§21Postquam accepere ea homines, quibus mala abunde omnia erant, sed neque res neque spes bona ulla, tametsi illis quieta movere magna merces videbatur, tamen postulavere plerique, ut proponeret, quae condicio belli foret, quae praemia armis peterent, quid ubique opis aut spei haberent.
あらゆる災厄が満ちあふれている一方で、財産もまともな希望も何一つ持たない男たちがこれらの言葉を受け入れたとき、彼らにとっては平和を乱すこと自体が大きな報酬であると思われたものの、それでも彼らの大半は、戦争の条件がどのようなものであるか、武器を取ることでいかなる報酬を求めるのか、どこにどれほどの援助や希望があるのかを提示するよう求めた。
tum Catilina polliceri tabulas novas, proscriptionem locupletium, magistratus, sacerdotia, rapinas, alia omnia, quae bellum atque lubido victorum fert;
そのときカティリーナは、借金の帳消し、富裕層のプロスクリプティオ(公敵宣言)、公職、神職、略奪、その他戦争と勝者の欲望がもたらすすべてのものを約束し始めた。
praeterea esse in Hispania citeriore Pisonem, in Mauretania cum exercitu P. Sittium Nucerinum, consili sui participes; petere consulatum C. Antonium, quem sibi collegam fore speraret, hominem et familiarem et omnibus necessitudinibus circumventum;
さらに、近ヒスパニアにはピソが、マウレタニアには軍隊とともにヌケリア出身のプブリウス・シッティウスがおり、彼らは自らの計画の参与者であること、また、自分と同僚になることを期待しているガイウス・アントニウスが執政官職に立候補していることを告げた。 彼は親しい友人であり、あらゆる困窮に取り囲まれている人物であった。
cum eo se consulem initium agundi facturum.
彼とともに執政官として行動を開始するつもりである、と。
ad hoc maledictis increpabat omnis bonos, suorum unum quemque nominans laudare: admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
これに加えて、彼はすべての善き人々を罵倒して攻撃し、自分の味方を一人一人名前を挙げて称賛した。 ある者には貧困を、別の者にはその欲望を、何人かには危険や不名誉を、多くの者にはスッラの勝利(その者たちにとってそれは略奪品をもたらしたものであったが)を思い起こさせた。
postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
全員の心が熱り立っているのを見ると、彼は自身の立候補を心に留めるよう促した上で、集会を解散した。
§22fuere ea tempestate qui dicerent Catilinam oratione habita, quom ad ius iurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse: inde quom post execrationem omnes degustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suom, atque eo ita fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.
当時、カティリーナが演説を行った後、自らの悪行の誓託へと同盟者たちを従わせるにあたって、ワインに混ぜた人間の血を浅杯に入れて回し持たせた、と語る人々がいた。 そして、厳かな儀式において行われる慣習のように、呪詛の後に全員がそれを口にしたとき、彼が自らの計画を打ち明け、彼らがこれほどの大罪を互いに共有する者として、互いに対してより忠実になるためにそうしたのだ、と言われていた。
nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam quae postea orta est leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant.
このことやその他多くのことは、後に生じたキケロへの憎悪が、処罰された者たちの罪悪の残虐さによって和らげられると信じていた人々によって捏造されたのだ、と考える者も少なくない。
nobis ea res pro magnitudine parum comperta est.
我々にとっては、その事柄は重大さに比して十分に確認されていない。
§23Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
だが、この陰謀の中にクィントゥス・クリウスという男がいた。 彼は卑しくない家柄の生まれであったが、悪徳と非行にまみれており、ケンソル(監察官)たちによって不名誉を理由に元老院から除名されていた。
huic homini non minor vanitas inerat quam audacia: neque reticere quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
この男には、大胆さにも劣らない虚栄心が備わっていた。 聞いたことを黙っていられず、自分自身の悪行を隠すこともせず、要するに、何かを語ることも行うことも、全く意に介さなかった。
erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo.
彼には高貴な女性フルウィアとの、長年にわたる不義の関係があった。
quoi cum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montisque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat.
困窮のために贈り物をすることが減り、彼女への受けが悪くなると、彼は突然大言壮語して海や山を約束し始め、時には、自分に従わなければ剣で脅し、最後には普段よりも乱暴に振る舞うようになった。
at Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit.
しかしフルウィアは、クリウスの異常な振る舞いの原因を知ると、国家に対するそのような危険を伏せておかず、情報源を伏せた上で、カティリーナの陰謀についていかなる方法で聞いたことであっても、多くの人々に語り伝えた。
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
この出来事は、マルクス・トゥッリウス・キケロに執政官職を委ねる方向へと、人々の熱意を何よりも強く燃え上がらせた。
namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novos adeptus foret.
というのも、以前は貴族たちの大部分が嫉妬に燃えており、たとえ極めて優れた人物であっても、「新人」が執政官職を獲得すれば、まるでそれが汚されるかのごとく信じていたからである。
sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.
しかし、危険が到来すると、嫉妬も傲慢も後回しにされた。
§24igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
こうして選挙が行われ、マルクス・トゥッリウスとガイウス・アントニウスが執政官として宣言された。
quod factum primo popularis coniurationis concusserat.
この事実に当初、陰謀の同盟者たちは震撼した。
neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
しかしながらカティリーナの狂気は衰えず、むしろ日々さらに多くのことを企てた。 イタリア各地の有利な場所に武器を用意し、自身や友人の信用で借り入れた金を、ファエスラエのマンリウスという者のもとへ運ばせた。 彼は後に、戦争を引き起こす中心人物となった。
ea tempestate plurumos quoiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
当時、彼はあらゆる身分の極めて多くの人々、さらには何人かの女性をも味方に引き入れたと言われている。 彼女たちは当初、身体を売ることで巨額の出費を賄っていたが、後に年齢がただ収入のみならず放蕩にも制限を加えるようになると、巨額の借金を抱え込んでいた。
per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incendere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
彼女たちを通じて、カティリーナは都市の奴隷たちを扇動し、市街に放火し、彼女たちの夫を自分に加わらせるか、さもなくば殺害することができると信じていた。