§41.2.1Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;
ヒストリア人たちは、ローマの陣営がティマウース湖へと移動するやいなや、自らは丘の背後の隠れた場所に陣取り、そこから迂回路を通って行軍の後を追い、あらゆる機会をうかがっていた。
§41.2.2nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat.
陸や海で行われていることで、彼らの目を逃れるものは何もなかった。
§41.2.3postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur.
陣営の前方の守備隊が脆弱であること、また、陣営と海の間の市場が、陸上または海上のいかなる防護壁もない状態で、商売をする非武装の群衆で賑わっているのを見ると、彼らはプラケンティア大隊と第二軍団の中隊という2つの守備隊に同時に襲いかかった。
§41.2.4nebula matutina texerat inceptum;
朝の霧が彼らの企てを覆っていた。
qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit.
霧が太陽の最初の温もりで散りゆくにつれて、すでにいくらか光を通すようになったものの、いつものように不確かな光は、それを見る者にあらゆる物の姿を多様に見せて、このときもまたローマ人たちを惑わし、彼らに実際よりもはるかに大きな敵の戦列を示した。
§41.2.5qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt.
これに恐怖した両方の守備隊の兵士たちが、凄まじい混乱のうちに陣営へと逃げ込んだとき、彼らは、自らがもたらした以上の少なからぬ恐怖をそこで引き起こした。
§41.2.6nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset.
というのも、彼らは何から逃げてきたのかを言うことも、問い詰める人々に対して返答をすることもできず、また門のところでは、襲撃を持ちこたえる守備隊が誰もいない場所であるかのように叫び声が聞こえ、さらに暗闇の中で互いに衝突し合う者たちの混雑によって、敵が防壁の内側にいるのかどうかが不確かに思われたからである。
§41.2.7una vox audiebatur ad mare vocantium;
ただ「海へ! 」と呼ぶ声だけが聞こえていた。
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
それは、おそらく誰か一人が無計画に叫んだものであったが、たちまち陣営全体のあちこちに響き渡った。
§41.2.8itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.
そのため、最初はまるでそう命じられたかのように少数の者が、ある者は武装し、大部分は武装せずに海へと駆け下り、次いでより多くの者が、最後にはほぼ全員が、そして執政官自身もそうした。 彼は逃げる者たちを呼び戻そうと無駄に試み、命令によっても、権威によっても、懇願によっても、ついに何の影響も及ぼせなかったのである。
§41.2.9unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus.
ただ一人、第二軍団の軍事術兵マルクス・リキニウス・ストラボだけが、自らの軍団から3つの軍旗とともに取り残されて踏みとどまった。
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
ヒストリア人たちは誰も武装して立ち向かってくる者がいないのを見ると、もぬけの殻となった陣営に突入し、総司令部で兵たちを整列させ、激励していた彼を急襲した。
§41.2.10proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt.
戦闘は抵抗する者たちの少なさに比して激しいものであり、軍事術兵と彼の周囲に踏みとどまっていた者たちが殺害されて初めて終了した。
§41.2.11praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
総司令部が破壊され、そこにあったものが略奪されると、敵は財務官幕僚部、市場、およびクィンタナ通りへと達した。
§41.2.12ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
そこで、あらゆる物が用意され陳列されている豊富なお馳走と、財務官幕僚部に整えられた寝台を見つけると、小王は横たわって宴会を始めさせた。
§41.2.13mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt;
まもなく他の者たちも皆、武器や敵のことを忘れて同じことをした。
et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.
そして、彼らにとって贅沢な暮らしは不慣れなものであったため、飽くことなくワインと食べ物で身体を満たした。