§37neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat.
そして、陰謀に加担していた者たちだけが敵対的な心を持っていたのではなく、平民全体が、社会変革を熱望して、カティリーナの企てを是認していた。
id adeo more suo videbatur facere.
これはまさに、彼らの習慣に従って行われているように思われた。
nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
というのも、国家においては、富を持たない者たちは常に、善良な人々をねたみ、悪人を称賛し、古いものを憎み、新しいものを熱望し、自らの境遇への憎しみからすべてのものが変更されることを望み、混乱や暴動によって憂いなく養われるからである。 貧困は、失うものが何もないため、容易に維持されるからである。
sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis.
しかし、都市の平民は、実に多くの理由から盲目的であった。
primum omnium qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
第一に、いたるところで不名誉や無礼さにおいて最も際立っていた者たち、同様に、破廉恥な行為によって遺産を失った他の者たち、そして最後に、不名誉な行いや犯罪によって家を追われたすべての者たちが、まるで下水溜めに流れ込むかのようにローマへと合流していたからである。
deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat.
次いで、多くの者がスッラの勝利を記憶しており、一兵卒から元老院議員になった者たちや、王侯のような食事や生活様式で一生を過ごすほど裕福になった者たちを目にしていたため、自分も武器をとれば、勝利によって同様のことが得られると誰もが期待していた。
praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
さらに、田舎で手仕事の賃金によって貧困を耐え忍んでいた若者たちが、私的および公的な施しに刺激されて、実りの少ない労働よりも都市の閑暇を好むようになっていた。
eos atque alios omnis malum publicum alebat.
これらの若者や他のすべての者を、国家の災厄が養っていたのである。
quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe rei publicae iuxta ac sibi consuluisse.
それゆえ、貧しく、素行不良で、極めて大きな希望を抱いていた人々が、国家のことを自分たちのことと同様にしか配慮しなかったとしても、驚くには及ばない。
praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis inminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant.
さらに、スッラの勝利によって親たちがプロスクリプティオされ、財産が奪われ、自由の権利が縮小されていた人々も、全く同様の決意をもって戦争の結末を待ち望んでいた。
ad hoc quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant.
これに加えて、元老院とは異なる派閥に属していた者は誰でも、自分たちの勢力が劣るよりは、国家が混乱に陥ることを望んだ。
id ad eo malum multos post annos in civitatem revorterat.
この悪弊は、実に多くの年数を経て国家に戻ってきたものであった。
§38nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia postestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri.
というのも、グナエウス・ポンペイウスとマルクス・クラッススの執政官期に護民官権力が回復された後、若く気性の激しい年齢と精神を持った者たちが、最高権力を得て、元老院を非難することによって平民を扇動し始め、次いで施しや約束によって彼らをさらに燃え上がらせ、こうして自分たち自身が有名になり権力を握るようになったからである。
contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine.
彼らに対し、大部分の貴族は、元老院という名目のもとに、自分たちの偉大さのために持てる限りの力で対抗した。
namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii sicuti populi iura defenderent, pars quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant.
というのも、数語で真実を総括するなら、あの時代以降、国家を揺るがした者たちは誰でも、ある者は人民の権利を守るかのように、他の者は元老院の権威が最大となるようにという立派な名目を掲げながら、公共の利益を装いつつ、実際には各自が自らの権力のために争っていたのである。
neque illis modestia neque modus contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.
彼らの闘争には節度も限界もなく、双方が自らの勝利を残酷に行使した。
§39sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit.
しかし、グナエウス・ポンペイウスが海上戦争およびミトリダテス戦争に派遣された後、平民の力は縮小し、少数の者たちの権力が増大した。
ii magistratus, provincias aliaque omnia tenere;
彼らが政務官職、属州、その他あらゆるものを掌握した。
ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent.
彼ら自身は傷つくことなく、繁栄し、恐れを抱くことなく一生を過ごし、他方で裁判によって他者を脅かした。 それは、平民が政務官職にある間に彼らをより平穏に扱うためであった。
sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit.
しかし、事態が不安定になり、変革の希望が差し出されるやいなや、古い闘争が彼らの心を奮い立たせた。
quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset, neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exanguibus qui plus posset imperium atque libertatem extorqueret.
もし最初の戦闘で、カティリーナが優勢、あるいは互角の状態で退いていたならば、確実に大いなる破滅と災厄が国家を襲っていただろうし、勝利を得た者たちにしても、それを長く享受することは許されなかっただろう。 なぜなら、彼らが疲弊し生気を失ったところで、より強い力を持つ者が、彼らから最高指揮権と自由を力ずくで奪い取ったであろうからである。
fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt.
しかしながら、陰謀の外部にあって、初めにカティリーナのもとへ出発した者が数名いた。
in iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit.
その中には元老院議員の息子フルウィウスがおり、旅の途中で引き戻された彼を、父親は死刑に処するよう命じた。
Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis sed quoiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.
同じ頃ローマでは、レントゥルスが、カティリーナが指示したように、素行や境遇から変革に適していると信じた者たちを、自ら、あるいは他人を介して誘いかけており、市民だけでなく、戦争に役立ちさえすれば、いかなる種類の人間であっても誘いかけていた。