§5.6.1si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem nostrum non solum parta victoria frui,
もし、誓って、このことが今回の戦争に全く関係しないとしても、得られた勝利を楽しむだけでなく、私たちの兵士が次のことに慣れることは、軍の規律にとって確かに極めて重要であった(はずである)。
§5.6.2sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei exitum expectare et, si non sit aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno tecta ac recessus circumspicere.
すなわち、たとえ事態が遅々として進まないとしても、退屈に耐え、どれほど遅くとも希望の結末を待ち望み、もし夏のうちに戦争が完了しなかったならば、冬を待ち、夏鳥のように、秋になるとすぐに屋根や隠れ家をあたりに見回したりしないことに(慣れることである)。
§5.6.3obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit;
諸君にお願いだが、狩猟への熱意や喜びは、人々を雪や霜を冒して山や森へと駆り立てる。
belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas elicere solet?
遊びや喜びさえも引き出すのが常であるようなそれほどの忍耐を、私たちは戦争の不可欠な要求に対して発揮しないのだろうか。
§5.6.4adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint? ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
私たちの兵士の肉体はそれほどまでに軟弱で、心はそれほどまでに柔弱で、一冬を陣営で耐え、家を離れていることができないとでも私たちは考えているのだろうか。 まるで海戦でもあるかのように、嵐(天候)をうかがい、季節を観察することによって戦争を遂行し、暑さにも寒さにも耐えることができないとでもいうのだろうか。
§5.6.5erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, contendantque et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
もし誰かが彼らにこれらのことを突きつけるなら、彼らはきっと赤面するであろうし、自分たちの心と体には雄々しい忍耐が備わっており、自分たちは冬も夏も同様に戦争を遂行することができ、自分たちは軟弱さと怠惰の保護を護民官たちに委ねたわけではなく、祖先たちがこの権能(職)そのものを日陰や屋根の下で創設したのではないことを覚えている、と主張するであろう。
§5.6.6haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.
これらのことこそ、諸君の兵士の勇気に、またローマの名にふさわしい。 すなわち、目前に迫っているヴェイイやこの戦争だけを見つめるのではなく、将来に向けて他の戦争や他の諸民族に対する名声を求めることである。
§5.6.7an mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum,
あるいは、このことから評判における小さからぬ違いが生じる(従う)と諸君は考えるのか。 はたして近隣の諸民族が、ローマ人を次のような民族とみなすのか。 すなわち、もしどこかの都市が彼らの極めて短い時間の最初の突撃を耐え忍びさえすれば、その後は何も恐れる必要がない(ような民族である)とみなすのか。
§5.6.8nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetus potius bella quam perseverantia gerat?
それとも、ローマ軍を、長期にわたる包囲の退屈さも、冬の厳しさも、一度包囲した都市から退散させることはできず、勝利以外の戦争のいかなる結末も知らず、突撃によってではなく忍耐によって戦争を遂行する(ような民族である)というのが、私たちの名の恐怖であるのか。
§5.6.9quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit atque expugnat,
そしてこの(忍耐)は、あらゆる種類の軍務において確かに必要であるが、とりわけ都市の包囲において必要不可欠である。 それらの都市の大部分は、防御壁や自然の地形によって攻略不可能であるが、時間そのものが飢えと渇きによって征服し、攻略するのである。
§5.6.10sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequiquam in Etruria quaerunt.
もし護民官たちが敵にとっての援助(助け)とならず、ヴェイイ人が、エトルリアで無駄に求めている保護(支援)をローマで見出すのでなければ、時間そのものがヴェイイを攻略するであろうように。
an est quicquam,
はたして、次のようなことほど、ヴェイイ人にとって望ましいこととして等しく起こりうる(生じうる)ことがあるだろうか。
§5.6.11quod Veientibus optatum aeque contingere possit, quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione castra impleantur? at hercule apud hostis tanta modestia est,
すなわち、まずローマ市が、次いで感染によるかのように陣営が、不和(煽動)によって満たされることである。
§5.6.12ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint animos;
しかし、誓って敵の間ではこれほど大きな規律(従順さ)があるため、包囲の退屈によっても、またついに(下された)王政(の樹立)によっても、彼らの間では何ら革新(変化)がなされておらず、エトルリア人から援助を拒まれたことも彼らの心を苛立たせてはいない。
§5.6.13morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos inpune dicuntur.
というのも、煽動の首謀者は誰であれ直ちに死ぬことになるだろうし、諸君の間では罰せられずに語られているようなことを語ることは、誰にも許されないからである。
§5.6.14fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit;
軍旗を捨てるか、守備位置を離れる者は、撲殺刑に値する。
auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione audiuntur;
しかし、軍旗を捨て、陣営を脱走することをそそのかす者たちが、一人二人の兵士に対してではなく、全軍に対して、民会で公然と聴かれている。
§5.6.15adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis quieti audire et dulcedine potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis.
これほどまでに諸君は、護民官が語ることは何であれ、たとえそれが祖国を裏切り国家を解体するためのものであっても、静かに聴くことに慣れてしまっており、その職権の甘美さに囚われて、その陰にいかなる犯罪をも潜ませることを許している。
§5.6.16reliquum est, ut, quae hic vociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non patiantur,
あとは、彼らがここでわめき散らしているのと同じことを、陣営において、また兵士たちの間で実行し、軍隊を堕落させ、彼らが指揮官たちに従うことを許さないようにするばかりである。
§5.6.17quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam vereri militiae.
なぜなら、ローマにおける自由とは、結局のところ、元老院も、政務官も、法律も、祖先の風習も、父祖の制度も、軍の規律も敬わないことなのだから。
”
」