一部分が思慮と呼ばれるならば、語るべきことと語るべきでないことにおいて調和していることも同じく徳であるだろう」。
§2.20.6et si virtutes sunt, ad quas nobis etiam ante quam doceremur initia quaedam ac semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse ab initio formatos, ut possemus orare pro nobis, etiamsi non perfecte, tamen ut inessent quaedam (ut dixi) semina eius facultatis, manifestum est.
また、もし私たちが教えられる前であっても、自然によって何らかの端緒や種子が与えられているものが徳であるとするなら(例えば正義がそうであり、その何らかのイメージは田舎者や野蛮人にも現れているが)、私たちが最初から、完璧ではないにしても、自分自身のために弁護することができ、その能力のいくつかの(先に言ったような)種子が内在しているように形作られていることは明らかである。
§2.20.7non eadem autem natura est iis artibus, quae a virtute sunt remotae.
しかし、徳から遠く離れた諸技術は、同じような性質を持っていない。
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
それゆえ、言論には二つの種類があり、一方は連続的なもので修辞学と呼ばれ、他方は簡潔なもので弁証法と呼ばれるが(ゼノンはこれらを極めて密接に結びつけ、後者を握りしめた拳に、前者を広げた手に例えたほどである)、議論する技術もまた徳となるであろう。
adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil dubitabitur.
それゆえ、これに比べてはるかに華やかで開かれたものである前者については、いささかも疑われないであろう。
sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operibus volo.
しかし、私はこの同じことを、実際の働きそのものから、より十分に、またより明らかに見つめたいと思う。
§2.20.8nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? aut in iudiciis, si iustitiae sit ignarus? quid? non fortitudinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, nonnunquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum arma dicendum sit;
なぜなら、美徳と醜徳に精通していなければ、弁論家は称賛において何をするというのか。 あるいは、有益さを見抜いていなければ、勧告において何をするのか。 あるいは、正義を知らなければ、裁判において何をするのか。 どうだろうか、同じ事柄は勇気をも要求するのではないか。 というのも、しばしば民衆の不穏な脅しに対抗し、しばしば権力者の危険な怒りを買い、時にはミロの裁判の時のように、周りを取り囲む兵士たちの武器の中で語らなければならないからである。
ut, si virtus non est, ne perfecta quidem esse possit oratio.
したがって、もし徳が存在しないならば、完璧な弁論すら存在し得ないほどである。
§2.20.9quodsi ea in quoque animalium est virtus, qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus: est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet?
しかし、もし動物のそれぞれにおける徳が、それによって他のもの、あるいは大半のものを凌駕するところのものであるならば(例えばライオンにおいては猛烈さ、馬においては素早さがそうであるように)、さらに人間が理性と言論によって他のものより優れていることは確実である。 ならば、なぜ私たちは、人間の徳が理性においてだけでなく、雄弁術においても存在すると信じないのだろうか。 そして、キケロの著作の中でクラッススが「というのも、雄弁術は最高の徳の中の一つなのである」と正しく言ったのも当然であり、またキケロ自身も、ブルトゥスへの書簡の中、さらには他の多くの箇所でも、自らそれを徳と呼んでいるのも当然ではないだろうか。
§2.20.10at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum.
「しかし、悪しき人間であっても、時には序論や叙述、また論証を、そこに何も非の打ちどころがないように語るだろう」と言う者もいる。
nam et latro pugnabit acriter, virtus tamen erit fortitudo; et tormenta sine gemitu feret malus servus, tolerantia tamen doloris laude sua non carebit.
なぜなら、強盗も激しく戦うだろうが、それでも勇気は徳であり、悪しき奴隷も呻き声なしに拷問に耐えるだろうが、それでも苦痛への耐忍はそれ自体の称賛を欠くことはないからである。
multa fiunt eadem sed aliter.
多くの同じことが行われるが、異なったやり方で行われるのである。
sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractavimus.
それゆえ、有益さについてはすでに上で扱ったのであるから、これらのことで十分としよう。