Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §40.5.1-40.5.14

珀尔修斯陷害德米特里的阴谋

第 1508 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

珀尔修斯对弟弟德米特里日益高涨的人气感到危机,于是拉拢父亲的朋友们策划阴谋。他们利用德米特里亲罗马的言行不断挑唆腓力国王的猜忌,导致国王最终只与珀尔修斯密谋。

§40.5.1huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt.
这一罪行的残酷,仿佛给对国王的憎恨火上浇油,以至于人们公开诅咒他及他的子女;这些诅咒很快被众神听见,导致他自己对自己的血肉之躯施加暴行。
§40.5.2perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.
因为珀尔修斯日渐看清他的弟弟德米特里在马其顿大众中的支持与威望不断增长,且在罗马人中的好感也日益加深,他认为除了通过罪行之外,自己已毫无继承王位的希望,于是将所有的心思都投入到这一件事上。
§40.5.3ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare sermonibus perplexis institit.
然而,由于他认为单凭自己甚至不足以实施他那以妇人之心所谋划的计策,他开始用试探性的言辞,逐个摸底他父亲的朋友们。
§40.5.4et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; §40.5.5deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se adiungunt.
起初,他们中的一些人表现出拒绝此类事情的态度,因为他们对德米特里抱有更大的希望;随后,随着腓力对罗马人的憎恨与日俱增——对此珀尔修斯推波助澜,而德米特里则极力反对——他们心中预见到这位对兄弟阴谋毫无防备的青年的毁灭,认为应该顺水推舟,并扶持更有权势者的希望,于是投靠了珀尔修斯。
§40.5.6cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.
其余的事情,他们推迟到各自合适的时候再去推行;目前,他们决定要用尽一切手段煽动国王反对罗马人,并驱使他制定战争计划,而他本已自发地倾向于这些计划。
§40.5.7simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composite sermones ad res Romanorum trahebant.
同时,为了让德米特里日渐受到怀疑,他们合谋将谈话引向罗马人的事务。
ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, §40.5.8iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
在那里的谈话中,当有人嘲笑他们的风俗制度,有人嘲笑他们的功绩,有人嘲笑尚未在公共或私人场所进行装饰的城市本身的外观,还有人嘲笑他们的领袖个人时,这位毫无防备的青年,既出于对罗马之名的热爱,又出于与兄长对抗而处处为之辩护,使自己受到父亲的怀疑,并为各种指控提供了可乘之机。
§40.5.9itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes agitabat.
因此,父亲让他远离所有关于罗马事务的商议;父亲完全转向了珀尔修斯,日夜与他商讨那件事。
§40.5.10redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum regis.
碰巧,那些被派往巴斯塔奈人那里招募援军的人已经返回,并从那里带回了一些高贵的青年和王室成员,其中一人许诺将自己的姐妹嫁给腓力的儿子;与该族的结盟重振了国王的斗志。
§40.5.11tum Perseus “quid ista prosunt?” inquit.
这时珀尔修斯说:“那些有什么用呢?
“nequaquam tantum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.
外来的援助决不能提供像内部阴谋那样多的安全,相反却充满了危险。
§40.5.12proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu, cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent.
我不想说是叛徒,但我们确实在怀中养着一个间谍。 自从他在罗马做人质以来,罗马人把他的肉体还给了我们,但他的心却由他们自己掌控。
§40.5.13omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent. ”
几乎所有马其顿人的目光都投向了他,他们说,除了罗马人赐予的人之外,他们不会有别的国王。
§40.5.14his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam vultu ea crimina accipiebat.
” 这些话煽动了老人那本身已病态的心灵,比起在脸色上,他更在心里接受了这些指控。

词汇与语法注释

  1. §40.5.1quae dirae — 关系形容词(关系连接)的用法。关系代词 quae 修饰名词 dirae(诅咒),承接前句中人们进行的诅咒(exsecrarentur),意为“这些诅咒”。
  2. §40.5.1ut saeviret ipse in suum sanguinem, effecerunt — 由 ut 引导、使用虚拟语气 saeviret 的结果从句,作为动词 effecerunt 的宾语。表示神明听见诅咒后的结果,即使得国王自己对自己的血亲施加暴行。
  3. §40.5.3quod muliebri cogitabat animo — 关系代词 quod 为宾格,指代先行词 id(珀尔修斯正在谋划的计划)。muliebri animo(以妇人之心)为方式夺格,形容其阴险懦弱的阴谋策划方式。
  4. §40.5.5adiuvandum, quod futurum erat, rati — adiuvandum 为将来被动分词(动形容词),省略了不定式 esse。它在由 rati(reor 的完成分词主格复数,修饰主句主语)引导的“对格加不定式”结构中作宾语,意为“判定那将要发生的事应当予以顺水推舟”。
  5. §40.5.8omnia tuendo — tuendo 是异态动词 tueor(维护、辩护)的动名词夺格,表示手段:‘通过为一切事物辩护’。指德米特里因处处维护与罗马相关的事物而使自己陷入不利境地。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §40.5.1-40.5.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:40.5.1-40.5.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。