§30Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit, quas Faesulis adlatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Novembris.
数日後、元老院議員ルキウス・サエニウスが元老院で一通の手紙を朗読した。 彼はそれがファエスラエから自分に届いたものであると言い、そこにはガイウス・マンリウスが10月27日に大群衆とともに武器をとったと書かれていた。
simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia servile bellum moveri.
同時に、このような状況で常にあることだが、ある者たちは前兆や奇異な現象を報告し、別の者たちは集会が開かれていること、武器が運ばれていること、カプアおよびプーリアで奴隷戦争が引き起こされようとしていることを告げていた。
igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi — hi utrique ad urbem imperatores erant, impediti ne triumpharent calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat —, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum, iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
それゆえ元老院の議決により、クィントゥス・マルキウス・レクスはファエスラエへ、クィントゥス・メテッルス・クレティクスはプーリアおよびその周辺地域へ派遣された。 彼らはいずれも、凱旋式の挙行を、あらゆる名誉あること不名誉なことを売り払う習慣のあった少数派の中傷によって妨げられ、将軍として市の近くに留まっていたのである。 一方、法務官であるクィントゥス・ポンペイウス・ルフスはカプアへ、クィントゥス・メテッルス・ケレルはピケヌムの土地へ派遣され、彼らには状況と危険に応じて軍隊を組織することが許された。
ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta, itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro quoiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
これに加えて、もし国家に対して企てられた陰謀について密告した者があれば、奴隷には自由と10万セステルティウス、自由人にはその件についての免責と20万セステルティウスを報酬として与え、同様に、剣闘士の一座を各々の資力に応じてカプアやその他のムニキピウムに分散配置すること、ローマでは市全体にわたって夜警を配置し、これらを下級政務官が指揮することを議決した。
§31Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat.
これらのことによって国家は動揺し、都市の様相は一変した。
ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
長引く平穏が生み出していた極度の歓喜と放逸から、突然あらゆる悲哀が襲いかかった。 人々は急ぎ、狼狽し、いかなる場所も、いかなる人間も十分に信用せず、戦争をするわけでもなく平和を保つわけでもなく、各々が自らの恐怖によって危険を推し量った。
ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, adripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere.
これに加えて、国家の巨大さゆえに戦争の恐怖という慣れないものに襲われた女性たちは、ひどく嘆き悲しみ、嘆願の手を天に向けて伸ばし、幼い子供たちを哀れみ、あらゆることを問い正し、あらゆる噂に怯え、誇りや贅沢を捨て去ってあらゆるものを掴み、自分自身と祖国に不信の念を抱いた。
At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo.
しかし、カティリーナの残忍な心は、護衛が準備され、自身もルキウス・パウルスによってプラウティウス法に基づき告発されていたにもかかわらず、それらと同じ計画を進めていた。
postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
ついに、本心を偽るためか、あるいは自身を弁明するためか、あたかも口論によって挑発されたかのごとく、彼は元老院にやってきた。
tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
そのとき執政官マルクス・トゥッリウスは、彼の存在を恐れたためか、あるいは怒りに駆られたためか、雄弁かつ国家に有用な演説を行い、それを後に文書として公表した。
sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet;
しかし彼が席に着くと、カティリーナは、あらゆることを偽る準備ができていたので、うつむき、哀願するような声で父老たちに、自分について軽率に何も信じないよう求め始めた。 すなわち、自分は高貴な家柄に生まれ、若い頃から、あらゆる善いことを希望に持てるように人生を築いてきた。
ne existumarent sibi, patricio homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
自分のようなパトリキの人間であり、自身および先祖の非常に多くの恩恵がローマのプレブスに対してあった者が、ローマ市の寄留市民であるマルクス・トゥッリウスが国家を守っている一方で、国家の破滅を必要とするなどと考えないでほしい、と。
ad hoc male dicta alia quom adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
これに加えて彼が他の悪口を付け加えたとき、一同は騒ぎ立て、彼を敵、国家の破壊者と呼んだ。
tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit 'ab inimicis praeceps agor,
すると彼は激怒して言った。
§32incendium meum ruina restinguam.
「実に、敵に包囲されて真っ逆さまに突き落とされようとしているのだから、私は自らの炎を破滅によって消し止めることにしよう」と。
' deinde se ex curia domum proripuit.
それから彼は議事堂から自邸へと駆け去った。
ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
そこで彼は独りで多くのことを考えた。 執政官に対する陰謀もうまくいかず、放火に対して市が夜警によって守られていることを理解したため、軍隊を増強し、軍団が徴募される前に、戦争に役立つ多くのものを先んじて確保することが最善の策であると信じ、深夜に少数の者たちとともにマンリウスの陣営へと出発した。
sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.
しかし、彼は、その果敢な大胆さを知っていたケテグスとレントゥルスおよびその他の者たちに、彼らができる手段によって、派閥の力を強固にし、執政官への陰謀を急ぎ、虐殺、放火、その他の戦争の悪行を準備するよう命じた。 自分も近いうちに大軍とともに市に接近するであろう、と。
Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:
これらがローマで行されている間、ガイウス・マンリウスは自らの部下の中からマルキウス・レクスのもとへ次のような内容の使者を派遣した。