§37.2.1praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam.
随后,法警们抓阄分配了行省:卢基乌斯·阿ウルンクレイウス获得城市司法权,格奈乌斯·富尔维乌斯获得外侨司法权,卢基乌斯·埃米利乌斯·雷吉鲁斯获得舰队,普布利乌斯·尤尼乌斯·布鲁图斯获得埃特鲁里亚,马尔科斯·图基乌斯获得阿普利亚和布鲁提乌姆,盖乌斯·阿蒂尼乌斯获得西西里。
§37.2.2consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M’. Acilio — duae autem legiones erant — accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, §37.2.3equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.
接着,对于那个被授配了希腊行省的执政官,作为对他将要从马尼乌斯·阿基里乌斯那里接收的军队(这军队包含两个军团)的补充,追加了三千名罗马公民步兵、一百名骑兵,以及五千名拉丁同盟的盟军步兵和二百名骑兵;并且还附加了一项决定:当他到达行省后,如果认为对国家有利,他可以把军队渡海运往亚洲。
§37.2.4alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.
给另一位执政官授配了一支完全崭新的军队:两个罗马军团,一万五千名拉丁同盟的盟国步兵,以及六百名骑兵。
§37.2.5exercitum ex Liguribus Q. Minucius — iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse — traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
昆克图斯·米努基乌斯被命令将利古里亚人中的军队——因为他已经写信汇报该行省已被平定,利古里亚全体部族均已投降——调往波伊人领地,并移交给前执政官普布利乌斯·科尔内利乌斯,后者当时正将波伊人从他在战争中击败他们后作为惩罚而没收的土地上迁走。
§37.2.6duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.
在前一年征募的两个城市军团被交给了法警马尔科斯·图基乌斯,此外还有一万五千名同盟及拉丁名步兵和六百名骑兵,用以防守阿普利亚和布鲁提乌姆。
§37.2.7A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi vellet; §37.2.8si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret.
前一年的法警奥卢斯·科尔内利乌斯曾率军防守布鲁提乌姆,他接到命令:如果执政官认为合适,在马尼乌斯·阿基里乌斯愿意留在当地的情况下,将渡海运往埃托利亚的军团移交给阿基里乌斯;如果阿基里乌斯更愿意返回罗马,则由奥卢斯·科尔内利乌斯率领这支军队留在埃托利亚。
C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites.
决定由盖乌斯·阿蒂尼乌斯·拉贝奥从马尔科斯·埃米利乌斯手中接管西西里行省和军队,并且如果他愿意,可以从该行省本身征募二千名步兵和一百名骑兵作为补充。
§37.2.9P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites;
普布利乌斯·尤尼乌斯·布鲁图斯为埃特鲁里亚征募了一支新军:一个罗马军团、一万名同盟及拉丁名步兵以及四百名骑兵。
§37.2.10L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Livio accipere.
获得海上行省的卢基乌斯·埃米利乌斯被命令从前一年的法警马尔科斯·尤尼乌斯那里接收二十艘长船和海军盟友,并由他自己征募一千名海军盟友、二千名步兵;率领这些船只和士兵前往亚洲,并从盖乌斯·利维乌斯手中接管舰队。
§37.2.11duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti.
对于防守两个西班牙和撒丁尼亚的人,其帝国命令权延长了一年,并授配了相同的军队。
§37.2.12Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
在西西里和撒丁尼亚,征收了与前一年等额的双重十分之一谷物税;所有西西里的谷物均被命令运往埃托利亚给军队,而撒丁尼亚的谷物部分运往罗马,部分运往埃托利亚,与西西里的运往同一地方。