§40.4.1earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.
その残虐さは、それ自体でも忌まわしいものであったが、ある一つの家の破滅がそれをさらに忌まわしいものとした。
§40.4.2Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat;
フィリッポスは、テッサリア人の有力者ヘロディクスを何年も前に殺害していた。
generos quoque eius postea interfecit.
その後、その娘婿たちをも殺害した。
in viduitate relictae filiae singulos filios parvos habentes.
未亡人として残された娘たちには、それぞれ幼い息子が一人ずついた。
§40.4.3Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus.
その女たちの名はテオクセナとアルコーであった。
Theoxena multis petentibus aspernata nuptias est:
テオクセナは多くの求婚者があったものの、結婚を拒絶した。
§40.4.4Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit.
アルコーは、アイニアネス人の抜きん出た有力者であるポリュスという男に嫁ぎ、彼のもとで多くの子供を産んだが、全員を非常に幼いまま残して世を去った。
§40.4.5Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit;
テオクセナは、姉妹の子供たちが自らの手で育てられるようにポリュスと結婚した。
et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura.
そして、まるで全員を自分自身が産んだかのように、我が子と姉妹の子を等しい配慮のもとに置いた。
§40.4.6postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit
殺害された者たちの子供たちを捕らえるという王の布告を受け取った後、彼らが王の欲望だけでなく守衛たちの欲望の慰みものになるであろうと考えた彼女は、恐るべき行為へと心を向けた。
§40.4.7ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in potestatem Philippi venirent.
そして、彼らがフィリッポスの支配下に入るよりは、むしろ自分の手で全員を殺すとあえて言った。
§40.4.8Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
ポリュスはこれほど恐ろしい犯行への言及を忌み嫌い、彼らをアテナイの信頼できる宿主のもとへ送り届けると言い、自らも逃亡の同行者となることを約束した。
§40.4.9proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.
彼らは、毎年建国者アイネイアスに対して盛大な儀式をもって行う、定められた犠牲祭のために、テッサロニキからアイネイアへと出発する。
§40.4.10ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt tamquam redituri Thessalonicam: sed traicere in Euboeam erat propositum.
そこで、厳かな祝宴によって一日を過ごした後、皆が眠りについた第三交代監視のころに、彼らはテッサロニキに戻るかのようにポリュスが用意しておいた船に乗り込む。 しかし、その意図はエウボイアへと渡ることであった。
§40.4.11ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum armatum ad retrahendam eam navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea.
しかし、彼らが逆風に抗って無駄に進もうとしているうちに、陸の近くで夜が明けた。 港の警備を指揮していた王の部下たちは、その船を引き戻すために武装した快速艇を送り出し、その船なしには戻るなという厳しい命令を与えた。
§40.4.12cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat;
すでに接近してきたとき、ポリュスは漕ぎ手や船乗りたちを励ますことに専念していた。
interdum manus ad caelum tendens deos, ut ferrent opem, orabat.
時には天に手を伸ばし、神々に助けを求めて祈っていた。
§40.4.13ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque gladiis “mors” inquit “una vindicta est.
その間、恐れを知らぬその女は、ずっと前から考えていた犯行へと立ち戻り、毒を水に溶かし、剣を取り出した。 そして、杯を目に見えるところに置き、剣を抜いてこう言った。 「死こそが、唯一の救いである。
§40.4.14viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam.
死への道はこれらである。 それぞれの心が望む道によって、王の傲慢から逃れよ。
agite, iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut haurite poculum, si segnior mors iuvat.
さあ、我が若者たちよ、まず年長であるお前たちから、剣を取るか、あるいは緩やかな死が望みなら杯を飲み干すがよい。
” et hostes aderant et auctor mortis instabat.
」敵が迫り、死を促す者が迫っていた。
§40.4.15alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur.
ある者はこの、別の者はあの死に方で命を絶たれ、息も絶え絶えのまま船から投げ落とされた。
ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit.
その後、彼女自身は死の伴侶である夫を抱きしめ、海へと身を投げた。
nave vacua dominis regii potiti sunt.
王の部下たちは、主を失って空になった船を手に入れた。