Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §41.2.1-41.2.13

伊斯特拉人突袭军营与罗马军溃逃

第 1564 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

伊斯特拉人突袭了防守薄弱的罗马军营,引发了恐慌,包括执政官在内的罗马人纷纷向大海逃跑。尽管军事护民官斯特拉博等人在总司令部坚守抵抗至战死,攻入军营的伊斯特拉小王和士兵们却在丰富的物资面前开始宴饮。

§41.2.1Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti; §41.2.2nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat.
伊斯特拉人一见罗马军营移至蒂马武斯湖,便亲自驻扎在山丘后的隐蔽处,并从那里通过迂回的道路尾随军队,伺机而动;陆上和海上所发生的一切,没有一样逃过他们的眼睛。
§41.2.3postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur.
在看到营前的哨所薄弱,且营地与大海之间的集市聚集着毫无陆路或水路防卫、正在经商的无武装人群后,他们同时袭击了两个哨所,即普拉肯提亚大队和第二军团中队的哨所。
§41.2.4nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit.
清晨的薄雾曾掩盖了他们的企图;随着雾气在太阳最初的温暖中消散,光线虽然已有些许透亮,但正如往常那样依然模糊,给注视者呈现出万物纷繁复杂的景象,此时也同样迷惑了罗马人,向他们展示出比实际庞大得多的敌军战线。
§41.2.5qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt.
对此感到恐惧的两处哨所士兵在大乱之中逃回营地时,在此处造成的恐慌,比他们自己身上所带有的还要多出不少。
§41.2.6nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset.
因为他们既不能说出自己因何逃跑,也无法对询问者做出回答;并且在城门处听到了呼喊声,仿佛是在一个没有任何哨所可以抵挡袭击的地方;而在黑暗中相互撞击的人群的奔走,也让人无法确定敌人是否已经进入了防墙之内。
§41.2.7una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
只听到一声呼唤人们走向大海的叫喊;这或许是某个人无意中随口喊出的一声,却顿时响彻了营地的各个角落。
§41.2.8itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.
因此起初,仿佛受命如此行事一般,少数人——一些人武装,大部分人未武装——奔向大海,接着是更多的人,最后几乎是所有人,连执政官本人也如此,因为他在徒劳地企图召回逃跑者之后,最终无论通过命令、威信还是哀求,都无法发挥作用。
§41.2.9unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus.
只有一个人留了下来,即第二军团的军事护民官马尔库斯·利基尼乌斯·斯特拉博,他被自己的军团留在了后面,带着三面军旗。
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
伊斯特拉人在对空无一人的营地发起进攻后,由于没有其他武装人员前来迎战,便在总司令部袭击了正在整队并激励部下的他。
§41.2.10proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt.
战斗的激烈程度与抵抗人数之少不成比例,直到军事护民官以及在他周围坚守的人被杀害,战斗才宣告结束。
§41.2.11praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
总司令部被捣毁,其中的财物被掠夺一空后,敌军到达了财务官幕僚部、集市和金塔纳通道。
§41.2.12ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
在那里,当他们发现所有东西都已准备就绪并陈列开来、且财务官幕僚部里铺好了卧榻时,小王便躺下开始设宴。
§41.2.13mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.
很快,其他所有人也都忘记了武器和敌人,纷纷效仿;而且,由于他们不习惯较奢侈的生活,便更加贪婪地用美酒和食物填满自己的身体。

词汇与语法注释

  1. §41.2.3forum turba inermi frequens — 作为 `viderunt` 宾语的“对格+不定式”结构(省略了 `esse`)。`turba inermi` 是表示手段或原因的夺格,修饰形容词 `frequens`(拥挤的、充满的)。
  2. §41.2.4perlucens iam aliquid — `aliquid` 是中性单数对格,用作副词,意为“有些、稍微”,修饰现在分词 `perlucens`(透光的)。主句的主语是 `lux`。
  3. §41.2.5haud paulo ibi plus ... terroris — `haud paulo` 是表示程度差异的夺格,意为“不少”,修饰比较级 `plus`。`terroris` 是修饰 `plus` 的部分属格。`quam quod` 中的 `quod` 是关系代词(省略了先行词 `id`),作 `attulerant` 的直接宾语。
  4. §41.2.6ut ubi nulla esset statio — 由 `ut ubi`(仿佛在……的地方)引导的从属句,使用未完成过去时虚拟式 `esset` 来表示假设的情境。
  5. §41.2.8cum ... conatus — 异态动词 `conor` 的完成时分词 `conatus` 在此既可以解释为 `cum` 从句中的第一个谓语(省略了 `esset`,即 `conatus esset`),也可以作为与该从句的主动词 `valuisset` 并列的分词。
  6. §41.2.10atrocius quam pro paucitate — 前置词 `pro` 在此意为“与……相称、成比例”。与比较级 `atrocius` 结合,表示不成比例:“比抵抗者人数之少所相称的程度更为激烈”,即“考虑到抵抗者如此之少,战斗却异常激烈”。
  7. §41.2.13ut quibus insuetus liberalior victus esset — `ut` + 关系代名词 `quibus`(与格) + 虚拟式(`esset`)的结构,用于表示原因,解释主句主语(`ceteri omnes`)的特征或背景(“因为对他们而言……”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §41.2.1-41.2.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:41.2.1-41.2.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。