§37.2.1praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn.
その後、法務官たちが担当任務を抽選で決めた。
Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam.
ルキウス・アウルンクレイウスが首都任務、グナエウス・フルウィウスが外国人担当任務、ルキウス・アエミリウス・レギッルスが艦隊、プブリウス・ユニウス・ブルトゥスがエトルリア、マルクス・トゥッキウスがプーリアとブルッティウム、ガイウス・アティニウスがシチリアとなった。
§37.2.2consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M’. Acilio — duae autem legiones erant — accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, §37.2.3equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti;
次いで、ギリシア任務が割り当てられていた執政官に、マニウス・アキリウスから受け取る予定であったあの軍――それは2個軍団であったが――への補強として、ローマ市民の歩兵3000名が追加され、騎兵100名、そしてラティウム名の同盟諸都市の歩兵5000名、騎兵200名が追加された。
et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.
そして、任務地に到着した際、もし国家の利益にかなうと思われるならば、軍をアジアに渡らせるべきであるという決定が付け加えられた。
§37.2.4alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.
もう一人の執政官には、完全に新しい軍が割り当てられた。 ローマの2個軍団、およびラティウム名の同盟諸都市の歩兵1万5000名、騎兵600名である。
§37.2.5exercitum ex Liguribus Q. Minucius — iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse — traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
クィントゥス・ミヌキウスは、リグリア人からなる軍を――というのも、彼はその任務がすでに完了し、リグリア人の全民族が降伏したと書き送っていたからであるが――ボイイ人の地へと移し、戦争に敗れたボイイ人を、彼が罰として没収した土地から退去させているところであった前執政官プブリウス・コルネリウスに引き渡すよう命じられた。
§37.2.6duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.
前年に徴募されていた2個の首都軍団が、法務官マルクス・トゥッキウスに与えられ、またプーリアとブルッティウムを保持するために、同盟諸都市およびラティウム名の歩兵1万5000名と騎兵600名が与えられた。
§37.2.7A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
前年の法務官で、軍とともにブルッティウムを保持していたアウルス・コルネリウスに対して、もし執政官がそう望むなら、アイトリアに渡された軍団を、もしマニウス・アキリウスがそこに留まることを望むなら彼に引き渡すように、と命令が下された。
§37.2.8si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret.
もしアキリウスがローマに戻ることを望むなら、アウルス・コルネリウスがその軍とともにアイトリアに留まるように、と。
C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites.
ガイウス・アティニウス・ラベオが、マルクス・アエミリウスからシチリアの任務と軍を引き受け、また彼が望むなら、補強としてその州自体から歩兵2000名と騎兵100名を徴募することが決定された。
§37.2.9P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites;
プブリウス・ユニウス・ブルトゥスは、エトルリア人の地のために、新しい軍、すなわちローマの1個軍団と同盟諸都市およびラティウム名の1万の歩兵、ならびに400の騎兵を徴募した。
§37.2.10L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere.
海上任務を得たルキウス・アエミリウスは、前年の法務官マルクス・ユニウスから長船20隻と同盟市水兵を受け取るよう命じられ、また自身で1000名の水兵と2000名の歩兵を徴募し、それらの船と兵とともにアジアに向けて出発し、ガイウス・リウィウスから艦隊を受け取るよう命じられた。
§37.2.11duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti.
2つのヒスパニアとサルディニアを保持している者たちに対し、命令権が1年間延長され、同じ軍が割り当てられた。
§37.2.12Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae;
シチリアとサルディニアには、前年と同様に、それぞれ 2回分の10分の1穀物税が課された。
Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
シチリアのすべての穀物は、アイトリアの軍のもとへ運ばれるよう命じられ、サルディニアからは、一部はローマへ、一部はシチリアの穀物と同じ場所へ運ばれるよう命じられた。