§10.46.1Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat;
すでに雪がすべてを覆い尽くし、屋外に留まることは不可能であった。
§10.46.2itaque consul exercitum de Samnio deduxit.
それゆえ執政官はサムニウムから軍を撤退させた。
venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus.
ローマに帰還する彼に、満場一致で凱旋式が授けられた。
triumphavit in magistratu insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.
彼は、その時代の習慣からすれば、際立って豪華な凱旋式によって、在任中に凱旋式を挙行した。
§10.46.3pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt;
恩賞で飾られた歩兵や騎兵たちが通り過ぎ、また乗馬して進んだ。
multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;
多くの市民冠、陣壁冠、城壁冠が目にされた。
§10.46.4inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, conparabantur;
サムニウム人から奪った戦利品が観衆の前に並べられ、その見事さと美しさにおいて、公共の場所を頻繁に装飾することで知られていた父親の戦利品と比較された。
§10.46.5nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti;
自分自身や父親たちの業績で有名な、何人かの貴族の捕虜が引き回された。
aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia — id aes redactum ex captivis dicebatur —, argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta.
また、253万3,000アスの重銅貨(この銅貨は捕虜の身代金から得られたものと言われていた)と、諸都市から奪取された1,830ポンドの銀が運ばれた。
omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est.
すべての銅と銀は国庫に収められ、兵士たちには戦利品から何も与えられなかった。
§10.46.6auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.
そして、兵士の給与のために市民税までもが課されたため、平民たちの間での反感は増大した。 もし戦利品としての金を国庫に納めるという名誉が退けられていたならば、兵士に戦利品から恩賞を与えることも、兵士の給与を支払うこともできたはずであったからである。
§10.46.7aedem Quirini dedicavit. quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio neque hercule tam exiguo tempore perficere potuisset);
彼はクゥィリヌスの神殿を献堂した(この神殿が戦闘の最中に誓願されたものであるとは、いかなる古い著者の中にも私は見出せないし、誓って、これほど短い時間でそれを完成させることは不可能であったろうが)。
§10.46.8ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis;
独裁官であった父親によって誓願された神殿を、執政官である息子が献堂し、敵の戦利品で飾った。
quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.
戦利品の数量は非常に多かったため、神殿やフォルムが飾られただけでなく、近隣の同盟市や植民市にも、彼らの神殿や公共の場所を飾るために分配された。
§10.46.9ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.
凱旋式ののち、その地域がサムニウム人によって脅かされていたため、彼は軍をウェスキヌス地方へ冬営のために率いた。
§10.46.10inter haec Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare adortus quadringentos septuaginta ditissimos, §10.46.11pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit, ceteram multitudinem oppidumque ipsum vi cepit.
これらのことの間に、執政官カルウィリウスはエトルリアにおいて、まずトロイルスを攻撃し始め、470人の最も富裕な者たちを、そこから退去することを許される条件として巨額の金を合意させて解放し、残りの群衆と町自体を武力で占領した。
inde quinque castella locis sita munitis expugnavit.
その後、要害の地に位置する5つの砦を攻略した。
caesa ibi hostium duo milia quadringenti, minus duo milia capta.
そこでは敵2,400人が殺され、2,000人足らずが捕虜となった。
§10.46.12et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum milia gravis aeris et stipendium eius anni militibus.
そして、和平を求めるファリスク人に対して、重銅貨10万アスと、その年の兵士たちの給与を支払うことを条件として、1年間の休戦を与えた。
§10.46.13his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus, quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci belli aequatum.
これらのことを成し遂げた後、彼は凱旋式を行うために任務地を去った。 その凱旋式は、サムニウム人に対するものとしては同僚の凱旋式ほど華々しくはなかったものの、エトルリア戦争での功績が加わることで、それと同等なものとなった。
§10.46.14aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope aedem eius deae ab rege Servio Tullio dedicatam,
彼は重銅貨38万アスを国庫に運び、残りの銅貨を用いて、戦利品からフォルティス・フォルトゥナの神殿を、セルウィウス・トゥリウス王によって献堂された同女神の神殿の近くに建設する契約を結んだ。
§10.46.15et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius accipientibus munus, divisit.
そして、戦利品から、兵士たちに一人あたり102アスを分配し、百人隊長と騎兵にはその2倍を分配した。 彼らは同僚の出し惜しみのせいで、より感謝してこの贈り物を受け取った。
§10.46.16favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium, legatum eius, qui, dicta die a M. Scantio tribuno plebis, fugerat in legatione, ut fama ferebat, populi iudicium;
執政官への人気は、人民の前で彼の副官ルキウス・ポストゥミウスを守った。 ポストゥミウスは、護民官マルクス・スカンティウスによって裁判の日を定められていたが、噂によれば、副官の任務を利用して人民の裁判から逃れていた。
iactarique magis quam peragi accusatio eius poterat.
そのため、彼に対する告発は取り沙汰されるばかりで、遂行されることはできなかった。