§26.15.1de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvio durior sententia erat.
カンパニア元老院の処罰については、フルウィウスとクラウディウスの間で全く意見が一致しなかった。 クラウディウスは許しを与えることに傾いていたが、フルウィウスの意見はより厳しいものであった。
§26.15.2itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:
それゆえアッピウスは、この件の決定権すべてをローマの元老院に委ねようとした。
§26.15.3percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis, et num ope eorum in bello forent adiuti.
彼は、彼ら(カプア人)がラティウム同盟の誰かと計画を共有したかどうか、また戦争において彼らの援助によって助けられたかどうかを元老院議員たちが尋問する機会が与えられることもまた公平であると考えた。
§26.15.4id vero minime committendum esse Fulvius dicere, ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi et subicerentur indicibus, quis neque quid dicerent neque quid facerent, quicquam umquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum extincturumque.
しかし、忠実な同盟者たちの心が、不確かな罪状によって動揺させられ、自分たちが何を言うかも何をすることにもかつて一度も全く意に介さなかったような密告者たちの手に委ねられるようなことは、決して許されるべきではないとフルウィウスは言い、それゆえ自分自身がその尋問を揉み消し、消し去るつもりであると主張した。
§26.15.5ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma expectaturum, Fulvius, §26.15.6ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit, uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam bucinam praesto essent.
この対話から彼らが立ち去ったとき、アッピウスは、同僚がいくら激しく話していても、このような重大な件についてはローマからの書簡を待つであろうと疑わなかったが、フルウィウスは、そのこと自体が計画の障害とならないように、将軍幕舎を解散させつつ、軍団のトリブヌスたちと同盟部隊の長官たちに、選抜された二千の騎兵に対して第三のラッパの合図で参集するように命じるよう指示した。
§26.15.7cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce portam intravit atque in forum perrexit;
この騎兵とともに夜間にテアヌムへ出発し、夜明けに門から入り、広場へと直進した。
concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia haberet.
騎兵の最初の進入に際して群衆が集まったところで、彼はシディキニ人の政務官を召喚するよう命じ、彼が勾留しているカンパニア人たちを引き出すよう命じた。
§26.15.8producti omnes virgisque caesi ac securi percussi.
引き出された者たちは全員、鞭で打たれ、斧で斬首された。
inde citato equo Cales percurrit;
そこから彼は馬を急がせてカレスへと駆け抜けた。
ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit.
そこで彼が裁判壇に着座し、引き出されたカンパニア人たちが柱に縛り付けられていたとき、ローマから急使の騎兵が到着し、法務官ガイウス・カルプルニウスからの書簡と元老院決議をフルウィウスに手渡した。
§26.15.9murmur ab tribunali totam contionem pervasit, differri rem integram ad patres de Campanis.
裁判壇から群衆全体に、カンパニア人の件については未決定のまま元老院に委ねられるという囁きが広まった。
et Fulvius id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet.
フルウィウスもそれが事実であろうと考え、受け取った書簡を開封せずに懐にしまい、布告係に、リクトルに法に従って執行するよう命じるよう指示した。
ita de iis quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium.
こうしてカレスにいた者たちに対しても処刑が執行された。
§26.15.10tum litterae lectae senatusque consultum serum ad impediendam rem actam, quae summa ope adproperata erat, ne impediri posset.
その後、書簡と元老院決議が読まれたが、すでに実行されたことを阻むには遅すぎた。 その実行は、阻まれることがないようにと、全力を尽くして急がれたものであった。
§26.15.11consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam sese vellet,
すでに立ち上がろうとしていたフルウィウスに対し、カンパニア人のタウレア・ウィベッリウスが群衆の中を進みながら、名前を呼んで叫んだ。
§26.15.12resedisset Flaccus, “me quoque” inquit “iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem, quam ipse es, virum abs te occisum esse.
フラックスが、彼が自分に何を求めているのかと不思議に思って再び座ると、「私をも処刑するように命じよ」と彼は言った。
”
「お前自身よりもはるかに勇敢な男がお前によって殺されたのだと、お前が誇ることができるように。
§26.15.13cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret,
」フラックスが、彼は確かに正気ではないと言い、また、たとえ彼がそれを望んだとしても、自分は元老院決議によって禁じられていると言ったところ、するとウィベッリウスは言った。
§26.15.14tum Vibellius “quando quidem” inquit “capta patria, propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.
「祖国は奪われ、親族や友人は失われ、私自身が自らの手で妻と子供たちが屈辱を受けないようにと殺した今、私には私の市民たちと同じ死の機会さえ与えられないのだから、この忌まわしい生の復讐を勇気に求めよう。
” §26.15.15atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
」そして、衣服に隠し持っていた剣で自らの胸を正面から貫き、将軍の足元に瀕死の状態で倒れ伏した。