§40.5.1huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur;
この犯行の残虐さは、いわば新たな炎を王への憎悪に加え、人々が公然と彼自身と子供たちを呪うほどであった。
quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt.
これらの呪いはすぐにすべての神々によって聞き届けられ、彼自身が自らの血族に対して荒れ狂う結果をもたらした。
§40.5.2perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.
なぜならペルセウスは、マケドニア人の群衆の間で弟デメトリウスの支持と尊厳が高まり、ローマ人の間でも好意が増大しているのを日ごとに目の当たりにするにつれ、悪行による以外には自分には王位への希望は何も残されていないと考え、そのただ一つのことにすべての思考を向けたからである。
§40.5.3ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.
しかし、女のような心で考えていたその計画に対してさえ、自分ひとりでは十分に強固ではないと信じていたので、彼は父の友人たちを一人ずつ、入り組んだ言葉で探り始めた。
§40.5.4et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant;
そして最初は、彼らのうちのある者たちはそのような企てを拒絶する者の様子を示した。 なぜなら彼らはデメトリウスにより多くの希望を置いていたからである。
§40.5.5deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt.
その後、ローマ人に対するフィリッポスの憎悪が日ごとに増大し、それにペルセウスが取り入り、デメトリウスが全力を尽くして反対する中で、兄弟の陰謀に対して警戒を欠いた若者の破滅を心の中に見越し、起こるであろうことを後押しし、より強力な者の希望を育むべきだと考えて、彼らはペルセウスの側に身を寄せた。
§40.5.6cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.
他の諸々のことは、それぞれにふさわしい時期に行うべきこととして先送りにした。 現在は、すでに自発的に心を傾けていた戦争の計画へと王が駆り立てられ、全力でローマ人に対して煽られるようにすることが好ましいとされた。
§40.5.7simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composite sermones ad res Romanorum trahebant.
同時に、デメトリウスが日ごとに疑わしくなるように、彼らはあらかじめ示し合わせて会話をローマの話題へと向けた。
ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, §40.5.8iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
そこである者は彼らの風習や制度を、ある者は偉業を、ある者はまだ公共の場所も私的な場所も飾られていない都市そのものの外観を、またある者は指導者たちの一人ひとりを嘲笑したとき、警戒を欠いたこの若者は、ローマの名への愛と、兄に対抗してあらゆることを擁護することによって、自身を父親にとって不審な存在にし、かつ中傷の格好の標的にさせていた。
§40.5.9itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat.
そのため、父親はローマの事柄に関するあらゆる相談から彼を遠ざけ、完全にペルセウスの方を向いて、彼とともにそのことに関する考えを昼も夜も巡らせていた。
§40.5.10redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur;
偶然、援助を招くためにバスタルナイ人のもとへ送られていた者たちが帰還しており、そこから高貴な若者たちや、そのうちの一人が自らの姉妹をフィリッポスの息子への妻として約束しているような王家の血筋の者たちを引き連れてきていた。
erexeratque consociatio gentis eius animum regis.
そしてその部族との同盟は王の心を奮い立たせていた。
§40.5.11tum Perseus “quid ista prosunt?” inquit.
そのときペルセウスは言った。 「それらが何の役に立ちましょうか。
“nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.
外国からの援助の中に、国内の陰謀の中にある危険ほど多くの安全は決してありません。
§40.5.12proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
裏切り者とは言いたくありませんが、確かに私たちはスパイを内に飼っています。 彼がローマで人質であって以来、ローマ人はその身体を私たちに返しましたが、心は彼ら自身が持っています。
§40.5.13omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent. ”
ほぼすべてのマケドニア人の視線が彼に向けられており、ローマ人が与えた者以外の王を自分たちは持つことはないだろうと言っています。
§40.5.14his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.
」これらの言葉によって、それ自体ですでに病んでいた老人の心は煽られ、表情においてよりもむしろ心において、それらの中傷を受け入れていた。