§35.50.1nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventis aequis auribus accipi.
また、彼(クィンクティウス)は双方に対して極めて巧みに答えたと思われ、好意を抱いている人々の間でその演説が好意的な耳をもって受け入れられるのは容易なことであった。
§35.50.2nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos, quos populus Romanus censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent.
実際、全員がアカイア民族にとっても、ローマ人民が決定したのと同じ人々を敵および味方と判断し、アンティオコスとアイトリア人の双方に対して宣戦を布告することを命じることについては、いかなる議論も疑念も生じなかった。
§35.50.3auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.
彼らはまた、クィンクティウスが提案した通り、500人の兵士の支援軍をカルキスへ、500人をペイライエウスへと直ちに派遣した。
§35.50.4erat enim haud procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
というのも、アテナイでは、贈賄の希望によって金で買収されやすい大衆を、一部の者たちがアンティオコスの側へと引き込んでいたため、情勢は暴動寸前にあったが、ついにローマ派の者たちによってクィンクティウスが呼び出され、あるレオンという男の告発によって、離反の首謀者アポロドロスが有罪宣告を受け、流刑に処されたからである。
§35.50.5et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit;
こうしてアカイア人からは、厳しい回答を携えて使節団が王のもとへ戻った。
Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.
ボイオティア人は確実な回答は何もせず、アンティオコスがボイオティアにやって来たときに、そのときになって初めて、自分たちが何をなすべきかを熟考するつもりであると答えた。
§35.50.6Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientis, si possent, exciperent,
アンティオコスは、アカイア人とエウメネス王の双方がカルキスの守備のために[兵を]送ったと聞き、自分の部下たちが先手を打ち、可能であれば、やって来る敵を途中で迎え撃つことができるよう、急ぐべきだと考えた。
§35.50.7Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non ita multos Aetolos ducit.
メニッポスをおよそ3000人の兵士とともに派遣し、ポリュクセニダスを全艦隊とともに派遣した。 彼自身は数日後、自軍の兵士6000人と、ラミアで急遽集めることができた軍勢から、それほど多くはないアイトリア人たちを率いて進軍した。
§35.50.8Achaei quingentiet ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt;
アカイア人500人と、エウメネス王から送られた適度な支援軍は、カルキス出身のクセノクレイデスの指揮のもと、進路がまだ封鎖されていなかったため、安全にウーリポスを渡ってカルキスに到着した。
§35.50.9Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, §35.50.10haberet, venerunt.
ローマの兵士たちもまた、彼ら自身およそ500人であったが、ボイオティアからエウボイア島への渡り口があるヘルマイオンの近く、サルガネウスの前にメニッポスがすでに陣営を張っていた時に到着した。
Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus.
ミキュティオが彼ら(ローマ兵)に同行していたが、彼はまさにこの守備隊を要請するために、カルキスからクィンクティウスのもとへ派遣された使節であった。
§35.50.11qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.
彼は敵によって通路が封鎖されているのを見ると、アウリスへの行軍を断念してデーリオンへと進路を変えた。 そこからエウボイアへと渡るつもりであった。