§26.14.1hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt, quam forti animo id, quod probabant, exsequi potuerunt:
ウィッリウスのこの演説を賛同して聞いた者の方が、自分が正しいと認めたことを強い意志をもって実行できた者よりも多かった。
§26.14.2maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.
元老院の過半数は、多くの戦争においてしばしば経験されたローマ人民の寛大さが自分たちに対しても和らぎうるものとなるであろうと確信して、ローマ人にカプアを降伏させるための使節を派遣することを取り決め、そして派遣した。
§26.14.3Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mall, venenum omnes sumpserunt;
およそ27人の元老院議員たちがウィビウス・ウィッリウスに従って彼の家に行き、彼とともに会食し、ワインによって正気を失わせることで、差し迫った災厄の感覚から気をそらすことができた限りにおいて、全員が毒を仰いだ。
§26.14.4inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriaeque casum alii, ut eodem rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt.
その後、宴会がお開きになると、互いに右手を交わし、最後の抱擁をして、自分たちと祖国の運命をともに涙を流して嘆きながら、ある者たちは同じ薪で火葬されるために留まり、他の者たちは各自の家へと帰っていった。
§26.14.5impletae cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt: itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius, quam aperirentur hostibus portae, expirarunt.
食物とワインで満たされた血管は、死を早めることにおいて毒の効力をより弱くした。 それゆえ、彼らの大部分は一晩中、そして翌日の一部にわたって瀕死の状態で苦しんだものの、全員が、敵に対して門が開かれる前に息を引き取った。
§26.14.6postero die porta Iovis quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulis aperta est.
翌日、ローマの陣営に面していたユピテル門が前執政官の命令によって開かれた。
ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato.
そこからガイウス・フルウィウス副官とともに、一つの軍団と二つの騎兵同盟部隊が導入された。
§26.14.7is cum omnium primum arma telaque, quae Capuae erant, ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit.
彼は、何よりもまずカプアにあった武器や投射兵器を自らのもとに集めさせ、すべての門に衛兵を配置して誰も退出することも送り出されることもできないようにした上で、カルタゴの守備隊を捕らえ、カンパニアの元老院議員たちにローマの将軍たちの陣営に行くよう命じた。
§26.14.8quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent.
彼らがそこへ到着すると、直ちに彼ら全員に鎖がかけられ、自分たちが所有している金や銀をすべて財務官たちのところに持参するよう命じられた。
auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta.
金は2070ポンド、銀は3万1200ポンドであった。
§26.14.9senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.
25人の元老院議員がカレスの拘留所に、28人がテアヌムへと送られた。 彼らは、その意見によってローマからの離反が最も強く行われたことが明らかであった者たちであった。