§20.1quamquam ante haec sponsalia non solum, cum ab urbe abesset, numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico scriberet, quid ageret, inprimis quid legeret quibusque in locis et quamdiu esset moraturus, §20.2sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies temere intercessit, quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas.
けれども、この婚約の前でさえ、オクタウィアヌスは、ローマ市を離れているときには、自分が何をしているか、とりわけ何を読んでいるか、どこの場所に、そしてどのくらい長く滞在するつもりかをアッティクスに書き送ることなしには、身内の誰一人にも決して手紙を送らなかったのみならず、ローマ市にいるときでさえ、自らの計り知れない多忙さのために、望むほど頻繁にはアッティクスとの交わりを享受できない場合には、ある時は古物に関する何事かを彼に尋ね、ある時は詩に関する何らかの問いを彼に提示し、またある時は冗談を交えながら彼のより長い返信を引き出しつつ、彼に手紙を書かない日はめったになかった。
§20.3ex quo accidit, cum aedis Iovis Feretrii in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret.
このことから次のことが起こった。 すなわち、ロムルスによって建てられたカピトリウム丘のユピテル・フェレトリウスの神殿が、歳月と不注意によって屋根が剥がれ落ち、崩壊しかけていたとき、アッティクスの勧めによって、カエサルがそれを修復するよう手配したのである。
§20.4neque vero a M. Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultimis terris, quid ageret, curae sibi haberet certiorem facere Atticum.
また実際、離れているマルクス・アントニウスからも、手紙による交誼は少しも劣らず求められており、彼が地の果てから、自分が何をしているかについて、アッティクスに確実に知らせることを自らの務めとするほど入念であった。
§20.5hoc quale sit, facilius existimabit is, qui iudicare poterit, quantae sit sapientiae eorum retinere usum benivolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum aemulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit necesse inter Caesarem atque Antonium, cum se uterque principem non solum urbis Romae, sed orbis terrarum esse cuperet.
これがどれほどのことであるかは、ローマ市のみならず全世界の第一人者となることを双方が望んでいたために、カエサルとアントニウスの間で必然的に生じたほどの、最も重大な事柄をめぐる競争のみならず、それほどまでに激しい反目がその間に存在していた人々の、親交と好意を維持することがどれほど大きな知恵を要することであるかを判断できる者であれば、より容易に評価できるであろう。