§9.1Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem hostem appropinquare.
彼はほぼ半分の行程を終えていたが、その時、彼の軍営から立ち上る煙によって、敵が接近しているという疑念がエウメネスに伝えられた。
conveniunt duces: quaeritur, quid opus sit facto.
将軍たちが集まり、何をなすべきかが討議された。
intellegebant omnes tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus videbatur.
全員が、アンティゴノスが到着すると思われるほど迅速には、自分たちの軍勢を集結させることはできないと理解していた。
§9.2hic omnibus titubantibus et de rebus summis desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere et imperata facere, quod ante non fecerint, se rem expediturum.
ここで全員が動揺し、国家の運命に絶望している中、エウメネスは、もし彼らが迅速に行動することを望み、命令(以前は彼らが実行しなかったことであるが)に従うならば、自分が事態を収拾してみせると語った。
nam quod iter diebus quinque hostis transisse posset, se effecturum ut non minus totidem dierum spatio retardaretur: quare circumirent, suas quisque contraheret copias.
なぜなら、敵が5日間で通過できたはずの道を、それと同じ日数の間遅らせるように自分が取り計らうからである。 それゆえ、彼らは周囲に赴き、各自が自分の軍勢を集結させるように、と。
§9.3ad Antigoni autem refrenandum impetum tale capit consilium.
そこで、アンティゴノスの進撃を阻むために、彼は次のような計画を立てた。
certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant itineri adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam latissime possint, ignes faciant quam maximos atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant,
敵の行路に立ちふさがっている山の麓に特定の者たちを派遣し、彼らに対して、夜の初めにはできるだけ広く、できるだけ大きな火を焚き、第二交代時にはこれらを弱め、第三交代時にはごくわずかなものにするよう命じた。
§9.4ut assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum;
それは、軍営の日常の様子を装うことで、その場所に軍営があり、自分たちの到来があらかじめ知らされているという疑念を敵に抱かせるためであった。
idemque postera nocte faciant.
そして翌日の夜にも同じことを行うように命じた。
§9.5quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant.
命令を受けていた者たちは、指示されたことを入念に実行した。
Antigonus tenebris obortis ignes conspicatur: credit de suo adventu esse auditum et adversarios illuc suas contraxisse copias.
アンティゴノスは暗闇が訪れると火を目にし、自分の到来が知られ、敵がそこに軍勢を集結させたのだと信じた。
§9.6mutat consilium et, quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit iter suum et illum anfractum longiorem copiosae viae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret.
彼は計画を変更し、不意を突いて襲撃することはできないため、進路を変えて、物資の豊富なあの長い迂回路を進み、そこで兵士たちの疲労を癒やし、家畜を休ませるために一日とどまった。 それは、より万全な軍勢で決戦に臨むためであった。