§37.3.1priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
執政官たちが任務地へ出発する前に、神官たちによって不吉な前兆のお祓いがなされることが決定した。
§37.3.2Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium valvaeque deformarentur;
ローマでは、ユノ・ルキナの神殿に雷が落ち、その結果、破風と扉が変形した。
Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati;
プテオリでは、数箇所で壁と門が雷に打たれ、二人の人間が息絶えた。
§37.3.3Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos;
ヌルシアでは、晴天であったにもかかわらず雨雲が発生したことが十分に確かであるとされ、そこでもまた二人の自由民の人間が息絶えた。
terra apud se pluvisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
トゥスクルムの人々は自分たちのところで土の雨が降ったと知らせてき、レアテの人々は自分たちの土地でラバが出産したと知らせてきた。
§37.3.4ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, §37.3.5data non fuerat.
これらの不吉な前兆はお祓いされ、ラティウムの祝祭がやり直された。 なぜなら、ラウレントゥムの人々に対して、与えられるべき肉が、与えられていなかったからである。
supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.
また、十人官たちが書に基づいてどの神々に対して行われるべきかを布告したところの祈願式も、それらの宗教的恐れのために行われた。
§37.3.6decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
父母ともに健在である自由の身分の少年10名、少女10名がその犠牲式に招かれ、十人官たちは夜間に乳飲み獣を用いて神事を行った。
§37.3.7P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit.
プブリウス・コルネリウス・スキピオ・アフリカヌスは、出発する前に、カピトリウムへと登る道に向かい合う形で、カピトリウムの丘の上に、7つの金めっきされた像と2頭の馬の像を伴うアーチを建て、そのアーチの手前に大理石の2つの水盤を設置した。
§37.3.8per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
同じ頃、アイトリア人の指導者43名(その中にはダモクリトスとその兄弟も含まれていた)が、マニウス・アキリウスによって派遣された2つのコホルスによってローマに連行され、ラウトゥミアイに投げ込まれた。
cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit.
執政官ルキウス・コルネリウスは、その後それらのコホルスに対し、軍のもとへ戻るように命じた。
§37.3.9— legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
エジプトの王プトレマイオスと王妃クレオパトラからの使節たちが、執政官マニウス・アキリウスがアンティオコス王をギリシアから追い払ったことを祝してやって来て、アジアに軍を渡らせるよう勧めながら次のように述べた。
§37.3.10omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, §37.3.11quae censuisset senatus, paratos fore.
アジアだけでなくシリアにおいても、すべてが恐怖に打ちのめされており、エジプトの王たちは、元老院が決定するであろう事柄に対して、準備を整えているであろう、と。
gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris.
王たちに感謝が捧げられ、使節たちに対して、一人につき4000アスに相当する贈り物が与えられるよう命令が下された。